Page images
PDF
EPUB

Tempestas. Genus ecce aliud discriminis : audi
25 Et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis
Ejusdem pars dira quidem, sed cognita multis
Et quam votiva testantur fana tabella

Plurima. Pictores quis nescit ab Iside pasci ?
Accidit et nostro similis fortuna Catullo.
30 Quum plenus fluctu medius foret alveus et jam,
Alternum puppis latus evertentibus undis
Arboris incertæ, nullam prudentia cani
Rectoris conferret opem; decidere jactu
Cœpit cum ventis, imitatus castora, qui se
35 Eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno
Testiculi: adeo medicatum intelligit inguen.

syllabam bis legendam; sed exscriptores, ut sæpe in bonis auctoribus factum, rei non attendebant: ut tamen versui consulerent, si quando posuerunt. Non aliter Schol. legisse, clara ejus verba docent: id est, tales tempestates contingunt navigantibus, quales fingere solent poeta." Nihil horum mihi certe persuasit vir doctus. Pontica surgit Tempestas (h. e. sæva, qualis in Ponto Euxino esse solet) 45. et cod. MS. Ignat. Hannielis, teste ac prob. Lubino. Sed quanto venustior vulgata lectio! vid. Commi. — poetica tempestas, quæ μya2oPwviα #aintien dicitur Luciano in Jove Trag. c. 6.

[ocr errors]
[ocr errors]

25. sunt 11.

27. templa pro fana 7. e glossa. 31. emergentibus 16.. Semper miratus sum, neminem interpretum hæsisse in h. l., in quo duo genitivi, puppis et arboris, vel sine copula, cum voc. latus junguntur, neque commoda exoritur sententia, sive navem h. 1. et puppim et arborem, ut quidam putant, sive, ut alii, malum dici arborem censeas. Tandem legi hanc Schurzfl. notam: " Locus mihi non videtur sanus. Puppis exponunt de nave, arboris etiam: quis inde sensus? Meo judicio in voce incerta latet mendum, et legerim: Quum plenus fluctu medius foret alveus et jam Alternum puppis latus, evertentibus undis Arboris incurvum, nullam prudentia cani Rectoris quum ferret (v. mox ad v. 33.) opem': decidere cet. Sic consentiunt Scholia: Latus dabat navis et arbore coacta. Arboris incurvum dixit malum jam curvatam, quam scil.

undæ evertunt, quum jam alveus aquis plenus est et latus puppis non minus. Cf. Pontani Analecta II, 11. de alterno puppis latere, et de toto h. 1. Heins. de Sat. Horat. p. 107. Rigalt. ad Phædr. f. 50. et Schotti Enodatt. I, 25." Sed bonæ Latinitatis scriptor malum curvatam non dicet arboris incurvum, et oratio præterea scabra est, nisi ante voc. nullam copula et vel ac inseratur. Non magis probanda explicatio Ach. qui, commate post undis posito, verba seqq. ita exponit: prudentia cani rectoris conferret nullam opem, scil. periculo arboris, navis. Probabilior videtur conjectura Ill. Jacobsii, qui legit undis Equoris incerti monetque, tales undas esse fluctus a diversis et inter se præliantibus ventis commotos, (v. Claud. in Ruf. I, 90. et Sen. Med. 939.) et hinc etiam ventum, qui crebro mutetur, incertum dici, v. c. Prop. II, 7, 71. eodemque sensu dubios fluctus, pontum, æquor, æstum Liv. XXXVII, 16. Lucan. V, 569. 602. Claud. in Ruf. I, 72.

32. incerti 45. incerto 17-23. 25. 46. 47. 48. 55. 58. 59. 60. 65. et X codd. Paris. quod Ascensius exponit: mali arboris incertitudine, incerto hiatu.

33. cum feret 24. cum ferret 11. 17— 20. 22. 45. et plurimi codd. Par.

34. Castora legit Koenig de Sat. Rom. p. 81. putans designari hominem impudicum et morbo infami graviter laboranSed vid. Comm.

tem.

35. damna 46. 47. 48. damnum 17. 56. Testiculi restitui ex 7. 9. 11. 12. 15. 17-21. 24-27. 45-49. 55. 57. 59.

Fundite, quæ mea sunt, dicebat, cuncta, Catullus,
Præcipitare volens etiam pulcerrima, vestem
Purpuream, teneris quoque Mæcenatibus aptam,
40 Atque alias, quarum generosi graminis ipsum
Infecit natura pecus, sed et egregius fons
Viribus occultis et Bæticus adjuvat aer.
Ille nec argentum dubitabat mittere, lances
Parthenio factas, urnæ cratera capacem
45 Et dignum sitiente Pholo vel conjuge Fusci.
Adde et bascaudas et mille escaria, multum
Cælati, biberat quo callidus emtor Olynthi.
Sed quis nunc alius, qua mundi parte, quis audet
Argento præferre caput rebusque salutem?
50 *Non propter vitam faciunt patrimonia quidam,

Serv.

60. 65. 81. omnibus MSS. Paris.
ad Virg. Ge. I, 58. aliisque exemplis ve-
terrimis, inspectis ab Nic. Heins. quem v.
ad Claudian. Cons. Stil. II, 167. ubi
permulta hiatus exempla ex Juvenale
aliisque poetis congessit. Cf. sup. ad I,
151. Testiculo 23. Vulgata lectio Testi-
culorum emendationem sapit eorum, qui
talem hiatum Juvenali familiarem esse
non reputabant. Hinc etiam alii, teste
Ascensio, legunt, cupient evadere damna
Testiculis, et Mancinellus, damno Testi-
culi, atque ideo cet. in 59. 60.

tum.

medita

quia in his verbis et præc. nulla plane sit oppositio.

50. faciant 21. quædam 13. Pro quidam forte substituendum esse quique vel quisque, ne hæc repugnent iis, quæ poeta proxime v. 48. et 49. dixerit, aut totum potius versum una cum seq. prop. ter scabram orationem monacho deberi, qui has lacinias margini adsuerit, dudum suspicatus sum. Postea vidi, idem Bentleio in mentem venisse, qui ad Horat. A. P. v. 337. hæc notavit : "Vides hic in mediam narrationem sententiolas has intrudi, putide prorsus et perquam inscite.

39. Mecanatibus 45. 46. 49. 50. Mœ- Quorsum enim hic Quidam ? quum jam cenatibus 47. v. sup. ad I, 66.

40. Malim ipsa Infecit natura. 41. et abest a 15. 23. 71. 73. 44. Partemio 21. 22. Forte legendum Parthenia. Samos ins. et urbs primum appellata Пagdevia: (v. Strabo X. p. 457. Plin. V, 37. ibique Harduin.) nota autem sunt vasa Samia. Conf. ad XVI, 6. in Comm.

46. bascandas 18. 19. 30. 49. 55. 57. 58. bascaldas 15. bastaudas 25. bascaulas 11. 21. pascaudrias 16. Mascauda 8. prob. Salmas. escalia 4. 11. 12. 15-24. Nil interest. Sed escaria vulgaris scriptura. et multum 22.

47. biberet 20.- calidus 45. pallidus 1. 75. al. callidus ingeniosius forte quam verius; H. Vales. Præstat autem et auctoritatis et sensus causa.

48. Ecquis nunc alius emend. Jacobs,

dixerat, ne unum quidem ulla mundi parte vitam patrimonio præferre? Quale autem illud, facere patrimonia? quæ scabies locutionis? Quam alienum et pannosum illud Vitio cæci ? quod eo tantum adsuitur, ut versiculi cento sarciatur. Ergo obelo configendos hos versus 50. et 51. censeo; etiamsi vetus ibi Schol. pro genuinis agnoverit. Solebant olim sententiosa hujusmodi in margine allini, quæ postea in contextum irrepserunt. Sic disticha Epimythia, quæ singulis Avieni fabulis subjunguntur, omnia supposititia sunt, et in Galeano, quo usus sum, codice nulla comparent." Refragatur Ach. cujus pota est: "Nihil in his verss. inconveniens est nec alienum, nihil quod glossam redoleat, quin immo sententiam omni parte veram illi versus mihi offerre videntur. Adde quod in omnibus codd. legantur,

*Sed vitio cæci propter patrimonia vivunt.

Jactatur rerum utilium pars maxima: sed nec Damna levant. Tunc, adversis urguentibus, illuc Recidit, ut malum ferro submitteret, ac se 55 Explicat angustum. Discriminis ultima, quando Præsidia afferimus, navem factura minorem. I nunc et ventis animam committe, dolato

[blocks in formation]

54. Recidit 1. 14. 70. 75-77. et XII MSS. Paris. Accidit 21 a m. pr. et duo codd. Paris. Decidit 10. 11. 12. 15-21

6.

a m. sec. 22—27. 45-50. 54—69. 7174. 81. et XXI MSS. Paris. solenni permutatione, prob. Grang. ut respondeat Gall. il en vint là. Sed decidere, vel proprie vel metaphorice, motum e loco superiori indicat: at res illuc vel huc recidit dicitur pro, res eo jam rediit, s. huc redacta est; (Gall. il fut reduit à) et hæc sententia convenit h. 1. non illa. Conf. Gronov. et Drakenb. ad Liv. XLIII, Ernesti ad Tac. Ann. III, 59. et ad Suet. Claud. c. 9. Heins. ad Ovid. Ep. Her. XIV, 46. et ad Claudian. bell. Gild. v. 44. Refragatur Hein. cujus nota est: "Decidit Præsens est, quamquam sequitur Imperf. submitteret, (conf. Corte ad Sall. b. Cat. 44.) et hic congruit; nam decidere significat cadere ex altiore loco et pejorem sortem accipere, ut bene monuit Oudend. ad Suet. Claud. 9. ubi etiam apte laudavit Plin. Ep. IV, 11. nunc eo decidit, ut exsul de senatore fieSed hic locus non plane respondet Ceterum syllaba re anceps est in

ret."

nostro.

[blocks in formation]

ut

At sic

55. Explicat augustum 21. 25. 57. Explicet emend. Lubinus hoc sensu: se artum, impeditum et in angustias redactum propter malum faciat expeditiorem, impedimentum mali removens. certe dicendum erat explicaret, ut modo submitteret. Plathnerus legit: submitteret. Hoc se Explicat angustum cet. quod probant Jacobs et Heinecke. Ille tamen verba seq. sic interpungit: Hoc se Explicat angustum discriminis, ultima quando cet. ut hæc omnia per gnomen et hoc sensu sint dicta: In eo apparet summum discriminis, quando quis sponte pericula auget, malum succidens et præcipitans, navemque adeo ea parte privans, sine qua alias ne navigari quidem posse videtur. Huic angustum discriminis non Latinum videtur et præferenda distinctio Marshalli, vulgatæ ac se Explicat angustum, 'disquam et nos nunc substituimus in locum doquidem) Præsidia cet. criminis ultima quando (quoniam, quan

56. auferimus 22.

[ocr errors]

57. Nota Jacobsii est: "Lubenter amplecterer doloso pro dolato, si codex offerret. Tóλpa οἷον νεῶν ἀρχηγὲ rzr dóλov úλov ap. Antiphil. Epigr. XXIV. in Brunck. Anal. T. II. p. 175. ubi quædam notavimus T. II. P. II. p. 55. Vulgatam qui tueri velit, is dolato pro tenui accipiat. Gracile lignum dixit Stat. Sylv. III, 2, 78. Cf. Mitscherl. ad Hor. Od. I, 3, 10." Minus forte arridebit hæc interpretatio, quam emendatio illa.

Confisus ligno, digitis a morte remotus

Quatuor aut septem, si sit latissima tæda! 60 Mox cum reticulis et pane et ventre lagenæ Adspice sumendas in tempestate secures.

Sed postquam jacuit planum mare, tempora postquam
Prospera vectoris fatumque valentius Euro

Et pelago, postquam Parcæ meliora benigna
65 Pensa manu ducunt hilares et staminis albi
Lanificæ, modica nec multum fortior aura
Ventus adest: inopi miserabilis arte cucurrit
Vestibus extentis et, quod superaverat unum,
Velo prora suo. Jam deficientibus Austris,
70 Spes vitæ cum sole redit: tum gratus Iulo,
Atque novercali sedes prælata Lavino,
Conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
Scrofa dedit, lætis Phrygibus mirabile sumen
Et numquam visis triginta clara mamillis.
75 Tandem intrat positas inclusa per æquora moles
Tyrrhenamque Pharon porrectaque brachia rursum,
Quæ pelago occurrunt medio longeque relinquunt

[blocks in formation]

61. Accipe 21. 64. probb. Britan., Lu. bino et Farnab. At v. Comm.

62. mare planum 22. latum mare 15. 63. vectores 16. 21. 22. et multi codd. Paris. victoris 23. 24. victori 45. vectori (Catullo) quidam codd. Paris. et ita forte leg. cum H. Vales.

64. meliore 15.-benigne 16. 19. 24. 66. non multa 74. non multum 45. non multo 25. 27. 46-50. 54-69. 71. 72. 75. At sic turbatur oratio: nam hæc quoque verba ad górar pertinent, et άrodoris est v. 67. inopi miserabilis cet.

68. extensis 10. 11. 12. 15-27. 45 50. 54-69. 71-74. ut extensum sup. v. 5.

59. Velut prona 22.

70. tunc gratus 18. 22.

75. miserabile 1. 9. 81. Male! Vetus Scholion est: "aut mirabile, quia trigin

ta fetus habuit; aut miserabile, quod mi-
seratum sit Phrygibus.". numen 29.
quod arridere potest, si memineris, numen
poetis proprie Dei voluntatem ejusque
indicium, monitum et oraculum dici. v.
Heyne ad Virg. Æn. I, 8. 133. 666. II,
123. III, 372. IV, 611. V, 56. VII, 119.
Ceterum
VIII, 78. IX, 661. XI, 232.
verba latis Phrygibus mirabile sumen pa-
renthesi forte includenda, quoniam mox
sequitur vox clara, quæ ad scrofum refe-
renda est.

74. nusquam 16.

76. inclusaque brachia 15. rursus 10 -12. 17-26. 45-50. 54-69. 71-74. sursum emend. Schrader.

77. occurrunt restitui ex 17-19 a m. sec. 20. 21. 23. 24. 27. 48. 54-68. 71 -74. et quibusdam codd. Paris, ut sensus sit: quæ alto mari in cornua quasi coeunt, ut ap. Homer. Od. N, 97. dúo προβλῆτες ἀκταὶ ἀποῤῥῶγες, λιμένος ποτι πεπτηυῖαι, h. e. προσπεταννύουσαι ἑαυτὰς narà rou λivos, quomodo hæc verba interpretatur Heyne ad Virg. Æn. I, 160.

Italiam. Non sic igitur mirabere portus,
Quos natura dedit. Sed trunca puppe magister
80 Interiora petit Baianæ pervia cymbæ

Tuti stagna sinus. Gaudent ibi vertice raso
Garrula securi narrare pericula nautæ.

Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
Sertaque delubris et farra imponite cultris,
85 Ac molles ornate focos glebamque virentem:
Jam sequar et sacro, quod præstat, rite peracto,
Inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
Accipiunt fragili simulacra nitentia cera.

Hic nostrum placabo Jovem Laribusque paternis
90 Thura dabo atque omnes violæ jactabo colores.
Cuncta nitent: longos erexit janua ramos
Et matutinis operatur festa lucernis.

Nec suspecta tibi sint hæc, Corvine. Catullus,
Pro cujus reditu tot pono altaria, parvos

161. pelago currunt 1. 10. 11. 12. 14. 15. 16. 19 a m. pr. 22. 25. 26. 45-47. 49. 50. 69. 70. 75. 76. 77. 82. et multi codd. Paris. quæ verba vulgo exponunt: in altum procurrunt mare. (Schol. vet. intrant mare et admittunt terram solidam.) Sed ita in vel per pelagus dicendum erat.

78. nec sic 11.

-27. 45-50. 54. 55. 57-69. 71. 72. 73. 75. 76. 81. et omnibus MSS. Paris. Id vulgo ita interpretantur: festa janua operatur sacris, h. e. rem sacram facit, vel janua mea operatur festa, celebrat festivitatem, matutinis lucernis, matutino die s. tempore. Bahrdt vertit: die thüre feiert schon bei früher lampen licht. Ego malim: festa janua operatur, operam

80. Post cymba et sinus punctum po- dat, lucernis matutinis, h. e. servi occu

situm in 82. et aliis.

81. Tunc stagnante sinu gaudent ubi

vel ibi 10. 11. 12. 15-27. 45-50. 5469. 71-74. 77. et XXXIII MSS. Paris. prob. Ach. Quæ verba vulgo sic explicant: portu tranquillos habente fluctus, tempestate jam sedata, tunc, ubi in portum venere. Tuti stagna sinus 1. duo codd. Paris. et edd. rec. 84. Pro delubris C. Vales. conj. polubris seu pollubris, h. e. pelvibus, lebetibus. v. Fest. et Non.

c. 5. n. 11.

pati sunt in lucernis ad januam suspendendis et matutino jam tempore accendendis. Operari est id. qd. operam dare, v. c. sacris, textis, Musis cet. v. Heyne ad Tibull. II, 1, 65. 3, 36. et ad Virg. Ge. I, 339. Bentl. et Jani ad Horat. Od. III, 14, 16. operantur 1. et 8. prob. Pithoeo, qui vellem adjecisset rationem et h. 1. sententiam. Schol. vet. exponit, sacrificant. Equidem eodem sensu accipio: operantur festa (plur. pro sing.) lucernis, h. e. festo hoc die jam mane parantur lucernæ. Præstiterit tamen operitur, h. e.

86. quod restat 9 a m. sec. prob. H. tegitur, vestitur, (venuste de copia lucer

Vales.

[blocks in formation]

narum, ut mox v. 100. Legitime fixis vestitur tota tabellis Porticus) quod ex emendat. Lips. Elect. I. 3. repositum in 70. 77. 82. probb. Prat., Lubino, Grang. et Schurzfl. Ita et legitur in MS. Scri

ver.

« PreviousContinue »