Page images
PDF
EPUB

95 Tres habet heredes. Libet exspectare, quis ægram
Et claudentem oculos gallinam impendat amico
Tam sterili. Verum hæc nimia est impensa: coturnix
Nulla umquam pro patre cadet. Sentire calorem
Si cœpit locuples Gallita et Paccius orbi,
100 Legitime fixis vestitur tota tabellis

Porticus exsistunt, qui promittant hecatomben,
Quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
Nec Latio, aut usquam nostro sub sidere talis
Belua concipitur; sed furva gente petita
105 Arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
Cæsaris armentum, nulli servire paratum
Privato siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali et nostris ducibus regique Molosso

[blocks in formation]

100. fraxis 22. 11. 15. 17. 19-22. 29. 45. omnesque codd. Paris. quod magis satiricum videbatur Schurzfleisch. ut poeta dicat, non tabellas amplius, sed totos libros in porticibus templorum fixos delubraque quasi iis vestita esse. Hinc et vet. Schol. in cod. Schurzfl. Ironia: tabulis longis. Eamdem lect. revocavit Ach. adjecta hac nota: libellis scil. supplicibus, preces et vota continentibus, templorum parietibus et statuis deorum affixis, appensis.

libellis 2. 3. 4. 7. 10.

101. promittunt 10. 11. 17-20. 25. 27. 45-50. 54-60. 64. 66. et plerique codd. Paris. Sed nostra lectio auribus gratior est, et vera Latinitas postulat, ut formulam loquendi sunt, vel exsistunt et inveniuntur, qui conjunctivus excipiat. Cf. Ernesti ad Cic. Off. I, 2. n. 17. et c. 20. extr. c. 24. pr. Fin. I, 20. al.

102. Quatinus multæ edd. etiam Hennin. Sed argutantur vett. Grammatici, qui contendunt, quatenus esse adverbium,

quod quo fine, et quatinus conjunctionem,
quæ quoniam significet.
Nullum esse
discrimen, nisi in scriptura, ut in protenus
et protinus, scripturamque per e antiquio-
rem esse, docent Jani ad Horat. Od. III,
24, 30. Cellar. orthogr. Lat. T. II. p. 48.
ed. Harles. et Casaub. ad Suet. Claud.
26. Ceterum legendum crediderim: Qua-
tenus hic non sunt res venales elephanti,
Nec Latio. Haud usquam · concipitur;
sed furva a gente petita (nisi malis peti-
·urmentum) Arboribus cet.
50. 54. 58. 61. 63. 65-68. 71. 73. ele-
pro hic 15.- elephantes 27. 46. 47. 48.
phantis 45. 49. 55.

tum

hi

47. 48. 49. 54. 59. 60. 64. 65. prob. 103. haut usquam 11. haud usquam Schurzfl. aut numquam 15. 16. -nostro sub sidere pro sub nostro sidere revocavi ex 10. 61. 62. 63. 65-69. 71. 72. 73.

104. Belua, non Bellua, 17. 18. 20.45 -50. 59. 60. 64. v. ad IV, 122. — fulva 11. Punctum post petita ponendum monet Ach. Sed in nostra quoque distinct. voc. petita referendum ad præc. belua, et hæc per apposit., ut vulgo dicunt, vocatur Cæsaris armentum.

107. Tyrio siquidem 22. -servire pro parere 11. 16. 21 a m. sec. 61. 62. 63. 66-69. 71-74. prob. Schurzfl. qui tamen mihi non persuasit, veteris elegantiæ esse, idem verbum bis ponere. solebat 16. 21. 22. 23.

Horum majores ac dorso ferre cohortes,

110 Partem aliquam belli et euntem in prœlia turrim. Nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras

Et cadat ante lares Gallitæ, victima sola Tantis digna Deis et captatoribus horum. 115 Alter enim, si concedas mactare, vovebit

De grege servorum magna aut pulcerrima quæque
Corpora; vel pueris et frontibus ancillarum
'Imponet vittas et, si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
120 Non sperat tragicæ furtiva piacula cervæ.
Laudo meum civem, nec comparo testamento
Mille rates: nam si Libitinam evaserit æger,
Delebit tabulas, inclusus carcere nassæ,

Post meritum sane mirandum, atque omnia soli

109. et dorso 10. 16. 18. 19. 20. 2227. 45-50. 54-69. 71-74. et dorso ferre cohortis Partem aliquam bellis (h. e. in præliis vel in prælia) legendum arbitrabatur H. Vales.

Hom. Il. a, 141. 366. ß, 535. d, 416. 2, 194. 464. et al. Cf. ad Sil. VII, 9. Hinc etiam sacra revocavit Ach. Sed major vis est in sola, modo post Gallitæ comma ponatur, non post sola, et sensus 110. bellique 9 a m. sec. et 23. haud h. 1. sit: quæ victima sola tantis deis digdubie hiatus vitandi causa. na est. At v. ad I, Hinc vulgarem distinctionem mutavi. sola exstat in 1. 8. 11—14. 70. 151. — turmam pro turrim 10. 11. 15. 18. 19 a m. sec. 20 a m. sec. 22. 23. 25. 45 75-82. et V MSS. Paris. in quibus est Put. et Thuan. I. -50. 54-69. 71-74. 77. turbam 2. 4. 7. 16. 17. 19 a m. pr. 20 a m. pr. 21. 24. 27. Utrumque etiam exhibent omnes codd. Paris. præter Put.

[blocks in formation]

116. et pro aut 10. 11. 12. 15—20. 22. 25. 27. 45-50. 54-63. 65-69. 7174.

117. vel frontibus 15. Vox pueris languet et importuna est, quia modo servorum mentio facta eademque sententia bis expressa est. Legendum puto: nec pueris et frontibus ancillarum Imponet vittas ; sed si est cet. h. e. non modo servis, qua sed etiam filiæ.

118. imponat 16.

121. testamentis 77.

123. Nassa 2. et Natte 4. 11. in quibus omnibus scholion vetus legitur: Nassa s. Natta physicus, qui infirmos domunculis suis inclusos curabat. Sed vulgata lectio multo venustior est, et illud medici nomen Scholiastarum ingenio effictum. Nalle etiam exstat in IV MSS. Paris.

125 Forsan Pacuvio breviter dabit. Ille superbus
Incedet victis rivalibus. Ergo vides, quam
Grande operæ pretium faciat jugulata Mycenis.
Vivat Pacuvius, quæso, vel Nestora totum :

Possideat, quantum rapuit Nero: montibus aurum

1

130 Exæquet; nec amet quemquam, nec ametur ab ullo !

[blocks in formation]
[blocks in formation]

CALVINUM, cum gemitu et luctu querentem de perfidia amici, qui depositum (decem sestertia) abnegaverat, consolaturus poeta, ipso statim principio, v. 1—12, breviter recenset inculcatque solatia, quæ deinde (v. 13—249.) uberius planiusque persequitur, docens, «) non tenuem Calvino censum, adeoque damnum, quod passus sit, mediocre esse et æquo ferendum animo; (v. 7. 8. 13—16.) B) tale flagitium non rarum esse inde ab Saturni ævo, neque viro jam sexagenario longoque rerum usu imbuto miraculo debere esse, his præsertim temporibus, quibus multo graviora quotidie committantur, et egregius sanctusve homo monstro portentoque similis sit; (v. 16—74. et 120—173.) hanc vero improbitatem summamque, qua nunc pejeretur, audaciam minime miram videri propter perversas de Diis opiniones ineptamque theologiam, quæ contemtum gignat divini numinis efficiatque, ut alii omnino negent Deos esse, qui res humanas curent, alii pœnas iis solvere malint, quam perjuriorum flagitiorumque fructu carere, alii denique spem impunitatis inde concipiant, quod lenta Deorum ira ipsique exorabiles sint et quod ille crucem pretium sceleris tulerit, hic diadema; (v. 75-119.) ) damna et injurias suppliciis improborum vel ira ac vindicta non sarciri, et ultionem minuti atque infirmi animi, ideoque maxime feminarum, non virorum, minimeque philosophorum, voluptatem esse; (v. 174—192.) d) improbos mala conscientia, quæ pœna sit omnium gravissima, cruciari et "nocte dieque suum gestare in pectore testem;” hinc üs cibum inter dentes crescere, vina displicere vetera, somnos breves ac turbidos esse, minima tonitrua fulguraque pavorem incutere et quemcumque morbum ab infesto Numine immissum videri; (v. 192–235.) ε) malos homines, libidini indulgentes, sensim adsciscere consuetudinem peccandi et sic plerumque serius aut citius pœnas dare. (v. 236—249.)

Satira egregia et plena salis sententiarumque gravissimarum. Consolationis etiam momenta proponit exquisitissima et ad vulnus Calvini sanandum efficacissima. Eadem aptissima quoque est ingenio satirico. Neque enim poeta eidem indulget dolori, nec molli

affectu insinuat se in tristem amici animum, sed acriter objurgat eum, quod, quum vir idemque dives ac jam senex sit et perditis vivat temporibus, non viriliter levem ferat jacturam, sed muliebriter ingemiscat vel vindictæ ardeat cupiditate, qua res amissæ non reparentur, neque reputet videatque, aliis multo acerbiora, quam sibi, accidisse. Inde occasionem petit, corruptos seculi sui mores, a priscis valde diversos, ineptamque theologiam, tamquam præcipuam improbitatis causam, notandi. - Neque tamen dissimulo, quæ severo judici in hac Satira displicere possint et nævi sint corpori egregio inspersi. Primum enim gravissimarum vis sententiarum passim (v. 23 seq. 40 seq. 62 seq. 162 seq.) ostentatione artis et intempestiva doctrina ac frigida declamatione infringitur. Deinde ingrata est earumdem fere rerum sententiarumque repetitio v. 19 seq. et 120 seq., v. 23 seq. et 126 seq. Præterea ordo rerum dicendarum nonnumquam perturbatur, e. g. v. 199 seq. ubi historia Glauci parum commode imagini malæ conscientiæ (v. 192–235.) inseritur; v. 75 -119. ubi descriptioni corruptelæ morum scelerumque Romæ vigentium (v. 16—173.) eorum origo et causæ inculcantur, quæ ei potius subjungendæ erant; v. 120–173. quibus poeta non nova, quæ promittit, solatia affert, sed telam potius, v. 23-74. textam et v. 75 -119. abruptam, retexit. Denique dispositio carminis et œconomia parum probanda videtur: nam initio (v. 1—12.) totum ejus argumentum omniaque solatia in epitomen quasi redacta exhibentur et deinde copiosa exornantur oratione; quæ ratio rhetorem magis decet, quam poetam satiricum. Eamdem tamen Juvenalis etiam sequutus est in Sat. X. - De tempore, quo hæc Satira videatur scripta esse, v. Comm. ad v. 16. 17. et 157.

EXEMPLO quodcumque malo committitur, ipsi
Displicet auctori. Prima est hæc ultio, quod se
Judice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
Gratia fallaci Prætoris vicerit urna.

5 Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
De scelère et fidei violatæ crimine? Sed nec

SATIRA XIII.

1. malum cod. MS. Hammondi et inde ed. Lond. 1612. teste ac prob. Henninio, quo judice hæc lectio longe elegantior est et magis refert acumen Juvenalis. Præstiterit ita certe quodcumque mali. Sed mea qualicumque sententia vulgaris lectio aptissima est et unice vera; illa autem ab h. 1. aliena. Malum committit exemplo, qui illud non primus, sed post alios facit. Exemplo autem malo aliquid committit is, qui turpe perpetrat facinus, quod alios

male docet et ad idem facinus incitat. 2. actori 13. 16. - hæc est 15. 17.

1

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »