Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS

AD SAT. VII, 218.

Acœnonoëtus nomen ficticium pædagogi, quod restitui e vet. Schol. qui exponit: "Eunuchus pædagogus, aut communi carens sensu, (anovovónτos) proprium papatis." Cf. Gell. XII, 12. et inf. ad VIII, 73. ut de pappate sup. ad VI, 633. Acœnonœtus 70. 75. 76. 81. 82. quod putant esse Græc. άxowúvnros, alienus a familiari consuetudine, (ut ap. Cic. ad Att. VI, 1. et 3.) et hinc arrogans, vel rigidus, severus. Grangæi nota est hæc. "Axovávnos Græcis est exacte verum rectumque persequens; vel qui nihil habet cum alio commune; aut cujus alter particeps non est: hic enim pædagogus partitur alterius mercedem, at nemo cum illo." Sed Schurzfl. jam recte monuit, ita Acœnonetus scribendum esse, quod tamen h. 1. leges metri non permittunt. Acuncteus 20. Achinetus ipse 15. 16. Achenetus ipse 24. Acænetus ipse 10. 27. 46–49. 54. 56. 57. 64. Acenetus ipse 18. 19. 23. 25. 45. 58. 60. Aconetos ipse 59. Acœnetus ipse 11. 14. 17. 21. 22. Aconitus ipse 50. 55. 61–63. 65—69. 71–74. 77, quod credunt esse nomen vel proprium, vel fictum ab å priv. et xowds vel xowórns, ut designetur homo, qui sui tantum, non communis commodi rationem habeat. Illud ipse, quod in plerisque libris legitur, ab ingenio hominis, lacunam versus explentis, profectum videtur.

EXCURSUS

AD SAT. VIII, 147.

Damasippus ex 10—12. 14-27. 45-50. 54-69. 71–74. 77. omnibusque MSS. Paris. præter Putean. restitui h. 1. et v. 151. et 167. ubi vetus Schol. monet, ita legi in aliis codd. Hæc lectio firmatur omnium fere librorum auctoritate et h. 1. aptissima est. Ficto nomine designatur vir nobilis et dauάoTTos, domitor equorum, qui vulgo Græcis itτódaμos dicitur. v. Comm. ad I, 59. Damasippus etiam cognomen fuit Liciniæ gentis et notissimi Prætoris, qui Carbonem interfecit; (v. Vellei. II, 26. et Cic. ad Div. IX, 21.) nec non ejus, qui statuas amabat, de quo v. Horat. Sat. II, 3. Cic. ad Att. XII, 29. 33. et ad Div. VII, 23.

Lateranus 70. 75. 76. 81. 82. cod. Put. et 1. inf. v. 167. Ita quo

que significatur quilibet nobilis vel summus magistratus: nisi re vera talis olim Lateranus vixit. Ex hac familia clarissimus fuit Plautius Lateranus, Messalinæ adulter et Consul designatus a. U. C. DCCCXIX, quo in Neronem conjuravit et occisus est. v. Tac. Ann. XI, 30. 36. XIII, 11. XV, 49. 60. Lateranorum egregiæ ædes, quarum mentio fit inf. X, 17. sitæ in Cœlio monte, quo loco deinde exstructa D. Johannis ædes sacra et basilica, quæ a Constantino M. dono data est Sylvestro, summo Pontifici, et vulgo nunc Lateranum dicitur. Conf. notata in Var. Lect. ad VII, 139.

EXCURSUS

AD. SAT. VIII, 190.

Vox triscurria in omnibus fere libris legitur, sed expeditu difficillima est. Fortasse ita dicuntur admodum vel extreme scurrilia scil. facinora, (ut triparcus, trifur, trifurcifer, triportentum, trismegistus, triveneficus, triperditus) non, quod Prat. et Ach. putant, triplices in circo discursus. Scaliger de Emend. Temp. lib. V. et ad Catull. corrigit transcurria, ut poeta innuat, patricios transisse ad scurras, orchestram vel potius ludos, h. e. ex senatoribus factos esse scurras. Libri non variant, nisi quod triscuria exhibent 11. 18. 21 a m. sec. 23. 46-48. 58. 64. de qua lect. Scaliger 1. 1. ita disputat: "Novi, qui malit scribere triscuria; nam triscuriam ingens cura, ut est reipublicæ, quæ sane cura digna fuerat patriciis. Priscianus: Composita a verbo Curo, Securus, Obscurus, Tricurium. Festus ex Livio: Solicuria in omni re curiosa."-tricharia patriciorum conj. Petitus ad Leges Att. p. 245. seq. (p. 329. ed. Wessel.) quoniam spectaverint cruciarum Laureolum in tricha destitutum. strictoria omnino legendum putabat İs. Voss. ad Catull. p. 55. 56. ubi hæc notavit: Sic vocabantur tunicæ strictæ, quibus non histriones tantum et comœdi, sed et ipsi quoque patricii et senatores, deposita toga et neglecta honoris et dignitatis suæ ratione, in conviviis, in ludis et spectaculis, passim et palam spectabantur.

EXCURSUS

AD SAT. IX, 37.

Ita leguntur Græca in 1. 70. 75. 76. 81. 82. In reliquis vero codicibus ab indoctis librariis vel prorsus omissa sunt, v. c. in 25. 2745. 58. 61. vel admodum corrupta, et in multis quoque non Græcis expressa literis, sed Latinis. Nec mirum: Græca sunt; non leguntur. ἤθους γὰρ γλυκέος ἄνδρα κίναιδον 10. 18. 23. 48. 50. 56. 57. 59. 60. 6269. 71–74. et XI codd. Paris. quæ verba vulgo referuntur ad blandas tabellas, et ita explicantur: Hominem enim cinædum blandi dulcisque moris scil. sīvaι πgét, vel simpl. πgés, esse decet s. convenit. Sed dura est hæc ellipsis, neque intelligitur, cur poeta hæc Græce dixerit. Nam quod putant, summam Virronis mollitiem judicari, quum Græcus sermo plus suavitatis blanditiarumque habeat et effeminati sit, eo uti, id quidem parum probabile videtur. —lovs yàg · ἤθους γλύκεα ἄνδρα κίναιδον 47. ἤθους γλυκὺς ἄνδρα κίναιδον 46. ήθους γλυκεος μην ανδρα κιναιδον 20. ηθους καιπερ γλυκυν ανδρα κιναιδον 49. 54. 55. αιθος γλικού ανδρα κιναιδος 14. 17. αιθος γλυκυ κιναιδον ανδρος 19. ετος γλυκυ και ανερά κιναιδος 24. ηδοσης γλυκυ ανδρα κυναιδου 11. Alias aliorum nugas prætermittimus. Schurzfleischii nota est hæc : "Qui ex Homero rem repetunt, acute ii quidem, sed Juvenalis non fuit acutus, qui tam simplicem sensum Græcis verbis dixerit. Vox ävòga in codice nostro literam secundam puncto subnotatam habet. Id notat, literam ejiciendam esse. Quid si nos punctum illud unicum elegantissimam doceat scripturam, et monstret, in Juvenale emendandum esse: airdv yàg ἐφέλκεται ἄστρα κίναιδον, vel propius ad veterem scripturam αὐτὸν δ ̓ ἕλκει yλuxiv άorga xívardov. Sed prior lectio, quum parodia sit pressior, plane placet, et spondere ausim, ita Juvenalem scripsisse, ut Nævolo persuadeat, fortunam in turpibus etiam rebus a genesi dependere, et simul idem credentes Romanos derideat. In Schol. pro ipse ad se trahit possis legere ipsum astrum trahit vel te trahit, ut legerit, o yag aurov ἐφέλκεται ἄστρα κίναιδον.” Mihi aptior facetiorque videtur nostra lectio, neque adsequor, cur Juvenalis illa Græcis expresserit verbis, vel, si Homerica in rem suam convertere voluit, de quo vix dubitare possis, tam multa immutaverit, nec potius acutam Homeri sententiam variatione unius vocis lepide transtulisse censendus sit. v. Comm.

EX CURSUS

AD SAT. IX, 40.

[ocr errors]

Sententia hujus loci est: Computat accurate cinædus avarus, quæcumque mihi dono dedit, ac cevet, et tamen libidini indulget, cui imperare non potest; vel, calculum et rationes mecum subducit, dum explet libidinem. Cevere proprie significat clunes movere more canum, (v. Comm. ad Sat. II, 21.) et aptius h. 1. verbum est, quam canet vel cavet, quæ plerique interpretes pro eo substituerunt. ac cevet 1. 60. 65. 69. 70. 75. 76. 82. et cevet 31. 49. 54. 55. 61–63. 66— 68. 71. 72. 77. 81. et cod. Put. atque cevet adversus metrum 25. 56. 57. atque cenet 59. vitiose. et cavet 24. 73. Rectius atque cavet 10 -12. 14-23. 27. 45-48. 50. 58. 64. 74. et XXXIV codd. Paris. "Id sensum satiricum minus offert, sed honestiorem: cavet scil. ne in computatione decipiatur et ne plus æquo in suum draucum conferat," Brit. et Ach. Cavet, ne plus accipiat servulus, PRAT. Eamdem lectionem defendit Schurzfleisch. his verbis: " Poeta Nævolum, quod nihil a divitibus donorum acciperet, consolatus est a v. 32. rejiciendo culpam in astra, homines etiam cinados regentia. Finito sarcasmo v. 38. seqq. infert Nævolus, illa patienter quidem se ferre, sed hoc intolerabile esse, quod quidam pathici sint avari, qui etiam, quæ dederint, objiciendo exprobrent et omnia accurate computent pactamque mercedem inde decurtent. Quis inde non videret, rò cevet h. 1. άrotov esse, ubi non nisi de rationibus agitur? Sed ille mos est quorumdam Criticorum, ut non nisi vocabula casca aut etiam prætextata in bonos auctores inculcent, ad nescio quos codices provocantes." Enimvero cevet in plerisque legitur libris, nec video, cur alienum sit ab h. 1. ubi poeta ostendit, ridiculum esse hominem, qui, dum libidinem explere cupiat, tam avarus sit, et libidinem ejus majorem esse avaritia.

EX CURSUS

AD SAT. IX, 60–62.

Melius ne 59. 60. a quibus etiam hic abest, ut ab 25. 57. melior 27. 47. melior nec hic 48. 58. melius no — legatus fiet amici 24. idque malebat Britann. hoc sensu: na, profecto, hic, Romæ, melius, cum

majori emolumento, legatus, internuncius et veluti leno fiet amici pulsaniis cymbala, sacerdotis Cybelei: majus lucrum ita faciet puerulus rusticus, qui pauperrimus est et aliud nihil habet, quam matrem et casulam et catellum. Grangeus: Certe melioris conditionis est comes idemque draucus Galli cymbala pulsantis, quem per provincias errans stipem mendicandi gratia ducit una cum matre cet., quam ego, qui tecum soleo. Non magis probanda Achaintrii explicatio: An hic rusticus infans, verna, legatus, ex testamento datus, relictus, melius fiet sc. portio hereditaria vel proprietas (alterutrum subauditur) amici tui cymbala pulsantis, quam mei, qui cet.? Omitto alias aliorum

nugas.

Vs. 61. caculis 8. 9. 75. 76. h. e. servis rusticis, vernis; propr. servis militaribus. v. Plaut. Trin. III, 2. 95. et Pseud. Argum., Varr. L. L. IX, 3. et Fest. Vulgatam lectionem ex Sat. XI, 153. XIV, 167. 179. ortam putabat Pithoeus. cum lusore 10. 12. 15. 16. 1825. 45. 46. 48-50. 54-69. 71–73. cum jussore 11.

[ocr errors]

Vs. 62. legatum ex 1. 48. 75. cod. Put. et altero Pithoei post Farnab. Lubin. Prat. et Maittar. substitui pro vulg. legatus, quæ lectio inepta videtur, certe ineptas peperit interpretationes. Nescio, utrum legerit Ferrarius, qui Elect. II, 16. h. 1. ita exposuit: meliusne ergo, i. e. lautius legatum Villici filius capiet a pathico, quam draucus ipse, qui non agrum colit, sed dominum? At sic poeta dixisset legatarius fiet, vel legatum capiet: neque ita satis congruunt reliqua verba cum matre et casulis cet.

EXCURSUS

AD SAT. IX, 123.

Hic versus, qui silentio prætermittitur ab interpretibus, quoties eum legi, semper me offendit; (nam et languet meraque repetitio est v. 119. et idcirco plane ineptum videtur h. 1.) semperque putavi, hanc esse glossam in margine adscriptam ad v. 119. his præcipue causis, ut linguas mancipiorum contemnas. Quorum verborum haud dubie interpretamentum fuit: Idcirco ut possis linguam contemnere servi; quod quum in textum irreperet, perperam a librariis in eum, quem nunc occupat, locum est translatum, et possim repositum pro possis, quod tamen et ipsum in 17. 18. 24. 46-49. et quibusdam MSS. Paris. legitur. Eo minus autem illi dubitarunt, quin hæc verba ab ipso poeta

« PreviousContinue »