Page images
PDF
EPUB

Moribus obponunt! Habeat jam Roma pudorem ! 40 Tertius e cœlo cecidit Cato. Sed tamen unde Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo

Quæ tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernæ.
Quod si vexantur leges ac jura, citari

Ante omnes debet Scatinia. Respice primum
45 Et scrutare viros: faciunt hi plura; sed illos
Defendit numerus junctæque umbone phalanges.
Magna inter molles concordia. Non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.

Tædia non lambit Cluviam, nec Flora Catullam:
50 Hispo subit juvenes et morbo pallet utroque.
Numquid nos agimus causas? civilia jura
Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucæ; comedunt coliphia pauca.
Vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
55 Vellera: vos tenui prægnantem stamine fusum
Penelope melius, levius torquetis Arachne,
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto, dederit vivus cur multa puellæ.

scribens audivit atquita et sic atque ita scripsit." Ad quæ subridens 27. quod etiam legitur in quibusdam codd. Virg. 1. 1. ibique probatum est a N. Heinsio. Adque 22.

39. exponunt 73.-pudores 47. 55. 42. nec pudeat 23. non pudeat 26. 43. et jura 23. 46. 48. 49.

44. Scatinia recepi e 10. 11. 13. 15. 17. 19. 20. 21 a m. sec. 22. 23. 25. 26. 27. 45. 49. 50. 52. 53. 56. 57. 59-62. 64-69. 71. 72. 73. 79. 80. probb. Christio in hist. legis Scatin., Hoffmanno in Comm, ad leg. Jul. de adult. 1, 26, Beckio 1. 1. et al. Scantinia 1. 46. 47. 48. 51. 54. 55. 58. 63. 70. 74-78. 32. probb. Britan., Lubino, Grang. et Schurzfl. Conf. Ferrar. ad Cic. Phil. 3, 6. et intpp. Suet. Dom. 8. et Quintil. Instit. 4, 2. 8, 4.

45. faciunt ii plura 11. prob. Schurzfl.

49. Tedia 27. 60. 64. et plerique codd. Paris. unde recepit Ach. Tedea 16. Tœ

dia 17. Teclia 21. Media 75. 76.—Cluvam 23 a in. pr. Cliviam 23 a m. sec.

50. Hippo 1. 56. 70. 74. 81. 82. Sed Hispo restitui ex 10. 11. 15. 16. 17. 19.

20. 21 a m. sec. 22. 23. 24. 26. 27. 45

-55. 58. 61-69. 71. 72. 73. 77-80. Hoc nomen memoratur Tac. Ann. 1, 74. Gruter. Inscript. 597, 1. forte et Cic. ad Div. 14, 1. Conf. Comm. Ispo 14. 25. 57. 59. Hyspo 21 a m. pr. Ipso 60. 65. 75. 76.-subdit 47.

[blocks in formation]

60 Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto.
Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post hæc tristis sententia fertur:
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
65 Stoicidæ. Quid enim falsi Lauronia? Sed quid
Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas et Pollitas? Est moecha Labulla:
Damnetur, si vis, etiam Carfinia. Talem
70 Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet;
Estuo. Nudus agas! Minus est insania turpis.
En habitum, quo te leges ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modo victor et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.

75 Quid non proclames, in corpore judicis ista
Si videas? Quæro, an deceant multicia testem?
Acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem
Et dabit in plures; sicut grex totus in agris

60. Dives eris, magno quæ dormis tertia lecto 1. Non male!

62. Post fertur colon ponunt Bahrdt, Farnab. et alii, ut sensus sit: postremo, vel si porro ita fiet, de nobis valebit, quod vulgo proverbii loco dicitur, dat veniam corvis cet. Bahrdt vertit: Uns trift zulezt der harte spruch: Die tauben fängt man ein, die raben lässt man laufen. · Stoicides forte 1. lo. 64. trepida. Sed v. quentem quidam pro canentem. Comm.

65. Lauronia al. v. ad v. 36. 66. faciant 14. 17 a m. pr. 45. faciunt 47. 58. multitia 21. 60. 64. ut 21. 27. inf. v. 76. et 19. 59. inf. 11, 186.

67. Critice 10 a m. pr. et inf. v. 78. in 10. 23 a m. sec. et 67. Ita legendum putabant Calder. et alii: sed ab h. 1. alienum est et metri legibus adversatur.— peroras 16. 22.

68. Pollutas pro Pollitas 7. 26. Pollucis 19. Pollucas 14. 45. Polluces 15. Polluicas 11. 17. 19. 22. 23. Polliucas 10. et XI codd. Paris. unde recepit Ach. Pelvicas 24. Pelluicas 27. Pul

Polluvicas 21. Pollineas 25. luitas 16. Pellineas 49-57.59-74. 78. 79. 80. Pollenias conj. Beck. 46. 47. 48. 58. (v. ad 1, 161.) quia nomen Pollenius obvium aliquoties in antt. marm. v. c. ap. Gruter. Înscr. p. 816, 3.-Fabulla 1. 70. 75. 76. 77. 81. 82. quæ lectio firmari Labulla videtur Martial. 1, 65. 12, 95.

10. 11. 14-17. 19-27. 45-69. 7174. 78. 79. 80. et XXXV codd. Paris. unde restitui præeunte Ach.

Cor

69. Carphinia 10. 21. 22. 45. 46. 49. 54-57. 60. 62. 66-69. 71-74. phinia 47. 50. 58. 64. Corvinia 25. Calphinia 27. Calphurnia 24.

71. infamia 24. 26. 81. et quidam codd. Paris. prob. Grang.

72. me suspicari possis pro te. 76. deceat 16. 26. 75. 76.-multitia alii. v. ad v. 66.

78. Critice quidam. v. ad v. 67.—pelluces 17 a m. sec. 19. 22-25. 27. 46. 47. 49. 50. 54-58. 60-69. 71-74. 77. polluces 45.-talem 19. 25. 57.

78-81. Conf. Serv. ad Virg. Ecl. I, 51. et Boissonade ad Nicetam p. 419.

80 Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspecta livorem ducit ab uva.

Fœdius hoc aliquid quandoque audebis amictu.
Nemo repente venit turpissimus. Accipient te
Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt
85 Frontibus et toto posuere monilia collo

Atque Bonam teneræ placant abdomine porcæ
Et magno cratere Deam. Sed more sinistro
Exagitata procul non intrat femina limen.
Solis ara Deæ maribus patet. Ite profanæ !
90 Clamatur: nullo gemit hic tibicina cornu.
Talia secreta coluerunt Orgia tæda
Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto.
Ille supercilium madida fuligine tactum

80. prorigine 10. 11. 48. 49. 51. 55. 80. prurigine 13-16. 17 a m. pr. 19. 27. 44-47. 54. 56-58. et XVI circiter codd. Paris. prob. Turnebo. Eadem lectionis varietas deprehenditur in simili loco Columel. R. R. 7, 5. ubi porriginem. præferebant Ursinus coll. Celso de med. 2, 7.6, 2. Grævius, (in Sylloge Burm. T. 4. p. 295. et ad Justin. 36, 2.) Keuchen. et Burm. in poet. Lat. min. ad Seren. Sammon. de medic. 3, 35. Beckius (v. ad 1, 161.) hæc notavit : "Isidorus in cutis vitiis Etym. 4, 8. Prurigo, inquit, vocata a perurendo et ardendo. Hoc sensu rectissime usurpatur de suibus, quoniam ob prurientem cutem luto volutantur et quibusvis lapidibus ac truncis sese affricare gaudent. Celsus contra 6, 2. porriginem describit, ut sit, ubi inter pilos quædam quasi squamulæ surgunt eaque a cute resolvuntur; et interdum madent, multo sæpius siccæ sunt. At enim vero si paulo post edocearis, fere id in capillo fieri, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio; qua ratione suibus capillos, barbam, supercilia, affingas? Vetus glossa porrigo vertit Tugiaris, πίτυρα τὰ ἐν τῇ κεφαλῇ. Porrigo autem et prurigo differunt tamquam genus et species, quorum hæc totum corpus, illud caput tantum afficit."

81. confecta 14. contacta 48 a m. sec. et Sarisber. quod etiam malebat Marshall, ut commodior esset sensus et apertior. At v. Comm. compacta non nemo emend. teste Henninio.

82. aliud pro aliquid conj. Lubin. 83. venit vett. codd. Rigalt. et Pontani, quem vide ad Macrob. Sat. 3, 10. Hoc omnino doctius, quam ut librariis debeatur, et occurrit etiam 7, 29. unde nunc recepi. fit pro venit 19. 45. fiat alii, et fuit reliqui: quæ omnia ex glossa viden

tur orta.

65.

86. bonam Cererem 16.

89. profani 71. 73.

- temere 60.

92. jussi pro soliti 46. 48. Baptæ soliti 20.-Cotitto 67. Cotyto 74. et cod. Mazarin, bibl. reg. Paris. Cotyton 1. 49. 56. 57. 59. Cotytton 50. 70. Cociton 14. 15. Coccyton 16. Cocithon 26. Cochiton 22. Cocyton 10. 11. 17. 19. 20. 21. 23. 24. 25. 27. 45-48. 51. 52. 54. 55. 58. 75. 76. et vel idem vel Cocciton et Cochiton XXXIV codd. Paris. habent probb. Calder. et Ach. ut designetur Proserpina vel Ceres, a Cocyto fluvio vel a xwxów, fleo, lugeo, sic dicta, in cujus sacris Eleusiniis dadoux, (forte h. 1. bapta) tædas ferentes, saltaverint et Deam lascivis gestibus clamoribusque lassaverint. Sed prima syll. vocc. Cocytus, Kwxvros, κωκύω, producitur.

93. tactum 2. 5. 5. 17. 19. 20. 21 a m. pr. 26. 47. 58. 61. 62. 67. 70-79. 81. 82. tinctum 10. 11. 14. 15. 16. 21 a m. sec. 22-25. 27. 45. 46. 48-57. 59. 60. 64. 65. 66. 68. 69. 80. Sed illud exquisitius est, hoc glossam redolet. tectum 63. factum legebat Gonsal. ad Petron, p. 271. et 366.

Obliqua producit acu pingitque trementes
95 Adtollens oculos: vitreo bibit ille Priapo
Reticulumque comis auratum ingentibus implet,
Cærulea indutus scutulata aut galbana rasa
Et per Junonem domini jurante ministro.
Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
100 Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
Armatum, quum jam tolli vexilla juberet.

Res memoranda novis annalibus atque recenti
Historia speculum civilis sarcina belli.

Nimirum summi ducis est, occidere Galbam 105 Et curare cutem; summi constantia civis, Bebriaci campo spolium affectare Palatî

Et pressum in faciem digitis extendere panem :
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Mosta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
110 Hic nullus verbis pudor aut reverentia mensæ.
Hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi

94. tingitque suspicari possis coll. Plin. 11, 37. s. 56. Mulieribus tanta est decoris affectatio, ut tingantur quoque oculi. Sed præstat vulgata lectio, quia modo præcessit tactum, h. c. tinctum.

oculos trementes et udos, ut ranegóY TI καὶ ῥέον ἐν τοῖς ὄμμασι πάθος ἀνυγραίνων in Luciani Amor. c. 14.

97. galbina 1. 48. 70. 75. 76. 82. ut in optimis libris Martialis, Petron. c. 56. 64. et Vopisci, probb. Ferrar. R. V. 3, 22. Scalig. et aliis. galbana 10. 11. 1417. 19-25. 27. 45. 46. 47. 49-69. 71 -74. 77-81. Recte, si color hic a galbano, resina ferulæ Syriacæ, dictus est.

105. Vulgo junguntur verba Et curare cutem summi constantia civis. Mutandam esse distinctionem, bene monet Hein.

106. Bebriaci campo 14-17. 19-24. 26. 45. 52. 64. 70. 74-77.82. Bebriaci in campo 10. 25. 27. 46-51. 5363. 65-69. 71-73. 78-81. spolia 21.

[ocr errors]
[ocr errors]

· aspectare 22. 107. Expressum 19. in faciem 14. 15. 25. 45. 46. 47. 49. 50. 56. 57. 58. 60-69. 71-74. in facie alii, etiam Hennin. quod probat Hein. ut non jungantur

verba digitis in faciem pressum, sed in facie extendere panem pressum.

108. in Assyria ph. S. urbe (Nino, capite imperii Assyriorum et sede regum, a Nino rege, Semiramidis marito, condita) conj. H. Vales. qui tamen præferebat vulgatum in Assyrio orbe, h. e. in Assyria seu in imperio Assyrio.

111. Hic turpis Cybele est et fracta cet. 11. probb. Henninio et Beckio obss. phil. in Juven. Sat. duas priores p. 33. Illius nota est : "Si quid video, omnino ita legendum, plano sensu: nimirum dolet, Romæ tantas invaluisse in moribus corruptelas, ut etiam avide receperint turpissimam Deorum Matrem ejusque cærimonias, quæ usque adeo omnem profligaverant verecundiam, ut vel in iis e Veterum memoria repetendis ipsum quodammodo prostituatur ingenium." Hujus vero: "Ipsa orationis series videtur hanc lectionem postulare, quia plurima nomina in casu recto sese excipiunt, libertas, senex, antistes sacrorum cet. Sic et Cybele, potissimum quum et ipsa turpis esset et sacra illius detestanda. Origo autem depravationis duplex esse potuit. Una debetur lectori vel dictanti, pro ratione me

Libertas et crine senex phanaticus albo

Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum conducendusque magister.
115 Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat jam
More supervacuam cultris abrumpere carnem?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
Cornicini, sive hic recto cantaverat ære.

Signatæ tabulæ: dictum Feliciter! Ingens
120 Cœna sedet: gremio jacuit nova nupta mariti.
O proceres, censore opus est, an haruspice nobis ?
Scilicet horreres majoraque monstra putares,
Si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
Segmenta et longos habitus et flamea sumit,

tri, hic turpis Cybelest, quod dum librarius
idiota vel oscitans, ut audivit, in album
conjecit, in causa fuit, ut est (loquor
cum Henninio) resolveretur in s et adji-
ceretur Cybele. Altera ex antiquitate
critica desumitur et antiquo illo per com-
pendia scribendi more, quando, quoties
ultima litera vocis cujusdam cum prima
sequentis eadem erat, ambæ in unam ce-
teris aliquantulum majorem conflatæ sunt:
de quo v. Gasp. Scioppii art. crit. p. 61.
ed. Amst. 1662." Meo qualicumque ju-
dicio illa lectio ab h. 1. prorsus aliena est:
nam vox Hic non referenda ad Romam,
sed, ut v. 110, ad consortium et conven-
tus turpissimorum hominum, qui descri-
buntur v. 84. seq. Vulgata autem lectio
non est quod displiceat, modo epith. tur-
pis cum libertas, non, ut vulgo fit, cum
Cybeles jungatur.

fracta voce loqui; Gesnerus ad Lucian. de saltat. c. 17. "Verbum xλáw, ad vocem relatum, vim quandam sono naturali et voci adeo illatam notat. 'Avaκλᾷν ἑαυτὸν est sursum vi quadam agere vocem, ut altior, quam fert natura, vox exeat; xaranλav contrarium est, nempe infra modum illum et sonum naturalem vocem deprimere. Utraque ratio efficit xendarμivov, fractum aliquid, quia non pleno gutture vox funditur."

112. Forte leg. crine s. p. alto, ut significetur capitis rotatio, in fanaticis his sacris solennis; de qua v. inf. ad VI,

[blocks in formation]

116. cultris abscidere carnem 14. 17. abscindere 15. 16. 19-22. 24. 45. 46. 48. 49. 61-69. 71. 72. 73. ut in simili loco Claudiani in Eutrop. 1, 279. 280. Cymbala ferre licet pectusque illidere pinu, Inguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris; propter quæ verba Plathner b. 1. malebat Phrygiis-cultris, h. e. testaceis et lapideis. Conf. Comm. ad 6, 514. (ubi verbum secare, ut passim, de eadem re adhibetur) et Heyne ad Tibull. 1, 4, 70. Sed abscindere glossam redolet, et abrumpere, quod in plurimis libris legitur, aptius videri potest, si lapideis, non ferreis, cultris se castraverunt Galli.

117. Quadraginta 11. 14-17 a m. pr. 19. 23-25. 45-49. 55. 57. 58. 59. Conf. ad 1, 106.

118. cantaverat 2. 3. 5. 10. 15. 16. 17. 19-21. 26. 46. 48. 56. 61-65. 65 -77. 81. 82. cantaverit 11. 14. 22-25. 27. 45. 47. 49. 50. 54. 55. 57-60. 64. 66. et duo codd. mss. viri docti in Misc. Obss. crit. Vol. V. T. II. p. 271.

119. dictum est 47. 48. 54. 55. felici

ter est 58.

120. ingens Cana, sedet: gremio cet. distinguendum putabat Pithœus. ingens Cana: sed et gremio emend. Lips. Epist. Quæst. 4, 23. At vulgata et distinctio et lectio exquisitior. — marito 26.

121. auruspice 21. aruspice 23. 24. 61. 62. 63. Sed harusper in lapidd. legitur, dictusque non ab ara, sed haruga sive haruiga, hostia in hara, stabulo, includi solita, et inspicienda, si fides habenda Festo et Donato ad Terent. Phorm. 4, 4, 28.

124. flammea 14-17. 19. 21. 22. 24.

« PreviousContinue »