Page images
PDF
EPUB

Idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli 150 Atque hodie tantum propter convivia pexi.

Pastoris duri hic est filius, ille bubulci.

Suspirat longo non visam tempore matrem
Et casulam et notos tristis desiderat hædos
Ingenui vultus puer ingenuique pudoris,
155 Quales esse decet, quos ardens purpura vestit ;
Nec pugillares defert in balnea raucus

Testiculos, nec vellendas jam præbuit alas,
Crassa nec opposito pavidus tegit inguina gutto.
Hic tibi vina dabit, diffusa in montibus illis,
160 A quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit:
Namque una atque eadem est vini patria atque ministri.
Forsitan exspectes, ut Gaditana canoro

Incipiat prurire choro plausuque probatæ
Ad terram tremulo descendant clune puellæ,
165 Irritamentum Veneris languentis et acres
Divitis urticæ. Major tamen ista voluptas
Alterius sexus: magis ille extenditur, et mox

149. erectique 12. 61. 62. 65. 67–69. 71-74. tectique 47. 48. 64. rectique in ceteris et 1.

151. hic est pro est hic recepi ex 10. 11. 14. 16. 17. 20. 22. Versus 152161. vulgo ad bubulci filium referuntur: unde editores tantum non omnes colon posuere post bubulci et hædos v. 155. Henninius autem distinctionem post bubulci plane sustulit, et post hædos punctum substituit pro colo. Sed bubulci fi lius boves potius, non hædos notós tristis desiderabit; et oratio fiet tersior molliorque, si junxeris: Suspirat longo-ingenui vultus puer cet. (alius ac tertius, qui vina dabit v. 159.) Ita quoque tres certe describentur pueri poetæ, cui plures fuisse ex Voc. cunctis v. 149. intelligitur.

153. tristis notos 21.

156. pupillares-testiculos vet. Schol. qui interpretatur: quales habent hi, qui patres non habent, scilicet tumentes in licentia pueritiæ. Ita indubie legendum putabat C. Valesius, quia pugil primam syllabam corripiat, et exponebat pueriles, juveniles. Sed hoc sensu vocem legere haud memini, et prima syll. voc. pugil

[blocks in formation]

Auribus atque oculis concepta urina movetur.

Non capit has nugas humilis domus. Audiat ille
170 Testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
Fornice mancipium quibus abstinet; ille fruatur
Vocibus obscœnis omnique libidinis arte,

Qui Lacedæmonium pytismate lubricat orbem:
Namque ibi Fortunæ veniam damus. Alea turpis,
175 Turpe et adulterium mediocribus. Hæc eadem illi
Omnia quum faciant, hilares nitidique vocantur.
Nostra dabunt alios hodie convivia ludos:
Conditor Iliados cantabitur atque Maronis
Altisoni dubiam facientia carmina palmam.
180 Quid refert, tales versus qua voce legantur?
Sed nunc dilatis averte negotia curis
Et gratam requiem dona tibi, quando licebit
Per totam cessare diem: non feneris ulla
Mentio, nec, prima si luce egressa, reverti
185 Nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor,
Humida suspectis referens multicia rugis

Vexatasque comas et vultum auremque calentem.
Protenus ante meum, quidquid dolet, exue limen:
Pone domum et servos et quidquid frangitur illis
190 Aut perit: ingratos ante omnia pone sodales.
Interea Megalesiacæ spectacula mappæ
Idæum solenne colunt, similisque triumpho
Præda caballorum Prætor sedet, ac, mihi pace
Immensæ nimiæque licet si dicere plebis,

195 Totam hodie Romam circus capit et fragor aurem
Percutit, eventum viridis quo colligo panni.

[blocks in formation]

186. multitia 19. 59.

188. excute limen conj. Schrader.

189. domum, servos 56. 59. 60.
191. palmæ pro mappe 27. 46. 47.48.

176. faciunt 16. 17. id certe melius 58. 61. 62. 63. 65-69. 71. 72. 73. prob,

esse, monet C. Vales.

179. laudem pro palmam 25. 46. 47. 48. 54. 56-60. 64. ex interpretam.

180. versus tales 45.

Curione.

193. v. Excurs. ad h. 1.

194. nimiæve 23.

195. auram 59. 60. 66.

Nam si deficeret, mostam attonitamque videres
Hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis
Consulibus. Spectent juvenes, quos clamor et audax
200 Sponsio, quos cultæ decet adsedisse puellæ ;
Spectent hoc nuptæ juxta recubante marito,
Quod pudeat narrasse aliquem præsentibus ipsis.
Nostra bibat vernum contracta cuticula solem
Effugiatque togam. Jam nunc in balnea, salva
205 Fronte, licet vadas, quamquam solida hora supersit
Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus
Continuis, quia sunt talis quoque tædia vitæ
Magna. Voluptates commendat rarior usus.

SATIRA XII.

ARGUMENTUM.

JUVENALIS scribit Corvino, se ob reditum Catulli, amici sui, ex periculosa navigatione vota Diis persoluturum esse. v. 1—16. Tum describit sævissimam tempestatem, qua coorta arserint vela et amicus, ut præsentissimum effugeret periculum, pretiosam supellectilem in mare abjicere malumque amputare coactus sit, donec tandem, tranquilla cœli serenitate ac sole cum spe vitæ redeunte, lacera navis portum Ostiensem tenuerit. 17-82. Itaque poeta præ gaudio vix sui compos servos seque ipsum ad festam hujus diei lætitiam et sacra Diis, tum majoribus tum domesticis, facienda excitat. 83–92. Ne vero quis suspicetur, hæc ad hereditatem Catulli captandam spectare, monet, ei tres esse liberos et Novii aut Pacuvii

198. in abest ab 56. 57. 59. 60.

201. 202. Hi versus leguntur h. 1. in 1. 2. 14. 17. 18. 19. 46. 49. 50. 70. 74. 75. 76. 81. 82. et XX codd. Paris. sed post v. 159. in quibusdam libris, post v. 161. in 45. in III MSS. Paris. et cod. Jun. Hæcmyndano, (sed ibi hoc modo: Quod pudeat, narras aliquid præsentibus ipsis: Spectant hoc cet.) post v. 172. in 16., et post v. 164. in 8. 35. 56. (v. Canteri Nov. Lect. III, 6.) et in edd. recentt. Farnab. et al. prob. Grang. Post v. 173. eos inserendos putabat Bahrdt.

Prorsus autem absunt ab 10. 11. 12. 15. 16. 20-27. 47. 48. 54-69. 71. 72. 73. 77. et XII codd. Paris. recte forsan, judice etiam Schurzfl. Ab interpolatore procusi videntur, et a librariis deinde ex margine variis locis inserti. Si tamen ab ipsius poetæ ingenio profecti sunt, huic loco magis conveniunt, quam aliis. v. Comm. Spectant 17. 18. 19. Spectant hic conj. Withof.

202. narrare 17.
206. hæc 45.

aliorumque heredipetarum, his similium, mores ingeniumque ita ferre, ut patribus ne ægram
quidem gallinam aut coturnicem impendant, at pro salute orborum divitumque, Gallitæ et
Paccii, si vel primum levemque febris sentiant æstum, non modo hecatomben Diis voveant,
sed etiam elephantos, si hæc animalia in Italiæ cœlo gignerentur, et servos vel adeo liberos
suos, si liceret per leges, immolarent, quum jucundam, etsi incertam, alant spem, forte, ut,
si ægri ex morbo convalescant, ipsi, testamentis mutatis, heredes ex asse scribantur. 93—
127. Hinc indignatione accensus Juvenalis ejusmodi captatoribus vitam Nestoris et auri
montes precatur, sed ea lege, ut nec ament quemquam nec amentur ab ullo. 128-130.
In prima eaque maxima Satiræ parte (v. 1-92.) Juvenalis hanc exornat ideam: Na-
tali die mihi dulcior hæc lux, qua vota Diis solvenda sunt

Ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi
Nuper et incolumem sese mirantis amici.

Inde arripit occasionem heredipetas lepide perstringendi v. 93—130.

Nec suspecta tibi sint hæc, Corvine: Catullus,

Pro cujus reditu tot pono altaria, parvos

Tres habet heredes.

Satira plena est festivitatis et facetiarum: quo potissimum refero v. 11. 23. 33 seq. 39. 44. 45. 57 seq. 95-104. 111-127. Prior ejus pars mollissimos dulcissimosque amicitiæ intimæ sensus affectusque spirat, (inpr. v. 1. 10 seq. et 83 seq.) et graves passim (v. 48 seq. 57 seq. et al.) immiscet sententias. Festi quoque diei descriptio v. 83 seq. animatur vita et actione, tamquam in scena peragantur omnia. Ipse denique transitus ad alteram carminis partem v. 93 seq. lepidissimus simul et inopinatissimus est. Poetices studiosos, ut intelligant, quam varie idem argumentum tractari possit, non pœnitebit, primam hujus Satiræ partem comparasse cum Horat. Od. I, 36. II, 7. III, 14. et Catull. Carm. IX. alteram autem cum Luciani Dial. Mort. V-X. et inpr. cum Horat. Sat. 5. lib. II. in qua heredipetarum artes a Tiresia Ulyssi exponuntur et Horatius longe superat Juvenalem urbanitate et facetiis in delectu tum dispositionis ac formæ (quæ in nostra quoque Satira admodum quidem venusta est et ingeniosa, sed minus tamen, quam dramatica et diaλyın, qua Flaccus est usus) tum personarum earumque gravissimarum, quibus præter omnem exspectationem lepida et jocularis tribuitur disputatio de re, quæ ingenio earum aptissima quidem, sed a tempore, quo vixerunt, aliena est. Ceterum et Corvini et Catulli, amicorum Juvenalis, non alibi, quod sciam, mentio fit. De aliis Catullis v. sup. ad IV, 113. et VIII, 186. Martial. XII, 74. M. Antonin. lib. I. sect 13. et Capitolini vita Marci c. 3.

NATALI, Corvine, die mihi dulcior hæc lux,
Qua festus promissa Deis animalia cespes

SATIRA XII.

1. carior hæc lux 17. 19. 20. 24. et XX MSS. Paris. clarior (h. e. præstantior, vel memorabilior) 11. 21. 22. et quidam codd. Paris. prob. Schurzfl.

Alter

utra profecto lectio genuina videtur, et
vulgata emendationem sapit. Ea tamen
exstat in 1. in cod. Put. et aliis.
2. festus restitui ex 10. 11. 12. 15-22.

Exspectat. Niveam Reginæ ducimus agnam :
Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura.
5 Sed procul extensum petulans quatit hostia funem,
Tarpeio servata Jovi, frontemque coruscat:
Quippe ferox vitulus, templis maturus et aræ
Spargendusque mero, quem jam pudet ubera matris
Ducere, qui vexat nascenti robora cornu.
10 Si res ampla domi similisque affectibus esset,
Pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
Mole piger nec finitima nutritus in herba,
Læta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
Iret et a grandi cervix ferienda ministro
15 Ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi
Nuper et incolumem sese mirantis amici.
Nam præter pelagi casus et fulguris ictum
Evasi densæ cœlum abscondere tenebræ
Nube una subitusque antennas impulit ignis,
20 Quum se quisque illo percussum crederet et mox
Attonitus nullum conferri posse putaret
Naufragium velis ardentibus. Omnia fiunt
Talia, tam graviter, si quando poetica surgit

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

M

21.

En. VIII. lapsu memoriæ. - magistro Oratio autem h. 1. scabra est atque impedita, et vix dubito, quin totus hic versus obelo sit transfigendus et v. 13. pro sanguis reponendum sacri, quæ verba per compendium scripta non admodum differunt. Sic flumen sacrum et sacras undas Clitumni dixere Virg. et Claud. in Comm. laudati. Ita quoque aptissimum est verbum ostendens, scil. niveo pellis colore, quo non satis commode referri potest, si de sanguine agitur.

17. ictus 9. 21. et fulminis ictus Evasit 9. prob. Pith. Recte, opinor, si et pro etiam dictum acceperis et majorem distinct. posueris post Evasit. Tum ignis v. 19. ad fulmen referri potest. Vulgata tamen lectione servata augentur pericula. 18. cælum densa 24. 20. pertusum 29.

23. graviter, quando 11. Schurzfleisch. nota est hæc: "Puto legendum quam quando. In primigenio exemplari fuerit QUANDO. Majores literæ notabant,

« PreviousContinue »