Page images
PDF
EPUB

Expiravit aper majoris dentibus apri? Indica tigris agit rabida cum tigride pacem Perpetuam: sævis inter se convenit ursis. 165 Ast homini ferrum letale incude nefanda

Produxisse parum est; quum rastra et sarcula tantum Adsueti coquere et marris ac vomere lassi Nescierint primi gladios extundere fabri. Adspicimus populos, quorum non sufficit iræ 170 Occidisse aliquem ; sed pectora, brachia, vultum Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo, Vel quo non fugeret, si nunc hæc monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui Tamquam homine, et ventri indulsit non omne legumen?

SATIRA XVI.

ARGUMENTUM.

CONDITIONEM militum multis partibus meliorem, quam paganorum, esse ostenditur, (v. 1-6.) a) quod illi ab his non facile ullam accipiant injuriam eamque impune iis inferre possint, quum proprios habeant judices, et lege Camilli extra vallum litigare vetentur, commilitones autem non modo reum per fas ac nefas tueantur, sed damnatum quoque vindicent ; (7—34.) B) quod confestim iis, et quoties lubeat, jus dicatur, et neque initium, neque finis

165. rapida 13. 19-21 a m. pr. 22. 23. 28. 68. et quidam codd. Paris. solenni errore. Conf. sup. VI, 428. Burm. ad Prop. p. 553. Broukhus. ad Tibull. IV, I, 72. et nos ad Sil. V, 451.

166. ac pro et 13. 17. 20. 22. 25. 45. 168. Nescierant Serv. ad Virg. Ge. II, 540. Nescierunt 23. Male, etsi non obstat metrum; de quo v. ad Sil. V, 264. Nescirent 10. 11. 13. 16. 20. 24. Nec scirent 21. 22. Nescirint rectius videbatur Schurzfl. Mox extundere restitui ex 2. 4. 10. 17. 20. 21. excudere 15. 19. 25. 27. 46-50. 54-64. 66-69. 71-74. 81. et

Serv. ad Virg. 1. 1. excludere 65. extendere (scil. cudendo s. malleo, h. e. cudere) 14. 16. 18. 22. 23. 24. 70. 75. 76. 77. 82. Cf. Heyne ad Virg. Æn. VIII, 665. in Var. Lect. ubi jam monuit, extundere exquisitius esse id. qd. excudere, tum et omnino proferre, invenire, ut Virg. Ge. I, 133. IV, 515. 328. Antiqua haud dubie scriptura fuit extindere, et inde orta hæc varietas: extundere, extendere, excudere, excludere, quæ etiam in MSS. Paris. reperitur.

172. quonam fugeret 19.

litium in longinquum differatur tempus; (35—50.) r) quod peculium iis sit castrense, et hinc jus testandi vivo adhuc patre; (51—56.) d) quod phaleras, torques aliaque virtutis præmia consequantur, quum ipsius ducis referat, et honorari milites et locupletari. (56 -60.)

In priore hujus Satiræ parte (v. 1—34.) poeta satis ingeniosam ei formam induisse et, dum aperte commoda militiæ recenset, tecta ironia ac laudis specie vituperationi imposita nimiam militum licentiam insolentiamque, quam illis temporibus vix Imperatores coercere audebant, perstringere videtur. Eam non integram superesse quidam opinati sunt, quia tam brevis forte est et argumenti tractatio non omnibus numeris absoluta: nam plura militiæ commoda atque privilegia, cum legibus, tum Imperatorum edictis constituta et concessa, a Polyb. VI, 39. Lips. Mil. Rom. V, 19. et de magnit. Rom. I, 6. aliisque memorantur. Sed quis poeticam rei expositionem ita ad calculos vocabit? Quo loco et qua occasione hæc Satira sit scripta, parum constat. Nonnulli putant, eam a Juvenale, quam primum jussu Domitiani venerit in Egyptum, compositam esse in Paridis pantomimi invidiam, quo auctore ab Urbe remotus sit et falsa honoris specie cohorti præfectus, et militia laudari commoda, ne Paris conditionem poetæ, quod maxime optaverit, miseram esse crederet et infelicem. Sed Juvenalis non a Domitiano et Paride, sed ab Hadriano in exsilium est missus: (vid. vita ejus) unde in hujus saltem Imperatoris et histrionis, qui ei in deliciis fuit, invidiam hæc scripsisse censendus est. Si tamen poeta noster hujus carminis auctor fuit, suspicari malim, occasionem ad illud conficiendum ei oblatam fuisse a Gallo, amico, in militiam eunte. Utrum vero hæc Satira Juvenali sit tribuenda, jam olim fuere, qui addubitarent. Scholiastes, a Barth. Advers. XIV, 16. laudatus, hæc adnotavit: Quidam dicunt, non esse Juvenalis, sed ab ejus amico appositam. Vetus Schol. Pithœi: Ista a plerisque exploditur et dicitur non esse Juvenalis. His adstipulantur Grotius ad Luc. III, 14. Rutgers. Var. Lect. IV, 4. p. 338. Angel. Decembr. polit. liter. p. 59 seq. Barth. I. c., Plathnerus, Bahrdt et alii; sed refragantur Dempster. ad Coripp. p. 137. Scaliger, Schurzfleischius aliique multi. Neque hæc lis facile dirimenda est, quum in utramque partem quædam eaque satis gravia disputari possint. In antiquissimis libris hanc Satiram non exstare testatur Valla: penultima est in codd. nostris 12. et 15. nec non in aliis Calderini, quod probat Schol. Barth. Primis quoque versibus ingrata, ne dicam insulsa, inest tautologia, qua eadem notio quater exprimitur: felicis militiæ, prospera castra, secundo sidere, fati benigni. Hoc tamen Satiræ principium si exceperis, non plane dedeceret Juvenalem, eam scripsisse: nam et a stylo ejus rhetoricaque rerum tractatione haud abhorret, et politissimis placet facetiis. Nonnulla etiam ejus loca tamquam Juvenalis laudantur tum a Servio in Virg. Æn. I. et II. tum a Prisciano lib. VIII. c. 9. et 14. Quæ quum ita sint, Satira hæc vel ab ipso Juvenale, forsan admodum sene, aut non satis limate, vel ab antiquiore saltem scriptore, qui haud invita Minerva animum ad satiricam poesin applicuerit, composita videtur. Schurzfleischius monet, stilum variare secundum ætatem et Juvenalem forsan valde senem scripsisse hanc Satiram, quum in Ægyptum a Domitiano (immo Hadriano) relegatus esset. Plathnerus contra suspicabatur, eam a quodam erudito literatore ad stabiliendum figmentum hujus relegationis fuisse conditam. Adnotatio Heineckii est hæc: "Non facile adduci potero, ut credam, hanc Satiram Juvenalis esse; quippe in tractione summæ inest quod displiceat et a Nostri consuetudine alienum videatur. Juvenalis si talem materiam tractare voluisset, haud dubie de commodis militum copiosius disputasset. Sed hic auctor quam jejune versatus est in suo argumento tractando! Promittit loqui de commodis communibus militum, sed loquitur tantum de uno. Primis vero Satiræ versibus nemo offendetur, qui meminerit, castra sæpius dici pro ipsa expeditione. Conf. Oudend. ad Lucan. I, 374. Si expeditio prospera est, opto, ut ego quoque secundo omine ejus particeps sim. Expeditio enim bene cedere potest, et tamen singuli homines

possunt esse infelices." Hoc itaque est sapere ; et offendere potest voc. castra, non felicitatis notio toties inculcata.

QUIS numerare queat felicis præmia, Galle,
Militia? Nam si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
5 Quam si nos Veneris commendet epistola Marti
Et Samia genitrix quæ delectatur arena.

Commoda tractemus primum communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat ; immo, etsi pulsetur, dissimilet, nec
10 Audeat excussos Prætori ostendere dentes
Et nigram in facie tumidis livoribus offam
Atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus judex datur hæc punire volenti
Calceus et grandes magna ad subsellia suræ,
15 Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra

SATIRA XVL

2. nam et si 50.➡jubeantur 22. 66. lubeant 15. subeantur 10. 13. 16. 17. 19.

20. 21. 23. 24. 25. 45-50. 54-60. 62. 64. 65. 67. 68. 69. 71–74. 77. XXVIII MSS. Paris. et ed. Ach. Quod si subeantur non male legit Priscian. lib. VIII. Displicet certe nam, quoniam mox etenim sequitur.

3. excipiet 15. 25. 27. 46-49. 54—63. 66-69. 71–74. quidam codd. Paris. et ed. Ach. accipiat 16.

5. commendat 19. 23.

6. genitrix Samia 16. genitrix pro genetrix substitui ex 16. 21. 22. 60. 64. postulante sic etymologia a genitum. vid. Schelleri præc. stili bene Lat. p. 26. 30.

34.

9. et abest a 16. totusque versus a 7. et 25. de quo v. sup. ad II, 24.

11. et tumidam in facie nigris livoribus offam 11.-faciem 15. 21. 22. 72. 73.

12. oculos relictos 10-13. 15. 16. 17. 19-27. 45-50. 54-69. 71-74.77. XXXII MSS. Paris. et ed. Ach.

13. Bardaicus 1. 2. 4. 11-24. 45. 70. 75. 76. 81. 82. et dimidia pars MSS. Paris. ut ap. Capitol. in Pertin. c. 8. Bar

diacus 3. 5. 10. 25. 27. 46-50. 54. 55. 58. 61-69. 71-74. 77. probb. Calder. et Casaub. ad Capitol. 1. 1. Bardyacus 56. 57. 59. 60. 65. Ita et libri variant ap. Martial. IV, 4, 5. ubi in optimo MS. Palat. Vardaicus legitur. v. Comm. - hoc

45.

16. nec pro ne 15. 46-49. 54, 55, 58, 61-64. 66. 67. 71. 73.

Et procul a signis. Justissima Centurionum
Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit
Ultio, si justæ defertur causa querelæ.

20 Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit Vindicta et gravior, quam injuria.

Declamatoris mulino corde Vagelli,

Dignum erit ergo

Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot 25 Millia clavorum. Quis tam procul absit ab Urbe ? Præterea quis tam Pylades, molem aggeris ultra Ut veniat? Lacrumæ siccentur protenus, et se Excusaturos non sollicitemus amicos.

Da testem, judex quum dixerit: audeat ille,

21. officiunt 10–13. 15. 17. 19-22. 24-27. 45-50. 54-69. 71-74. 77. plerique codd. Paris. et ed. Ach. afficiunt 16.- curabilis 1. 14. 18. 25. 45. 46. 47. 49. 50. 56-59. 65. 66. 67. 70. 75. 76.

Vetus scholion est: ut satis cures, quemadmodum effugias illos. plorabilis quidam. Consensu magno officiunt. Curabitis, ut sit 10. 11.15-17.19-24. 27. 48. 54. 55. 60 -64.65.68.69.71-74. 77. plurimi codd. Paris. et ed. Ach. Tum verba Curabitis, ut sit cet. sunt vel militum increpantium togatum, qui militem accusare audet, vel potius poetæ, objurgantis togatos s. cives, accusatione militis novum sibi incommodum, idque priori gravius, importantes. Parum interest, quocumque modo legas, et vulgata forte lectio non repudianda propter insolentiorem usum vocis curabilis, nisi forte hic ipse varietatem lectionis peperit. H. Valesius legendum putabat: curabit is, ut sit Vindicta gravior quam injuria? hoc sensu : an dabit operam is, sc. læsus, (dictum per contemtum) ut vindicta facinus excedat? an iste nescio quis vindictam exiget aut exigere conabitur accepta injuria majorem, graviorem ?

22. Vindicta gravior 10. 11. 15. 16. 17. 19-22. 25. 27. 45. 46. 47. 49. 50. 5462. 64-69. 71-74. 77. plerique codd. Paris. et ed. Ach. prob. Schurzfl. et Hein. ut sit Græca positio. Syllaba utique finalis, natura brevis ob cæsuram, aut sequentibus duabus vel tribus consonis, modo producitur, modo corripitur. v. sup. ad I, 151. et VI, 109.

[blocks in formation]

24. tot caligas, tot Millia clavorum 14. 18. 61. 63. 70. 82. IV MSS. Paris. et MS. liber Dempsteri, qui ad Coripp. p. 192. intellexit ictus calcium, quod probavit Schurzfl. coll. Valtrin. de mil. Rom. p. 176. et Castalion. Obss. p. 84. tot caligatos milites, Millia clavorum 10. 11. 12. 15. 16. 17. 19-27. 45-50. 54-60. 62. 64-69. 71-77. 81. et XXXI codd. Paris. Sed illud venustius. caligato 42. 66. Plathneri nota est hæc: "Liber noster mediæ notæ caligato. Inde fallor, an legendum caligate scil. militiæ. Caligati sunt milites manipularii ap. Theodos. Imp. L. XXII. C. de Nupt."

29. judex quem dixerit 7. 10-13. 15. 16. 17. 19-27. 29. 45-50. 54-69. 7174. 77. omnes codd. Paris. et ed. Ach. qui h. 1. ita exponit: Da testem, esto, sit tibi dandus testis tuorum verborum, quem judex dixerit, scil. acceperit, vel potius, quem addixerit ad testimonium.

30 Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere, Vidi?
Et credam dignum barba dignumque capillis
Majorum. Citius falsum producere testem
Contra paganum possis, quam vera loquentem
Contra fortunam armati contraque pudorem.
35 Præmia nunc alia atque alia emolumenta notemus
Sacramentorum. Convallem ruris aviti
Improbus aut campum mihi si vicinus ademit
Et sacrum effodit medio de limite saxum,
Quod mea cum vetulo coluit puls annua libo;
40 Debitor aut sumtos pergit non reddere numos,
Vana supervacui dicens chirographa ligni:
Exspectandus erit, qui lites inchoet, annus
Totius populi: sed tunc quoque mille ferenda
Tædia, mille more; toties subsellia tantum
45 Sternuntur; jam facundo ponente lacernas
Cædicio et Fusco jam micturiente, parati
Digredimur lentaque fori pugnamus arena.
Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit,

50. pugnos vidit qui 10. 15. 16. 17. 19 -27. 45-50. 54-69. 71-74. 77.

34. contraque furorem conj. Schrader. 38. Aut 10. 13. 15. 16. 17. 19-27.

45-50. 54-69. 71-74. 77.

39. vetulo restitui ex 7. 10-13. 15. 16. 17. 19. 20. 21. 23-27. 45-47. 50. 54 -69. 71-74. 77. et XXIX MSS. Paris. vetula 22. patulo (h. e. ingenti) 14. 18. 48. 49. 70. 75. 76. 82. Sed nostra lectio haud dubie exquisitior. Libum di. citur vetulum ob vetustatem vel hujus ritus et sacrificii, vel possessionis agri lapidisque terminalis. Utrumque vero ad scelus augendum valet. Vetus in triviis lapis dicitur Tibull. I, 1, 12. al. 18. plus 22. 46-49. 57. 58. 66. 67. 71. 72. 75.

41. Conf. sup. ad XIII, 137. ubi idem versus legitur, et unde eum buc translatum esse marginique adscriptum suspicari possis. Sed huic quoque loco aptissimus est, et hinc ab ipso forte poeta repetitus.

42. inchoet pro inchoat revocavi ex 1013. 15. 17. 19. 20. 21. 23-27. 45-50. 54-63. 65-69. 71-74. 77. et Serv. ad Virg. Æn. II, 102.

43. nunc 16. tum 13. 21. 22.

45. Sternentur 17. et XXXI MSS. Paris. teste ac prob. Ach. — jam recepi

ex 7. 10. 11. 12. 15. 16. 17. 19-22. 24 27. 45–50. 54–69. 71–77. nam 25. tum 14. 18. 70. 82. cum facundo poscente lucernas vel lacernas conj. Schrader. lucernas 7. 11. 17. 19. 20. 25. 39. 40.

45. 46. 48. 49. 54-57. 59. 60. Barthius Advers. XIV, 16. hanc lectionem vulgatæ præfert, modo reponatur poscente lucernas, ut sententia h. 1. sit: Quum tantum temporis frustra exspectaveris, quan. tum loquacissimos causidicos, diem dicendo eximere suetos, in Urbe lassare possit, ut alter ad indicandum serum diei tempus lucernam poscat, alter urinæ injuria vix morari sustineat; abibis tamen non solum non expedito negotio, sed nec proposita actione.

46. Caditio 68. 71. 72. 73. Ceditio 17. 48. 56. 59. 60. 62. 64. Caditio 19. Cæcidio 21. Cæcilio 2. 30. prob. Barth. 1. 1. Cf. sup. ad XIII, 197.

47. Egredimur 20.

« PreviousContinue »