Page images
PDF
EPUB

Mens habet attonitos et surdo verbere cædit
195 Occultum quatiente animo tortore flagellum?
Pœna autem vehemens ac multo sævior illis,
Quas et Cædiciús gravis invenit et Rhadamanthus,
Nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano cuidam respondit Pythia vates :
200 Haud impunitum quondam fore, quod dubitaret
Depositum retinere et fraudem jure tueri
Jurando. Quærebat enim, quæ numinis esset
Mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo?
Reddidit ergo metu, non moribus; et tamen omnem
205 Vocem adyti dignam templo veramque probavit
Exstinctus tota pariter cum prole domoque

Et, quamvis longa deductis gente, propinquis.
Has patitur pœnas peccandi sola voluntas.

Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
210 Facti crimen habet. Cedo, si conata peregit?
Perpetua anxietas nec mensæ tempore cessat,
Faucibus ut morbo siccis interque molares
Difficili crescente cibo: sed vina misellus

193. putas 16. 17. 20-22. 194. cæco verbere pulsat 77.

195. quatiens 13. 20. 21. 22. 24. quatiens animum terrore 4.

197. Cadicius recepi ex 1. 17. 21. Cecidius 20. 22. 45. Seditius 18. 25. 60. Caditius in reliquis libris. aut Rhadamanthus 23. 61. 62. 63. 66-69. 71-74.

[ocr errors]

77. Radamanthus 18. 20. 45. Rhada.

mantus 50. Radamantus 17. 19. Sed Gr. Ραδάμανθυς dicitur.

200. fore quondam 16. -forte 45. 201. detinere 24.

205. Phœbo pro templo conj. Jacobs adjuncta hac causa: "Quacumque ratione verba vulg. lect. jungas, sensus exsistit aut ineptus aut languidus: nam aut vor adyti (ex adyto edita), quæ templo digna apparet; aut vox digna templo adyti. Neutrum tolerabile." Hac vero conjectura non opus esse monet Hein. quum sensus sit pœnas dans probavit vocem adyti, i. e. oraculum ita fuisse, ut exspectari par est, ut e templo mitti debet.

[ocr errors]

206. pariter tota 10. 16. 18. 19.-domuque 20.

208. sæva voluptas 17. 20. 21. 22. 24. 27. 45-49. et dimidia pars MSS. Paris.

Boissonade ad Nicet. III, 332. p. 179. "Achaintre notavit, codices multos habere sæva et certe sola præstare. Equidem in cod. Thuan. non sava inveni, sed scava, quod est optimum. Scavus est Græcorum Hesych. significationes:__ovngòs, xaxòs, σκαιός, cujus hæ sunt inter alias apud adixos." Conf. ad Sat. X, 236. in Var. Lect.

210. credo 47. 48. et duo codd. Paris. dic pro cedo 22. ex interpret.

212. et morbo 15. 17. 20. 25. 27. e morbo 11. ex morbo 21. 22.

213. Setina misellus Exspuit, Albani veteris pretiosa senectus Displicet in Klotz. Actis literariis ingeniose conj. Cl. Herel, qui bene monet, hæc vini genera etiam sup. V, 33, 34. conjungi, et sed h. 1. ineptum esse, vina autem simpl. dicta non satis respondere consilio poetæ, qui id agat, ut fastidium exprimat deliciarum

Exspuit; Albani veteris pretiosa senectus
215 Displicet. Ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
Noete brevem si forte indulsit cura soporem
Et toto versata toro jam membra quiescunt;
Continuo templum et violati numinis aras
220 Et, quod præcipuis mentem sudoribus urguet,
Te videt in somnis: tua sacra et major imago
Humana turbat pavidum cogitque fateri.

Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
Quum tonat, exanimes primo quoque murmure cœli;
225 Non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed
Iratus cadat in terras et judicet ignis.

Illa nihil nocuit, cura graviore timetur
Proxima tempestas, velut hoc dilata sereno.
Præterea, lateris vigili cum febre dolorem

230 Si cœpere pati, missum ad sua corpora morbum
Infesto credunt a numine: saxa Deorum

Hæc et tela putant. Pecudem spondere sacello
Balantem et Laribus cristam promittere galli
Non audent: quid enim sperare nocentibus ægris
235 Concessum? vel quæ non dignior hostia vita?
Mobilis et varia est ferme natura malorum.
Quum scelus admittunt, superest constantia. Quid fas

cujuscumque generis, quod anxius habeat
homo scelerisque sibi conscius. De hac
conjectura Ruhnkenius olim gratulatus
est docto ejus auctori, qui per literas id
mihi significavit. Eadem firmatur alio,
qui mihi succurrit, poetæ nostri loco sup.
X, 27. (lato Setinum ardebit in auro)
ubi Setinum sc. vinum dicitur, ut h. 1.
Setina. Forte etiam epitheton veteris, cui
parum apte h. 1. senectus jungitur, e glossa
irrepsit. Similia tamen passim in poetis

obvia.

[blocks in formation]

225. fortuitu 18. 19. 20. 27. 45-50. 54. 55. 56. 59-65. 68. 71-74. et quidam codd. Paris. Nostra lectio doctior est. 226. ut pro et 16. 19. Non male, et prob. H. Vales.

- vindicet 7. 10. 13. 16. 19. 20. 22-27. 29. 45-50. 54-69. 71

-74. dimidia fere pars codd. Paris. nec. tamen melior, et Serv. ad Virg. Æn. VI, 179. Sed exquisitius videtur iudicet, judicis quasi personam agat, sententiam quasi de reis ferat, eos condamnet ac puniat. Varietatem lect. ex comp. script. uidicet ortam esse suspicatur Ach.

227. noceat 24.
228. hæc 24.

233. permittere 46. 47. 48. 58.

237. Dum 23. Tum 60.- superest audacia 77. — quid fas pro quod fas restitui ex 10. 21. 24. 25. 47. 48. 55-60.

Atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
Criminibus. Tamen ad mores natura recurrit
240 Damnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis
Peccandi finem posuit sibi? quando recepit
Ejectum semel adtrita de fronte ruborem?

Quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno
Flagitio? Dabit in laqueum vestigia noster

245 Perfidus, et nigri patietur carceris uncum
Aut maris Ægæi rupem scopulosque frequentes
Exsulibus magnis. Poena gaudebis amara
Nominis invisi tandemque fatebere lætus,
Nec surdum, nec Tiresiam quemquam esse Deorum.

SATIRA XIV.

ARGUMENTUM.

PLURIMA Sunt turpia, quæ parentes tam exemplis, quam institutione ac præceptis liberos docent. v. 1--3. Si illi oblectantur alea vel delicate et molliter vivunt vel servos inhumane tractant, etiam hi mature discunt ludere, epulari ac sævire. 4-25. Filia adulteræ iisdem, quibus mater, amoribus indulget. 25-30. Nec mirum: natura enim ita comparatum est, ut in exemplis, præcipue parentum, maxima sit vis, et animus hominum magis ad vitia, quam ad virtutem inclinet. 31–43. Quæ quum ita sint, cave ne quidquam inhonesti et obscœni vel dicas vel facias coram liberis. 44-49. Qui si non oris tantum et corporis, sed animi quoque habitu moribusque tibi fuerint similes et exemplo tuo peccaverint, tuorum tibi conscius vitiorum eos castigare et punire non audebis. 50–58. Amicis ad cœnam invitatis omni opera eniteris, ut supellex lauta sit atque magnifica; illud vero non curas, ut filii domum a culpa quasi flagitiisque vacuam et probos mores, tamquam speculum, intueantur. 59-69. Bene de patria meretur, qui liberos ei gignit, modo curet, ut eidem utiles sint. 70—72. Plurimum vero interest, quibus illi moribus artibusque instituantur et quales sint parentes, quoniam ab his exempla sumunt et, quæ a teneris unguiculis discuntur, mentibus

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

infixa hærent, quod vel animalium exempla probant: nam ciconiæ, vulturis et aquilæ pulli eamdem, quam parentes, victus consuetudinem per totam vitam servant. 73-85. Similiter ædificatorem filius imitatur, (86-95.) et parvuli Judæorum nihil de superstitione, institutis moribusque paternis mutant. 96--106. Ita in reliquis quoque rebus sponte sua liberi vestigia parentum persequuntur: sola pecuniæ cupiditate inviti insciique inflammantur, quoniam pater, ut virtutis eos specie fallat, quæ avaritia est, parșimoniam appellat tenerasque illorum mentes paulatim hujus vitii elementis imbuit. 107-124. Quæ si rite animis imbiberunt, extremas eos sordes docet, defraudans servos demensis suis, famemque sibi explens mucidis panis frustis et opsoniis æstu corruptis, quæ vel mendici respuerent. 125— 134. Nullum vero vitium stultius est turpiusque avaritia: potestne enim quidquam esse absurdius, quam misere duriterque vivere, ut dives moriaris? 135–137. Præterea avarus, quo plura possidet, eo plura cupit et, quamvis agros agris adjiciat, vicinum, si non jure et pretio, certe injuria et fraudibus pellit, parum sollicitus, utrum bene, an male audiat. 138 -155. Nec tamen divitiis suis vel corpus vel animum ægritudine levare potest. 156—

160.

Veteres Romani, ætate bellique laboribus confecti, post tam egregie navatam rei publicæ operam, binis jugeribus, præmii loco acceptis, contenti erant et pulte vivebant. 161— 171. Nunc horti ampliores sunt, quam olim agri, et insatiabilis habendi cupiditas plurima veneficia, cædes et scelera cujuscumque generis gignit. 172-178. Prisci Marsi, Hernici ac Vestini frugalitatem agrique culturam filiis suis commendabant, tenuique victu vitam sustentare solebant. 178-188. Nostris contra temporibus et patres et nutrices parvulos omnibus iis artibus, etiam vilissimis, instruunt, e quibus lucrum possint facere, et diligenter iis inculcant illam poetæ sententiam: unde habeas, quærit nemo, sed oportet habere. 189 -209. Cur vero tantopere urges filium tuum, stultissime parens, ut mature parcus sit et pecuniæ avidus? Quam primum enim adoleverit, non est, quod dubites, quin te ipsum avaritia superet, et falsis testimoniis, perjuriis uxorisque cæde divitias quærat. 210-224. Horum scelerum ipse auctor es censendus: quicumque enim malis artibus rem familiarem alicui augere permittit et stultum dicit esse, qui amicorum propinquorumque inopiæ subveniat, is quoque spoliare, decipere et quovis modo opes sibi acquirere docet ac suadet, 225— 243. Filium itaque tuum adulta ætate inexplebilis, qua eum incendisti, pecuniæ cupiditas in omne scelus rapiet, nec tibi ipsi parcet, si vita nimis longa votis ejus obstiterit. 244— 255. Minus profecto jucundum nobis spectaculum præbent ludi scenici ludicræque artes, quam labores et pericula, quæ lucri causa avarus suscipit. 256-264. Periculosa quidem est ars petauristarum et funambulorum, sed ad vitam sustentandam spectat: avarus contra majori vitæ discrimine omnia percurrit maria, ut divitiis affluat. 265–283. Alii aliis modis insaniunt, sed nemo magis eo, qui lucri spe captus ne sæva quidem tempestate deterretur, quo minus se suaque omnia uni tabulæ committat. 284-295. Quo fit persæpe, ut stultus ille homo, qui modo omni, quod usquam est, auro inhiabat, mox stipem colligat eique vix suppetant panni, quibus corpus velare possit. 295–302. Quam misera denique est avari conditio, qui divitias, quas tantis sibi paravit curis periculisque, majore metu et sollicitudine custodit? Quanto felicior pauper, qui pauca quidem possidet, sed nihil cupit, et prudentiæ confidit, non fortunæ ? 303-316. Quæ quum ita sint, auctor tibi sum, ut plura non concupiscas, quam quæ ad victum vitæque usum pertineant: ita enim tibi persuadeas velim, nulla divitiarum magnitudine expleri posse, qui rebus ad vivendum necessariis non sit contentus. 316-331.

Satira hæc rerum affectuumque gravitate præ ceteris excellit et præclaris sententiis tamquam gemmis distincta est clarissimis. In prima ejus parte (v. 1—134.) redarguuntur acerbe parentes, exemplis et præceptis liberos suos ad vitia vel in suos eosque pravos mores formantes, in altera (v. 135-331.) potissimum notatur avaritia. Cum hac conferenda Horatii Sat. I. libri I. et lib. II, 3, 108 seq. ut ita diversissimum dicendi genus perspicue cog

noscatur; (Horatius enim, ut solet, ridendo vitium hoc corripit, Juvenalis autem altius insurgens declamatorio more et magistri severitate illud in invidiam adducit atque indignationem excitat) cum illa, præter loca, in Comment. laudata, Senec. de ira II, 22. et epist. 97. Plut. de institut. liber. et Quintil. Inst. Orat. I, 1, 6. cujus verba omnino digna sunt, quæ h. 1. adscribantur: Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus! Infantiam statim deliciis solvimus: mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet et qui in purpuris repet? Jam coccum intelligit, jam conchylium poscit. Gaudemus, si quid licentius dixerit : verba, nec Alexandrinis quidem permittenda deliciis, risu et osculo excipimus. Nec mirum nos docuimus, ex nobis audierunt; nostras amicas, nostros concubinos vident: omne convivium obscænis canticis strepit: pudenda dictú spectantur: fit ex his consuetudo, deinde natura. Discunt hæc miseri, antequam sciant vitia esse. Inde soluti ac fluentes non accipiunt e scholis mala ista, sed in scholas afferunt cet. — Notæ Achaintrii sunt hæ : "Poeta ostendit sup. II, 166. et VI, 617. quam pessima (!) fuerint commercia et quantum nocerent rei publicæ Imperatorum, regum ac populi primorum corrupti mores. Nunc demonstrat, quanti sint ponderis exempla domestica, quæ re ipsa morum publicorum sunt certissima fundamenta. Dusaulx poetæ nostro objicit, quod abrupta nimis transitione ad aliud argumentum, scil. ad avaritiam transierit: male, nostro judicio; nam et id suo (!) themati conveniebat. Ex omnibus enim vitiis, ad eversionem imperiorum aptissimis, nullum optimus ille vir judicabat pejus et vitandum magis quam avaritiam, scil. cupiditatem habendi per fas et nefas. Quam qui in animos puerorum insinuat, is merito patriæ hostis debet haberi. Ea enim plebem turbulentam efficit, cives inquietos et novarum rerum avidos, mercatores rapaces, judices corruptos, milites infidos, duces perjuros et ei, qui plus pollicetur, vitam suam addicentes, Imperatores ambitiosos, spoliatores, deprædatores, tribunos denique ad populi tutelam institutos venales, perturbatores, patriæ defectores et rem publicam tyranno vendentes. Cf. Virg. Æn. VI, 621. 622. Recte igitur a v. 106. Juvenalis acriter invehitur in avaritiam, quippe quod vitium, quum sint alia quodammodo condonanda, nullam habet excusationem, et virtutibus supra memoratis proximum est, etsi tamen ab iis distinctum. Non enim permisceas avaritiam cum frugalitate et ista prudenti rerum familiarium aut publicarum administratione, quæ est privatarum domuum et imperiorum felicitatis firmissimum fundamentum."

PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
Et nitidis maculam hæsuram figentia rebus,

SATIRA XIV.

2. maculam hæsuram 1. 8. et edd. recentt. maculam et rugam 22. (Gr. oxidov xai jurída) maculam ac rugam 10. 11. 12. 15. 16. 17. 19. 20. 21. 25. 26. 27. 45 -50. 54-69. 71-74. et omnes codd. Paris. Hoc probavit Rigalt. et restituit Ach. Ante hunc versum alius legitur

in multis codicibus, et quidem Et quid majorum vitio sequiturque minores in 12. Et quod m. vitio (al. vitium) s. m. in 2. 4. 8 a m. sec. 11. 23. 24. 27. 35. 36. 45. 74. et in omnibus fere MSS. Paris. Et quod m. vitia s. m. in 17. 19. 20. Pithaus non repugnat, quo minus eum retineamus,

« PreviousContinue »