Page images
PDF
EPUB

17. 24. 25. 46-50. 55. 57. 59. 61-69.71-73.77. Bocare 21. Bolcare 22. Bochore 27. Bocchore 11. 58. Hoc arridere potest, ut significetur Ægyptius oleumque Ægyptium pessimi odoris. Cf. Comm. ad v. 88. Bocchoris rex et legislator Ægyptiorum, notissimus ex Eusebio, Syncello et aliis. v. Diodor. p. 29. 41. 59. Plutarch. Opp. T. I. p. 901. ed. Frft. et Mémoires de l'Acad. des Inscr. et B. L. T. XIX. p: 20 seq. Maurorum etiam regem Bocchorem vel Bocchum, non Boccharem, dictum putabant Salmas. et alii. - lavabat 17.

Versus 91. ante v. 90. legitur in 11. Non male ; judice etiam Rigaltio. Eum vero totum esse delendum, tamquam pannum a scholastico quodam adsutum, semper suspicatus sum: admodum certe languet, et magis grammatici, quam poetæ, acumen sapit. Quis enim ferat h. l. quod toties repetitum et triplicem olei notationem ? Nunc video, versum abesse ab 8. et 75. prob. Schurzfl. qui ingeniose suspicatur, eum esse scholium, subjungendum verbis vet. Schol. Significat oleum Tripolitanum et ad v. 90. adponendum, ut itaque interpres causam dicat, cur nemo cum Bocchare h. e. Afro velit lavari, quod scil. ille, tamquam adhuc sit in Africa, ubi a serpentibus cavendum sibi sit, oleo Tripolitano malique odoris inungatur. Scholion autem versu expressum esse, non est quod mireris. Id enim tum casu, tum arte scholastici fieri, et sententia vix aliter soluta oratione efferri potuit. Optimis quoque scriptoribus prosaicis, Ciceroni, Livio, Sallustio et aliis multos excidisse hexametros, quis est qui ignoret? Exempla dabunt Scheller in præceptis stili bene Lat. p. 735. Pott ad Epist. Jacobi I, 17. et Nolten. in Lex. v, versus. Fraus etiam tum facilis est interpolatoribus, tum difficilis ad detegendum in poetis satiricis, qui sermoni propiora scribunt; de quo v. Horat. Sat. I, 4, 4062. Cf. inf. Excurs. ad IX, 123.

Afros exhibent 13. 21. 22. 82. Afris 77. atris 10. 11. 12. 14–17. 19. 20. 23—27. 45~50. 54–74. 76. 81. et omnes codd. Paris. Quæ lectiones probæ sunt omnes; et miror, C. Valesio ineptum insolensque visum esse atris, quod nunc cum Ach. e MSS. recepi. Est solenne epitheton serpentium, quorum aliquot genera sunt atro colore. Cf. intpp. Horat. Od. III, 4, 17. Bentl. ad Horat. Sat. II, 8, 95. (ubi eadem est varietas lectionis) Heyne ad Virg. Ge. I, 129. et al.

E X CURSUS

AD Sat. VI, 64-66.

Tucia 22. Tutia 27. 47. 54. 63. Tuscia 11. 19. 23. 25. 46. 48. 56 –60. quam lect. multi probant, quia cum Appula jungitur. Huic tamen voci responderet potius Tusca, et illa matronarum nomina non petita a regionibus populisque Italiæ, sed a Juvenale conficta videntur; nisi potius hic matronam s. puellam peregrinam Appulam eo sensu dixit, quo Horat. Epod. II, 39 seq. pudica mulier Sabina qualis aut perusta solibus Pernicis uxor Appuli. Cf. inf. ad X, 299. Tuccia, quod jam alii monuere, videtur h. 1. Vestalis illa esse, quæ hausta cribro aqua pudicitiam suam probavit ; qualia et Plin. VII, 35. Suet. Tib. 1. aliique de Claudia narrant. v. Valer. Max. VIII, 1, 5. (ubi conf. Intpp.) et Plin. XXVIII, 2. et 8. (ubi conf. Harduin.) quibus locis similiter libri variant et Tutia, Tuscia, Tuccia exhibent. Cf. Ernesti clav. Cicer. in Ind. histor. voc. Tutia. Apula 19. 21. 22. contra leges metri.

65. 66. Retinui etiam nunc vulgatam lectionem, nisi quod maximam distinct. posui post amplexu et verba Subitum, Miserabile et Longum majoribus literis initial, exprimenda curavi. Possis etiam scribere: Subitum et Miserabile longum (diu) Attendit, vel interpungere: Appula gannit, Sicut in amplexu, subitum et miserabile, subito et miserabiliter. Sed nostra et scriptura et distinctio præstare videtur et ellipsis copulæ ante Longuin Juvenali frequentissima est. v. ad IV, 63. in Var. Lect. subat et miserabile longum Attendit rustica mulier et minüs experta delicias, emend. Barth. Advers. XXIV; 5. ubi monet, verbis subare, catulire, adhinnire et similibus belluinam effrenemque hominum libidinem exprimi. Cf. Plin. X, 63. Lucret. IV, 1193. Horát. Epod. XII, 11. al. Aptissimum est h. l. subat, quoniam cum gannit jungitur: (ut in Anthol. Lat. v. Comm.) sed reliqua tum verba sic interpungenda: Appula gannit, Sicut in amplexu, subat et miserabile : (h. e. miserabiliter) longum Attendit Thymele ; Thymele tunc rustica discit. Ita omnino legendum putat Manso, qui monet, se non videre, quid me moverit, ut, rejecta præclara emendatione, subitum meum el miserabile longum tuerer, quum quemque suus sensus doceat, quam durum sit vixque ferendum illud, cum uno eodemque verbo allendit conjunctum. Enimvero moverunt me leges modestæ criticæ, quas sæpius mihi inculcavit, et quod ille contendit quidem, non vero

probavit, lectionem a me servatam, quæ tamen non mea est, sed vulgaris omnium librorum, plane ineptam esse, neque tres voces uni verbo commode jungi posse. Veritatem quoque hujus emendationis in dubium vocavit vir doctus in Ephem. Hal. (Allg. Lit. Zeit. a. 1814. pl. 223.) ubi monet, verba longum attendit nimis tenuia esse et languida post illa vesicæ non imperat, gannit et subat, majoremque forsan obscenitatem in iis latere, ad verbum vero discit omnino supplendum esse, quod a pantomimo expressum sit et a se visum.

Attendit Thymelen 31 b. 48. 49. Tymele 19 a m. pr. Timele 21. 22. dum rustica 16. lum rustica 47. 54. 57. 58. 64.

E X CURSUS

AD Sat. VI, 116--120.

In optimis editionibus post voc. uxor comma, post una v. 119. colgi vel semicolon, et v. 120. post Sed et galero commata reperiuntur: quo scabra et hiulca efficitur oratio. Nonnulli v. 117. post cubili punctum ponunt, aut saltem sumere v. 118. pro sumebat dictum putant: quo non tolluntur difficultates, sed augentur. Ego distinctionem mutavi: at ne sic quidem omnia bene procedunt ac fluunt; nam deest copula et ante Sumere, (cujus tamen ellipsis Juvenali solennis est ; v. ad IV, 63.) et verbum linguebat, duobus versibus interjectis, non satis commode ad virum dormientem v. 116. videtur referri

posse.

Male etiam tempora verborum subito mutari, linquebat, intravit, prostitit, ostendit, monet Ach.' Sed tales orationis duritiæ passim in poetis concoquendæ neque sunt tantæ, ut propterea necesse sit, vel versus 117. et 118. parenthesi includere, quod Lubinus, vel versum 119. post v. 116. ponere, quod Schurzfleisch. suadebat. Pro Linquebat v. 119. Hein. conj. Inde ibat vel Atque ibat. Manso hunc locum sæpius tentatum ita emendandum putat et constituendum : Dormire virum quum senserat uxor, Ausa Palatino legetem præferre cubili, Linquebat, comite ancilla non amplius una. Sumens nocturnos merelrir Augusta cucullos, Sed nigrum flavo crinem abscondenle galero, Intravit calidum cet. Ita vero hunc locum non emendasse videtur, sed depravasse ; quod etiam aliorum est judicium, v. c. viri docti in Hall. Allg. Lit. Zeit. a. 1814. pl. 223. qui tamen, si non parenthesin illam, certe vulgatam distinctionem et minorem post uxor revocandam, versum vero 118. Sumere nocturnos, meretrix Augusta, cucullos interpungendum putat et verbum

abscondente cum ancilla jungit, quia sic illud Sed aptius sit. Enimvero hoc etiam vulgari interpretationi satis convenit et dura mihi videtur ellipsis abscondente scil. ei, et quidem jam eunti.

E X CU R S U S

AD Sat. VI, 124-126.

Versum 124. post v. 126. ponendum censebat Schurzfleisch. Ego potius eum post v. 125. legendum crediderim, quod etiam Rigaltio et Ach. placuisse video. Sed vulgaris quoque verborum ordo bene se habet. tibi pro tuum legitur in 11. quod melius et satirice omnino dictum videbatur Schurzfleischio. Barthius (Advers. XXX, 2.) putans, verbum ostendit nimis leve et ab h. 1. alienum esse, emend. ofenditque, quod sensu obsceno dicitur Varroni in Marcipore ap. Nonium. Sed cur lux lucernæ non sufficit ad ostendendum ventrem ? et cur hoc alienum a tantis libidinibus ? Sub clara nuda lucerna cet. de eadem re dixit Horat. Sat. II, 7, 48 seq. et Sen. de Ben. VII, 9. extr. Matronæ nostru ne adulteris quidem plus sui in cubiculo, quam in publico ostendunt.

Versus 126. post v. 129. legitur in 74. et post v. 128. in vetustis codicibus, e quibus eum primi restituere Jo. Cuspinianus in vita Sigismundi Cæs. p: 400. et Pulmannus: nam plane abest ab 10. 11. 14 -17. 19-23. 25-27. 45–73. 75–77. et XXX codd. Paris. Henninius monet, se retraxisse eum in suum locum, unde monstrante viam sensu exciderit ob prætextatam licentiam, mox vero a curiosulis receptus eo migraverit, quo non quadraret. Ejectus est ab iis, qui rei obscenitate offendebantur : eodem tamen, quem nunc occupavit, loco jam exstat in 24. et 84. ad marg. In utroque vero cod. legitur Continueque jacens, et præterea in illo cunctorum pro multorum.

E X CURSUS

AD Sat. VI, 188.

Barthius in Advers. XXIV, 5. hunc versum putabat spurium esse et alienum ab h. 1. ubi optima sic interpoletur sententia, “ Scilicet, inquit, quidam semi-Gallus aut Italus aut adeo Germanus doluit illo ævo scisse Græce delicatas illas loqui, suo vero turpius esse nescire

Latine loqui, quæ barbaræ alioqui non nimis essent.”

Neque ego dissimulo, mihi semper displicuisse hunc versum, qui magis acumen orationemque rhetoris vel etiam interpolatoris, qui loci Cicer. in Comm. laudati memor erat, quam satirici poetæ redolet, atque a codd. 13 et 22. abest. Importuna etiam est vox magis, et manca h. lo sententia, quæ quomodo commode expleri possit; vix adsequor. Num sensus est, turpius esse Romanis Latine, quam Græce, nescire ? an turpius esse iis nescire Latine, quam Græce loqui ? an, quod Ach. monet, (cui versus videtur ad rem aptissimus) quum Romanos multo magis dedeceat, Latine nescire loqui, quam deceat Græce scire et Græca Latinis intempestive miscere. Omnia hæc non modo languent, sed etiam male expressa sunt.

Olim arbitrabar, fraudem librarii in hoc versu latere ; idemque suspicati sunt Henr. Stephanus (in dialogo de bene instituendis Græc. ling. studiis p. 92.) et Lubinus. Ille emendabat, Quo sit turpe magis ; hic melius, Quum sit turpe minus, quod recepit Marshall. ut mens poetæ sit: Quandoquidem minus turpe et inhonestum esse reputatur, linguam vernaculam ignorare, quam sermonem Græcum non intelligere. Ego olim tentabam : Omnia Græce scil. proferunt s. loquuntur, Quum sit turpe magis nostris ea scire Latine, vel Quæ sit turpe magis (turpius) nostris (nostratibus) nunc scire (quod compendiose scribitur nc scire) Latine, quam Græce eloqui, quoniam tam fæda sunt et inhonesta. Sed nihil horum nunc mihi arridet, et vix dubito, quin versus hic pannus sit, a scholastico quodam adsutus, quo rescisso expedita sunt omnia.

E X CURSUS

AD SAT. VI, 276.

coruca

Locus obscurus et a librariis forte corruptus. corruca 16. 48. 23. caruca 13. Rectius forsan curuca 17-22. 24. 59. 60. vel curruca 2. 3. 5. 10-12. 14. 15. 25. 45–47. 50. 54. 56-58. 64. 68. 70. 74. 77. 81. 82. Neutra vero vox alibi reperitur, et barbaræ videbantur Alciato Parerg. Jur. VII, 5. qui vel urtica, vel cum aliis eruca reponendum censebat. eruca 61–63. 65–67. 69. 71-73. Ita dicitur insectum parvissimum, brassicas depascens, Gr. ráder, Germ. Raupe ; non uruca vel huruca, quæ tamen scripturæ in quibusdam libris Juvenalis, ut et Columellæ aliorumque, reperiuntur. uruca 1. 75. 76.

« PreviousContinue »