Page images
PDF
EPUB

pro summa ejus reverentia, alucinatum esse profitentur in eis, quæ passim ex Satirico tractaverit. Maxima etiam auctoritas est Joh. Fr. Gronovii, viri (ut Hein. verbis utar) incomparabilis, cui omnes principatum in his literis concedunt. Nihilo tamen secius improbabunt passim conjecturas ejus et emendationes, quas h. 1. ne sanæ quidem sententiæ esse dicunt. Tam humanum itaque est, (quod ipse Heinr. profitetur) errare, tam æquum, errantem in viam comiter reducere! tam grata est sapientia, cum humanitate simul et urbanitate conjuncta !

EXCURSUS

AD SAT. II, 7.

Memorabilis est lectio puteum in 59. et 60. Ita jam olim conjecere H. Valesius et Grævius. Ille h. 1. ita interpretabatur: "Si quis Aristotelis et Pittæi statuam in bibliotheca collocat, Cleanthis autem signum aliquod archetypon ad puteum ponit, quod hic, antequam philosophus stoicus esset, aqua ex puteis haurienda sese tutabatur; et videtur mos fuisse tum Cleanthis imagines prope puteos collocandi.” Hic vero, qui idem persuaserat Nic. Heinsio: jubet Cleanthas servare puteum, habet imagines Cleanthis, ex puteo aquam haurientis vel hauriendis aquis apud puteum stantis. Nam Cleanthes, ab inopia vexatus, ut interdiu studiis literarum vacare posset, operam suam locavit Atheniensi cuidam, cujus hortum noctu aqua, ex puteis hausta, irrigaret, unde et øgeάvrλns dictus est. v. Suidas, Diogen. Laert. et Sen. Epist. 44. Id omnino arridere potest: sententiam tamen illam paulo durioribus obscurioribusque verbis expressam esse facile intelligitur ; (nisi forte puteum Cleanthis legendum) neque vulgata lectio inepta videtur. Pluteus s. pluteum proprie dicitur asser parieti affixus, vel armarium, repositorium, scrinium, parieti inclusum, in quo imagines seu libri reponebantur; et hinc ipsa quoque bibliotheca aut museum. Sic forte ap. Pers. I, 106. et ap. Sidon. cujus verba Britann. laudavit : Hic libri affatim in promtu: videre te crederes aut grammaticales pluteos aut Athenæi cuneos aut armaria exstructa bibliopolarum et bibliothecarum. Lipsius in Synt. de biblioth. c. 10. huc etiam refert vetus distichon, imagini Virgilianæ subscriptum, Lucis damna nihil tanto nocuere poetæ, Quem præsentat honos carminis et plutei, (h. e. videtur vivere, qui in libris et imagine vivit) et sigilla plutealia ap. Cic. ad Att. I, 10. ubi tamen optimi libri s'gillata putealia exhibent.

EXCURSUS

AD SAT. II, 149–157.

Esse aliquid pro vulg. aliquos olim suspicabar tamquam exquisitius, et nunc recepi e cod. Schurzfl. Probavere hanc lect. Schurzfl., Schraderus et Burm. ad simil. loc. Prop. IV, 7, 1. qui haud dubie Juvenalis animo obversabatur: Sunt aliquid Manes; letum non omnia finit, Luridaque evictos effugit umbra rogos. Utrique forte præivit Homerus Il. Ψ, 103. 104. Ω πόποι, ἦ ῥά τις ἐστὶ καὶ εἶν ἀΐδαο δόμοισι Ψυχὴ καὶ εἴδωλον, ἀτὰς φρένες οὐκ ἔνι πάμπαν. Ibi in antiquiss. cod. MS. Lips. pro re legitur r, quod non spernendum judicabat Ernesti, ut sensus Non ergo falsum est, apud inferos esse uxàs cet. Eodem sensu Græci scriptores passim dixere sivaí Ti, et Ovid. Met. VI, 543. si numina Divum sunt aliquid. Cf. Mitscherl. ad Hor. Od. I, 4, 16. et Jacobs ad Anthol. Gr. Vol. I. P. II. p. 305.

esset:

Vs. 150. pontum 1. 70. 75. 76. 81. 82. sed contum 2—12. 14. 15. 17. 19-27. 44-69. 71–74. 77-80. quod restitui, quoniam tanta auctoritate firmatur aptiusque videtur h. 1. ubi Juvenalis subtiliter illas fabulas et commenta poetarum explodit. Respexit, opinor, verba Virg. Æn. VI, 302 seq. (ubi etiam, ut h. 1. versu seq., de magna umbrarum, transmitti cupientium, turba agitur) Ipse Charon portitor ratem conto subigit velisque ministrat Et ferruginea subvectat corpora cymba. -Nic. Heinsius pro Et pontum vel contum malebat Et Porthmeum vel Porthmeaque et ; (v. Burm. ad Virg. 1. 1.) at Sterke in Actis literariis societatis Rheno-Trajectinæ Lugd. Bat. 1793. 8. T. I. p. 174. Et cantum et Stygio ranas cet. h. e. ranas cantantes. Ita legitur in cod. 16. idque placere potest propter exquisitam loquendi formam, et locum Aristoph. de Ranis Act. I. Sc. 4. ubi Charon, ad remum agendum excitans Bacchum, suavissimos dicit ab eo auditum iri ranarum cantus, si remo incumberet. Sed nostra omnium fere librorum lectio non videtur sollicitanda, eaque numerus rerum fabulosarum

augetur.

EXCURSUS

AD SAT. III, 90. 91.

Miratur vocem angustam, qua deterius nec Ille sonat, (a) quo morde

runt.

tur gallina marito. Sententia horum verborum non obscura quidem, sed parum commode expressa videtur; etsi interpretes tantum non omnes difficultatem eorum vel non senserunt, vel callide dissimulaLibri tamen non variant, nisi quod deterior legitur in 15. et 24. maritus in 16. Illa et quemordetur in vet. cod. Claverii; unde hic legendum putabat: qua deterius nec Illa sonat, quæ vel quum mordetur gallina (a) marito. Quæ lectio rationi et veritati convenire videtur et Ill. Jacobsio et novissimo Juvenalis editori Achaintre. Enimvero sonum exilem, stridulum raucumque non gallina edit, quum mordetur, sed gallus gallinaceus, postquam iniit eam et momordit. Bredenkamp in Syntagmate Opusc. scholast. (Magazin für öffentliche Schulen und Schullehrer, Vol. I. P. II. p. 439. 440.) corrigit: Illa scil. vox, qua mordetur gallina a marito, vel qua deterior nec Ille sonus, quo cet. Idem mordetur dictum accipit pro objurgatur, quia sonus galli, si gallinas increpare videatur, ingratissimus sit et singularis. Sed verbum mordere, si de gallis adhibetur, proprio videtur sensu capiendum.

Equidem suspicor, vel quo positum esse pro a quo, ut XII, 44. lances a Parthenio factas, vel pro eo substituendum cui, et quo vel cui marito doctius dictum pro ille maritus, a quo mordetur gallina; quemadmodum ap. Horat. Sat. I, 10, 16. Illi, scripta quibus Comœdia prisca viris est, et ap. Sil. I, 280. Haud alium vidit tellus, cui ponere finem Non posset mors una viro. Hanc conjecturam interpretationemque ceteris præferendam, sed sanum esse locum censet Hein., quum plura inveniantur exempla ablativi omissa præpositione, v. c. ap. Horat. Od. I. 6, 1. (scriberis Vario-alite) Auson. Epig. I, 16. (celebraris vate superbo) Tac. Ann. III, 3. (Tiberio et Augusto cohibitam) Mel. III, 6. (Erythia, quam Geryone habitatam accepimus) et in aliis aliorum locis, laudatis a Cort. ad Sall. b. Jug. 15. et 21. ab Oudend. et Ruhnk. ad Suet. Cæs. c. 19. Idem vero inf. ad XII, 44. monet, in verbis lances Parthenio factas Dativum esse Parthenio et constructionem vel tironibus notissimam, Parthenium autem nomen cælatoris nobis ignoti. Quidquid vero ex his placuerit, sententia est eadem, quam interpretes fere omnes in h. 1. inesse putarunt: Miratur vocem angustam, exilem vel raucam, quæ non minus ingrata est, quam vox galli, gallinam mordentis, h. e. postquam momordit gallinam; tum enim ultra vires urgere solet vocem acriusque intendere. Bene h. 1. comparatur locus Quintil. Inst. XI, 3. Vox ultra vires urgenda non est: nam et suffocata sæpe et majore nisu minus clara est, et interim

elisa in illum sonum erumpit, cui Græci xλwyμdv nomen a gallorum (et graculorum) immaturo cantu dederunt.

Plathner hæc adnotavit: "Abstrusius quid poetam notasse, fidentissime tibi præsto. Notum est, Cybeles sacerdotes Gallos vocari. Erat autem hoc hominum genus lascivum, et tantum non in ipsis templis muliebria patiebatur. Sed plerique etiam testiculos ponebant bilibres, (v. inf. VI, 371 seq.) et lascivæ mulieres eorum concubitu maxime delectabantur, quod non gignebant. (v. inf. VI, 366 seq.) Alterutrum Noster tetigit, tetigit tamen. Nam priori modo satirice gallinam vocat Gallum; posteriori vero, quod magis videtur, gallina erit adultera, quæ cum Cybelico solebat. Nam et Gallis istis vox exilis; (v. sup. II, 111.) porro et mordendi verbum sic aptissimum : notæ quippe amantium blandientes morsiunculæ ex Prop. IV, 3, 25. 5, 39. et Ovid. Am. I, 8, 98." Cf. intpp. Horat. Od. I, 13, 12. Vereor tamen, ne poetæ sic obtrudantur, quæ ipsi non in mentem venere; etsi ingeniosa certe hæc videbuntur iis, quibus lubet, in talibus ingenio indulgere.

EX CURSUS

AD SAT. III, 231.

Vox lacerta admodum torsit interpretes. Britannicus eam accepit de vermiculo, h. e. re vel levissima; Firm. Didot in edit. Ach. de humili et parva casa, quale est lacertæ latibulum, Gall. un trou de lézard; Schol. vetus, Farnabius, Grangeus et alii de agello aut hortulo quam minimo, ubi vix unica lacerta latitare possit ac discurrere, ut soleat. Horum sententiæ favet Martial. XI, 19, 10. 11. rus, In quo nec cucumis jacere rectus, Nec serpens habitare tota possit. Nonnulli lacertæ pro lacerti dictum vel hoc reponendum censent, ut tantum designetur agri, quantum est spatium brachii inter scapulæ et cubiti ossa; quemadmodum nos dicere solemus ein fuss landes, vel eine hand voll erde. Bahrdt ita ragapgále: dominum tanti, quantum lacertus vel brachium sanum firmumque colere valeat. Heinsius ad Ovid. Fast. II, 578. omnino lacerti legendum putabat, coll. inf. XIV, 293. Arnob. lib. III. (ubi Neptunus mœnarum et piscium dominus vocatur) et Martial. XII, 59, 8. quem versum sic emendabat: manœ dominus pediculosa, h. e. pisciculi marini, non magni pretii, (ut lacertus, de quo v. Comm. inf. ad XIV, 131.) et sale condiri soliti in vasis

[blocks in formation]

s. orcis, (ut lacerti, apuæ, scombri, siluri, pelamides, gerres, cordilla) quo vescebantur ut plurimum mendicabula hominum pediculosa. Heinsii emendationem probavit Schraderus. Alii vero suspicantur, pro lacertæ vel latebræ vel lacernæ substituendum esse. Posterius hoc sensu capiebat H. Valesius: lacernatum semper esse posse libere, non semper togatum ac toga, longa veste, impeditum, ut Romæ.

[ocr errors]

Nihil horum mihi satisfacit, et crediderim potius, Juvenalem scripsisse tabernæ, h. e. casæ, (quo sensu tabernas pauperum et obscuras dixit Horat. Od. I, 4, 20. et Art. poet. v. 229.) et quocumque non pro quovis, sed pro qualicumque posuisse. Quidquid vero legas, sententia h. 1. est præstat alio quocumque loco agellum et hortulum, vel res tenues ac nullius fere pretii, quam Romæ multas ædes ingentesque opes possidere.

EXCURSUS

AD SAT. III, 238,

Druso est lectio omnium fere librorum. Quæ si vera est, Juvenalis respexisse videtur ad somnolentiam Ti. Claudii Drusi Cæsaris, de qua v. Suet. Claud. c. 5. et 8. Recte tamen monuerunt jam viri docti, non bene Drusum jungi cum vitulis marinis, h. e. phocis, et ingeniose conjecerunt somnum urso vel rectius somnos urso, quod etiam legitur in 45 a m. sec. 50. et 64. Notum est, ursos esse somnolentos et per hiemem potissimum in lustris suis delitescere, indulgentes somno et nihil comedentes. v. Aristot. hist. anim. VIII, 22. et Auctor libri de mirab. auscult. p. 1155. Prægnantes etiam ursæ, ut verbis Plinii VIII, 36. s. 54. utar, primis diebus bis septenis jam gravi somno premuntur, ut ne vulneribus quidem excitari queant: tunc mirum in modum veterno pinguescunt cet. (Conf. Aristot. 1. 1. et Solin. c. 26.) Idem Plinius lib. IX. 13. s. 15. docet, nullum animal graviore somno premi phocis, (cf. Oppian. Hal. I, 408. et intpp. Virg. Ge. IV, 432.) iisque vitulorum nomen inditum esse, quod ipsis in sono (non somno) mugitus sit: (apínoi de ouoíav cuvnv Bot, Aristot. H. A. VI, 11.) unde et Gallis veaux de mer dicuntur.

[ocr errors]

Quæ quum ita sint, mens poetæ ita h. 1. capienda videtur: strepitus curruum aurigarumque tantus est, ut vel animalia somniculosa expergefacere queat. Eam non percepit Grævius, qui hæc adnotavit: "Qui vitulis marinis Romæ possit somnus excuti, dicant, qui

« PreviousContinue »