Page images
PDF
EPUB

Quod placitum est ipsis, præstatur tempus agendi, 50 Nec res atteritur longo sufflamine litis.

Solis præterea testandi militibus jus

Vivo patre datur: nam, quæ sunt parta labore Militiæ, placuit non esse in corpore census, Omne tenet cujus regimen pater. Ergo Coranum, 55 Signorum comitem castrorumque æra merentem, Quamvis jam tremulus, captat pater. Hunc labor æquus Provehit et pulcro reddit sua dona labori. Ipsius certe ducis hoc referre videtur, Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, 60 Ut læti phaleris omnes et torquibus omnes.

49. illis 10-13. 15. 16. 17. 19-27. 45. 46. 47. 49. 50. 54-69. 71-74. 77. At male sic eadem vox repetitur. -tempus præstatur 11. Perperam post placitum est distinctio posita in omnibus quas inspexi, editionibus.

56. captet 17.- Vox labor me semper offendit, quæ mox sequitur et modo præ cessit. Quam inepta etiam est sententia hæc: labor reddit sua dona labori? Hanc miror nemini interpretum displicuisse præter Britannicum, qui auctor est, ut reponatur: Hunc labor æquus Provehit; et pulcro reddi sua dona labori, Ipsius certe ducis hoc referre videtur, (ea ratione) Ut, qui fortis erit cet. Melius, opinor, nitori carminis consuletur hac emendatione: hunc favor æquus (favor justus meritusque ducis) Provehit ad honores ac dignitatem, et pulcro reddit sua dona labori scil. militiæ. - Emendationem meam favor æquus proximis firmari versibus vul.

garemque lectionem ineptam esse censet ill. C. de Haugwitz.

57. reddet 22.

58. ergo pro certe 12. •hæc referre videntur 25. 27. 46–49. 55—60. 65.

59. Et 20. Ut, qui sit fortis, sit felicissimus idem 22. et IV MSS. Paris. forte rectius. erit, sic et 45. sic 73. olim pro idem 24.

[ocr errors]

60. Et 20. et quidam codd. Paris. Henninius emend. Ut læti phaleris, armillis, torquibus omnes, quoniam hæc dona militaria etiam ap. Gell. II, 11. et in Inscriptt. conjungantur, et tum insipida, tum Juvenali insolita sit ravroλoyíc vocis omnes. Sed repetitio hujus voc. magnam potius vim habet, (nam quo plures milites dona et quo plura accipiunt, eo gloriosius id tam toti exercitui est, quam, qui ei præest, duci) et satis est, a poeta duo tantum virtutis militaris præmia memorari.

EXCURSUS
UR

AD

QUÆDAM JUVENALIS LOCA.

EX CURSUS

AD SAT. I, 130.

VEHEMENTER olim viri docti disceptarunt inter se de Arabarche vel Alabarche illo, et adhuc sub judice lis est: ad quam dirimendam vix quidquam facient codices, qui haud variant, si paucos exceperis, quorum lectiones supra ad h. 1. percensuimus. Qui vulgatam tuentur lectionem, Arabarchen dici putant vel mollem Arabiæ præfectum; vel eum, qui præfuerit Arabibus, h. e. servis, ex Arabia Romam advectis; vel præfectum Arabarchiæ, h. e. vectigali, pro animalibus solvendo, quorum ingens copia ex Arabia in Ægyptum abduci solita fuerit; (v. cod. Justin. IV, 61, 9.) vel denique magistratum, ab Ægypti Nomo Arabiæ dictum, et Alexandrinum, quod colligunt ex Cic. ad Att. II, 17. ubi in aliis libris Arabarches legitur, in aliis Alabarches. Conf. ibi intpp. et Wesseling. de Archont. Judæorum c. 8. Alii Alabarches legendum existimant, et varie interpretantur, Cujacius, (Obss." VIII, 37.) Ernesti, (in clavi Cic. et quidem in Ind. hist. p. 92.) Brodæus, (Miscell. IV, 2.) et Turnebus (Advers. XXVII, 25.) magistrum scripturæ vel vectigalis e pascuis, ab ảλáßą, atramento; (v. Hesych.) Fuller Miscell. IV, 16. míonov vel præfectum Principis, ab Hebr. vel Syr. halax et arcin; (forte 8 et 18, Græc. gxwv) Ruffinus præfectum salis, a Gr. äλs dictum, unde Halabarches quibusdam scribendum videtur. Ægyptiacus Alabarches, h. e. scripturæ vel vectigalibus per Ægyptum præfectus, emend. Plathner, provocans ad auctoritatem Gratiani Imp. in L. IX. C. de Vectig. et Com.

ארכון

Usurpationem totius licentiæ submovemus circa vectigal Alabarchiæ per Egyptum atque Augustaneam.

Quemadmodum autem de ipso verbo ejusque vi inter viros doctos discrepat, ita et de eo, ad quem poeta h. 1. respexerit: quamquam inter eos fere convenit, atque, non aut, h. 1. legendum et Ægyptium atque Arabarchen vel Alabarchen non diversos, sed unum eumdemque hominem esse. Baptista Pius (Adnotatt. poster. c. 93.) quemvis designari putabat mollem atque effeminatum; Parrhasius (epist. XXIII.) et Ptol. Flavius (Conjectan. c. 49.) Josephum, ducem a Judæis creatum et, si D. Hieronymo fides habenda, propter virtutem ac vaticinium de imperio Vespasiani statua triumphali donatum; Gyraldus (in Dialog. XXXIX.) et Alciatus (in Prætermiss. II.) Tiberium Alexandrum, 'Aλaßágyny Alexandriæ, fratrem Philonis Judæi, vel ejus filium ejusdem nominis, Procuratorem Judææ et illustrem equitem Romanum; (de quibus v. Joseph. Arch. XX. 3. Lips. ad Tac. Ann. XV, 28. et Hist. I, 11. II, 74. 79.) Britannicus autem et alii Crispinum Ægyptium, quem Lubinus appellari existimabat, quasi omnium vernarum ex Arabia summum, h. e. pessimum, quem vero a Nerone (calvo IV, 38. h. e. Domitiano) Arabiæ principem esse factum dicit Schol. MS. in cod. Fauchetii. v. Achaintre ed. Juven. Paris. 1810. T. II. p. 80. et Miscell. Obss. crit. Vol. V. T. II. p. 267. Quod si verum est, nec potius conjectura, ex h. 1. ducta; (quæ tamen ingeniosa videtur et admodum probabilis) non est, quod dubitemus, quin pessimus ille homo significetur, qui mali Principis gratia e servili conditione ad summum fastigium evectus est, et in quem Juvenalis etiam Sat. I, 26 seq. et IV, 1-28. 108. 109. acerrime invehitur.

mordaciter Arabum principem

Equidem olim suspicabar legendum esse Ægyptius, atque vel aut Alabandus, ut servi innuantur, ex Ægypto et Caria (cujus urbs Alabanda inf. III, 70. et passim memoratur) Romam deducti ibique ad amplissimos evecti honores. Sed in re tam obscura ignorantiam profiteri malo, quam vanis incertisque conjecturis indulgere.

EXCURSUS

AD SAT. I, 157.

Versus perobscurus, cujus et lectio et interpretatio tam dubia est atque tam parum commode expedita ab editoribus, ut Pithæus pro

ad

fiteretur, nullum in his Satiris locum esse, quem ex grammaticorum glossis minus grammatice intellexerit. Varietatem lectionis supra h. 1. enotavimus: nunc paucis recensebimus potiores virorum doctorum conjecturas. Nonnulli legendum putant qui ducit; Withof. et Schrad. pix ducit; Flavius et Ach., versu hoc post 159. posito, deducat; Lipsius ad Sen. de ira III, 3. ex vet. cod. Et latus mediam sulcus diducit arenam, quod probarunt Scaliger Emend. Temp. lib. V. et Ferrarius Elect. II, 7. qui omnes sulcum intellexere de fossa in media arena, qua vivi nonnumquam defossi sint et cremati. Ita et Jo. Fr. Gronovius, qui tamen ad Sen. 1. 1. ex MSS. Britan. reponendum censebat lucebit et diducet, verbaque poetæ hoc sensu capiebat: Fac Lucilium vixisse ævo Neronis et pro Mucio posuisse Tigellinum, nihil certius fore spondeo, quam ut luceat in illa tæda molestæ tunicæ et defossus in media arena sulcum latum diducat, mediam arenam sulco aperiat ac dividat. Lectiones illæ minus forsan probabuntur, quam interpretatio verborum sulcum diducit; et hanc adscivi, quia cum viris magni nominis errare malo, quam cum Hein. et Heinr. mirari, eos hærere et errare potuisse in loco satis perspicuo et vix una vel altera fallaci scripturæ macula impedito, et etiam nunc aliquem nescire, qualis per tot lustra prostet notatio Gesneri ad verba Plin. Pan. XXXIII, 3. nemo spectator miseras voluptates unco et ignibus expiavit, scil. hæc: "Unco, quo injecto traherentur per arenam: ignibus, quibus in tunica illa molesta urerentur homines. Utrumque supplicium conjungere videtur Juvenalis I, 155 seq. ubi lucebis et deducis legendum puto." Pro certo iis sumenda videntur, quæ dubitantius protulerit vir summus et modestus, verbaque poetæ sic exponenda: Si Tigellinum famosis carminibus notaveris, tunica indueris molesta,.stipesque per medium agetur guttur, et unco traheris per mediam arenam. Fortasse tamen non deerunt, qui dubitent primum, exempla reperiri hominis, utroque supplicio affecti, et satisfacere hanc Heinr. adnotationem: "forsan rectius legitur Aut latum cet., nisi ex ipsa apud Plinium junctura vulgatum et tueri aliquis velit ;" deinde, poetam de homine, qui unco per vias urbis trahatur, bene dixisse deducis sulcum arena, et media arena; denique, magnam inesse vim in loco Plinii, ejusque memorem tum fuisse Juvenalem. Erunt quoque haud dubie, quibus non minus grata sit mitis sapientia Gesneri, quam ingrata et odiosa inhumanitas et arrogantia pæne inaudita duumvirorum illorum, qui Klotzium æmulari malunt, quam virum illum, quem justis nonnumquam ornant laudibus, sed sæpius quoque, quam velint

« PreviousContinue »