Page images
PDF
EPUB

eos dormientes viderunt aut Romæ, aut usquam terrarum. Locum mendosum esse nemo non videt. Legendum autem videtur Druso vetulisque maritis. nam senes sunt somnolenti : quamvis alia possit ratio dari, cur vetuli mariti, qui juvenculas duxerunt, somno alto sopiti jaceant:" H. Valesii nota est : “ lego Eripiunt (omnem omnino tota nocte somnum Druso, homini delicati somni, vetulisque maritis, anibus aut certe senibus, quorum somnus deterior et interruptus.” Jacobs emend. vitulisve, quia hoc Drusum, somnolentum hominem, vitulis marinis exæquet, non, ut vitulisque, in uno loco quasi conjungat; quod ineptum ei videtur.

E X CURSUS

AD Sat. IV, 24–27.

Markland. in Epist. Crit. p. 152. hunc locum sic distinguit et emendat: Mulla videmus, Quæ miser et frugi non fecit Apicius : hæc tu Succinctus Pharia quondam, Crispine, papyro ? Hoc pretium squa? Adjecit has rationes : 6 Vox Pharia valentior videtur ad excitandam invidiam et odium adversus Crispinum, utpote Ægyptium, quam illa altera patria ; et, quod summum est, si patria retineas, non exinde colligere potes, cujus regionis fuerit Crispinus: patria enim papyrus non necessario Ægyptiam papyrum denotat, quoniam in aliis etiam regionibus nascebatur papyrus." Sed contra eum jam ita disputavit Schrader in Observatt. p. 19. Papyrus Ægyptia adeo nobilis erat, ut Nilus amnis papyrifer appellaretur et Niliaca papyrus ab omnibus celebraretur. v. Muncker. ad Fulgent. I. p. 19. Succinctus igitur patria papyro notat et designat Ægyptium. Sed contra succinctus Pharia papyro non necessario significat Ægyptium, quoniam sic succingi poterat alienigena. Deinde constabat inter omnes, Crispinum esse Ægyptium: sufficiebat ergo patria. Denique recep. tæ lectioni firmissimum præsidium est in .v. 32. ubi poeta similiter siluros Crispini municipes vocat. Cf. Salmas. ad Solin. p. 939."

Vs. 25. Hoc pretio squamæ (sc. emuntur, h. e. tanto pretio piscis scil. a te emitur vel emtus est, quod verbum mox sequitur omittiturque in affectu) 1. 61–63. 68—73. 75. 76. 82. Hoc pretium squame (h. e. tantum pretium est s. ponis mullo s. mulli, piscis squamosi, a te emti) 7. 10. 11. 14--17. 19—27. 29. 45–50. 54-60. 64-67. 74. 83. 84. et omnes codd. Paris. prob. Schradero. Sed piscem po

[ocr errors]

tius squamas, quam squamam dici crediderim. Neque tamen placet duplex illa ellipsis : hoc tu facis ? hoc pretio squamæ emuntur? Suspicor poetam scripsisse : hoc pretio squamas scil. emisti?

Vs. 27. Ferrarius in Elect. I, 18. majoris legit contra metri leges, et hunc locum ita interpretatur: “ Apulia hic non est regionis nomen, sed mulieris prædivitis orbæ, quæ donatos a captatoribus pisces carius vendebat : duos enim hic de more perstringit Juvenalis, Crispinum, qui millibus sex (i. e. CL coronatis) mullum emerat, et Apuliam, quæ hamata heredipetarum munera, inter quæ jure mulli tunc fuere pretiosissimi, majoris vendebat. Cf. inf. VI, 39. 40. et inpr. V, 97. 98. ubi de Aurelia sermo est, quod nomen et h. l. fidentius ponerem, si codex manu exaratus ad manus esset, ut sit: sed majoris Aurelia vendit.Sic etiam multi interpretes Apuliam putarunt mulieris nomen esse ap. Horat. Od. III, 4, 10. ubi v. Bentl. Rectius mentem Juvenalis percepisse videtur Henninius, qui hæc notavit : “ Justa indignatione exagitat agri pretio piscem emtum, quum sex millibus extra Italiam in provinciis ager emi potuerit, immo quum et in ipsa Italia, in fertili illa Apulia, (cf. ad IX, 55.) majores agri quam in provinciis venirent eopse pretio: oblique vero taxat Romanos, qui usque adeo ab antiqua frugalitate desciverint, ut susque deque habita agri colendi ratione præ nimio gulæ luxu piscem potius emerent, cujus singulas libras, si modo adulatoria vanitate de magnis majora non fuerint dicta, venientibus etiam in ponderis rationem squamis et interaneorum rejectaneis, singulis millibus pensarent, quam ut eo pretio agrum sibi compararent. Cf. Colum. Præf. ad lib. de R. R. Obiter etiam vellicat superbum illud delicatorum nepotum patrii soli fastidium, qui non dubitabant pluris emere agros in provinciis, quam ut majores fertilioresque eodem pretio in ipsa Italia, in fertili illa Apulia, sibi compararent. Legendum ergo sensu plano et obvio: Provincia tanti Vendit agros ; et majores Apulia vendit. Tangit etiam obiter Appulorum gulam, cui ut obsequerentur, agros suos viliori pretio vendebant. то sed a librariis est ex finali litera roŨ agros præcedentis, et monachorum scriptura set, ut sexcenties in vett. MSS. et sæpius ad Martial. monuit Scriverius: aut si quis od sed tolerare velit, nostram sententiam admittat saltem." Prædia Appula laudantur etiam inf. IX, 55. ubi cf. Comm. Prateus tamen et alii non male suspicantur, minoris quam alibi venisse agros Apuliæ, quod magna ejus pars, quam poeta respexerit, montibus

aspera

fuerit ac sterilis, (v. Horat. Sat. I, 5, 77 seq. et Senec. Ep. 87. et 91. ubi hæc leguntur: Agri suburbani tan

tum possidet, quantum invidiose in desertis Apulice possideret) vel quod Apulia infestetur Atabulo vento, qui plantas frigore adurat, de quo v. Horat. 1. l. Senec. Nat. Quæst. V, 17. Plin. XVII, 24. Gell. II, 22. Alex. ab Alex. III, 22. H. Valesii nota est : « Si Juvenalis ita scripsisset, necessario addidisset haud dubie mensuram agri venalis, v. g. bina aut trina jugera, ut sensus constaret. Scripsit igitur : Vendit apros, sed multo majores mullo isto et provinciæ suæ nomine commendatiores Apulia vendit."

Ceterum scripturam Appulia pro Apulia revocavi e 60-63. 65. ne metrum laboraret : nam primam syll. voc. Apulia brevem esse, intelligitur ex Horat. Od. III, 24, 4. et al. Neque tamen eamdem ob causam auctore Schurzfl. emendandum ; et majores terra Appula vendit : nam secunda quidem syll. rol Apulus s. Appulus corripitur a poetis, sed rol Apulia et Apulicus semper producitur, v. c. ab Horatio in Od. III, 24, 4. in Epod. III, 16. et in Sat. I, 5, 77.

E X CURSUS

AD Sat. V, 9-11. ,

In v. 10, qui a librariis videtur corruptus, nulla neque librorum lectio nobis satis facit, neque conjectura virorum doctorum.

Jam pro Tam 58. - quum possis vitiose (nam posterior syll. verbi possis longa est) 10. 11. 14--17. 19–22. 24. 25. 27. 45-50. 54 61. 63–68. 70–74. et XXVII codd. Paris. quum poscis 65. (Paris. 1505.) 69. quum possit 23. 44. 62. 75. 76. et VIII MSS. Paris. in his Alex., Colbert. 1. et Thuan. 1. quin possis 13. posses et 26. Hæc est omnis varietas lectionis, etiam ea, quam Henninius p. 911. enotavit.

Prateo judice satius est, poeticam ferre licentiam, quam sensum pervertere. Despauterius malebat poscit ; quo tamen nihil proficitur. Ascensius emend. Tam jejuna fames, tu tam famelicus, quum possit scil. fames, h. e. quum possis, honestius illic et tremere cet. vel Tam jejuna fames, quum poscis, quando cupis tremere honestius illic, in injuriosa divitum cæna, et mordere sordes s. immundas reliquias farris canini, panis adeo duri, quem ne canes quidem comesse possent. Priorem emendationem, cui et libri favent, non improbat Prateus et reliquis præfert Plathner, ut poeta eleganter tribuat fami, quod orator famelico tribuisset. - Lubinus et Grævius reponi jubent quin poscis, sed diverso modo hæc verba et interpretantur et interpungunt.

Ille sic: quin tu longe honestius poscis, postulas et præoptas mendicando potius tremere et sordidum comedere panem, quam turpiter adulando idem facere in divitum mensis. Hic vere ita: Tam jejuna fames ? famesne tanta est, ut illas patiaris contumelias ? quin poscis ? cur non mendicas ? honestius est, illic, in crepidine aut ponte, et tremere, frigus pati, et sordes farris mordere canini, et sordido pane vesci, quam in mensa divitum tam indigna pati. Hanc lectionem distinctionemque receperunt Henninius et post eum alii. Sed

poscere simpl. poni pro mendicare vix crediderim. - Grangæus, Britannicus et alii h. 1. tacent et difficultatem ejus vel non sensisse videntur, vel sapienter dissimulasse.

Equidem non tantum mihi sumserim, ut rem acu tetigisse mihi persuadeam. Quum vero in lectionibus codicum nemo facile acquiescere et levissima unius literæ mutatione carminis nitori atque dignitati consuli queat ; veniam spero mihi datum iri, quod in illarum locum aliam (quum pol sit) substituerim, quàe facile corrumpi potuit ab indoctis librariis, quam tamen, simul ac meliora edoctus fuero, lubens damnabo. Ea certe admissa non video, quid in h. I. displicere possit, si ita eum exposueris: Tantine pretii est tibi vel a te æstimatur injuria cente, h. e. cæna injuriosa, convivium, in quo tot talesque injuriæ tibi ferendæ sunt ? tanti cænam divitum nobiliumque facis, ut propter eam illas toleres injurias? tam jejuna fames, (ut ap. Ovid. Met. VIII, 790.) tantane et tam dira est fames tua, ut tantas ob eam et tot injurias patienter feras? quum pol, profecto, (ut edepol, ecastor, hercle, mecastor, mehercle) sit honestius, illic, in crepidine vel ponte, et tremere, frigore horrere, (quia pauper male vestitus est, ut taceam, quod Grang. monet, plerumque ficte tremere, qui stipem mendicent, unde et forte tremens Judæa dicitur inf. VI, 543.) et sordes farris mordere canini, panem sordidum edere, qualis canibus datur ? Cf. Martial. X, 5, 5.

Hanc lectionem nunc repudiarem, nisi eam viri summi in literis ad me datis assensione sua comprobassent et aliæ, a Manso et Heineckio substitutæ, (nam plures mihi non innotuerunt) aliquot mihi scrupulos injecissent. Hujus de sententia non inepta est emendatio mea, sed lenior medicina, si verbis transpositis pro quum possis legatur possis quum. Enimvero sic et hiatus insolens est concoquendus, et metrum laborat: nam quum producitur propter cæsuram et hiatum ; (v. ad IX, 118.) neque assequor, cur ipsa trajectio verborum lenior sit me. dicina, quam permutatio literarum s et l, in primis si ex hac exoriatur

sententia, quæ et gravior satiricoque poeta dignior sit, et doctior librariisque ignotior. Judice Manso totus omnino locus ex scriptura codicum ita restituendus:

Tantine injuria cænæ ?
Tam jejuna fames quum possit honestius illic

Et tremere et sordes farris mordere canini. nisi quis malit

Tam jejuna fames ? quæ possit honestius cet. sensus vero apertus est et quidem hic: An tu injuriosam divitum cænam tanti facis, quum famem tuam ibi adeo non expleas, ut honestius fuisset, in crepidine aliqua aut ponte frigore uri et esurirc? Mihi autem et utraque lectio, et interpretatio non unam dubitationem injecerunt. Ut taceam, in satiricorum poetarum oratione, quæ pedestri similis esse solet, figura paulo audaciori famem dici tremere et mordere panem, in altera lectione emendatur vulgata, quod mihi tamen vituperationi fuit, altera neque dicendi genere, (tantine injuria cænæ, tam jejuna fames quum possit canini ? nam ita proprie interpungenda aut duplex interrogatio ponenda est) neque sensu facili et apto commendari, utraque autem, saltem illa'explicatio a mente Juvenalis abhorrere videtur. Is enim non famem hoc modo et in illis conviviis haud expleri, sed inhoneste tantum, appositis vilioribus epulis vinisque, pelli contendit, et pauperes ridet clientes, qui duas prætexere solent causas, quare a patronis ad cænam vocari ament, honorem sibi ab illis præstitum et gratuitam famis expletionem.' Itaque docet, hanc coenam, etsi honorifica videri possit, tamen injuriosam esse nec tanti, quanti ab iis ducatur, æstimandam, et famem eorum non tam diram, ut non alia ratione et facile levari queat, quum ventre nihil sit frugalius et natura paucis contenta; honestius autem, mendicorum pauperumve more tremere, quam tali cænæ adhiberi, et sordes farris mordere canini, quam famem in illis conviviis propulsare vilioribus cibis vinisque. Hinc deinde colligit, clientes illos inani honoris specie et spe potius bene cænandi, quam famis explendæ, duci.

EXCURSUS

AD Sat. V, 90. 91.

90. Quod propter 23. -- Bochare 19. 20. 23 a m. pr. Boccare 11

« PreviousContinue »