Page images
PDF
EPUB

Urbibus eversis, prædarum in parte reperta
Magnorum artificum frangebat pocula miles,
Ut phaleris gauderet equus, cælataque cassis
Romulea simulacra feræ mansuescere jussæ
105 Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,

Ac nudam effigiem clypeo venientis et hasta
Pendentisque Dei perituro ostenderet hosti.
Argenti quod erat, solis fulgebat in armis.
Ponebant igitur Tusco farrata catino.
110 Omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis.
Templorum quoque majestas præsentior et vox
Nocte fere media mediamque audita per Urbem,
Litore ab Oceani Gallis venientibus et Dîs
Officium vatis peragentibus, his monuit nos.

101. in abest a 16.

105. et geminos 22. 61-69. 71-74. -sub rume (h. e. mamma lupa) ingeniose conj. Barth. ableg. crit. II, 2. Rumis s. ruma et rumen antiquo voc. dice. batur mamma et hinc ficus Ruminalis, ad quam infantes expositos fuisse vulgo tradunt, (v. Varr. R. R. II, 1, 20. 11, 5. Festus v. Ruminalis, Plin. XV, 18. s. 20. et ibi Harduin.) et Juvenalis ante oculos habuit Virg. Æn. VIII, 631. sqq. - sub rupe Quirini (ut in colle Quirini, h. e. Quirinali, ap. Horat. Epist. II, 2, 68.) suspicari possis. Quirinos certe geminos paulo durius et improprie dixit poeta, si verum est, Quirinum esse nomen propr. Romuli idque post roliwow demum ei datum. Sed collis Quirinalis longe abest a Tiberi, ad cujus alveum expositi Romulus Remusque, et vera notio atque origo nominis Quirini, quod etiam Romulo puero, Jano, Augusto et Antonio ab Ovid. Fast. III, 41. Macrob. I, 9. Virg. Ge. III, 27. et Prop. IV, 6, 21. tribui tur, ipsis Romanis parum cognita videtur fuisse ac perspecta.

[ocr errors]

106. Hac 22. Et 16. 21. — venientes 1. 11. 16. 70. 75. 76. 77. 81. 82. et tres codd. Paris. (in his Put.) scil. vel ad Iliam, ut cum ea concumberet, vel ad suos liberos, quos lupa alebat. Illam interpretandi rationem proposuit vet. Schol., hanc Grang. Utraque dura est atque contorta, at durior ellipsis præp. cum: venientis cum clypeo et hasta. H. Valesius legendum putabat effigiem in clypeo

venientis. Nonnulli jungunt: effigiem Dei in clypeo et hasta ostenderet. Sed quomodo cassis cælata (nam hoc subjec tum est, non miles) effigiem Dei in clypeo et hasta ostendere potest? Pro venientis legitur fulgentis in 10. 12. 14. 15. 17— 27. 45-50. 54-69. 71-74. et XXXII MSS. Paris. unde illud restituit Ach. Sed haud dubie hæc est emendatio, quæ e margine in contextum irrepsit. Displicet etiam hoc verbum, quoniam mox sequitur. Poeta forsan scripsit minitantis.

107. Prudentisque 72. Pendentesque (de lupa) deos, Romulum Remumque, ostenderet hosti (scil. admoto scuto) emend. Lips. in Anal. ad Mil. Rom. Lib. III. dial. 2.

Fuere etiam, qui legendum putarent Perdentisque Dei, ut perdens deus h. 1. perituro hosti opponeretur.

108. post v. 109. posuit Ach. quia eo loco legitur in 7. 14. 17. 20. et vetustiss. codd. Paris. at plane abest ab 11. 13. et III MSS. Paris. et languet post illa v. 100. seq.

[blocks in formation]

115 Hanc rebus Latiis curam præstare solebat
Fictilis et nullo violatus Jupiter auro.

Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
Tempora viderunt; hos lignum stabat in usus,
Annosam si forte nucem dejecerat Eurus.
120 At nunc divitibus cœnandi nulla voluptas,

Nil rhombus, nil dama sapit: putere videntur
Unguenta atque rosa, latos nisi sustinet orbes
Grande ebur et magno sublimis pardus hiatu,
Dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes
125 Et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
Et quos deposuit Nabatæo belua saltu,

Jam nimios capitique graves. Hinc surgit orexis,
Hinc stomacho bilis: nam pes argenteus illis,
Annulus in digito quod ferreus. Ergo superbum
130 Convivam caveo, qui me sibi comparat et res
Despicit exiguas. Adeo nulla uncia nobis
Est eboris nec tassellæ nec calculus ex hac
Materia: quin ipsa manubria cultellorum

Ossea. Non tamen his ulla umquam opsonia fiunt 135 Rancidula, aut ideo pejor gallina secatur.

"6 hos, i. e. Gallos adventantes et in Italiam irruentes: moneo enim duplicem regit accusativum." Præstiterit hic, Romæ, ut sensus sit: vox deorum Romæ præsentium, non oraculi peregrini, monuit nos. 116. velatus conjectura in marg. cod. Almelov.

118. hos 10-24. 27. 45-50. 54-69. 71-73. in usus 10. 11. 12. 16-24. 27.

48. 54-69. 71-74. Utrumque etiam exstat in omnibus fere MSS. Paris. et restitutum est a nobis pro: hoc lignum sta bat ad usus, quod in aliis libris legitur. vid. Comm. hoc lignum st. in usus c. Put. hos ad usus c. Alex.

1

119. decerpserat 11.

120. Et 21 a m. pr. 46. 47. 48. 58. Sed 21 a m. sec. - tunc 64.

122. Pro latos poeta forte scripsit citreos, et illud epitheton margini adscriptum ex alio ejus loco sup. I, 137. in textum irrepsit. Cf. loca Lucani et Martialis, in Comm. adscripta.

[ocr errors]

124. nutrit 29. ·quos mittunt Castra Syenes suspicari possis. v. Comm. 126. Nabateo pro Nabathæo substitui ex 22. Naßaraia dicuntur Strab. XVI. p. 779. Plinio et aliis. — belua, non bellua, 17. 21. 22. 45. 49. v. ad IV, 121.

128. bilis revocavi ex 10-22. 25. 27. 45-50. 54-69. 71-74. 77. et XXXIV MSS. Paris. vires 23. 24. 70. 75. 76. 82. et cod. Put. Sed illa lectio difficilior est et doctior, hæc emendationem sapit. virus conj. Lindenbr.

132. neque tessellæ 16.

134. cum tamen his nulla 13. -nec tamen 16. nulla obsonia unquam 16. unquam ulla 10. 19. 23. 45. ulla abest ab 27. 46. 47. 58.—fient 19. fiant 13. Ceterum opsonia (fána) scripsi, non obsonia.

135. et ideo 13. haud ideo 15. 25. 27. 48. 54. 55. 57-68. 71–75. — pejus 24. secetur 14. 16.

Sed nec structor erit, cui cedere debeat omnis
Pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem
Sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
Et Scythicæ volucres et phoenicopterus ingens
140 Et Gætulus oryx, hebeti lautissima ferro
Cæditur et tota sonat ulmea cœna Subura.
Nec frustum caprese subducere, nec latus Afræ
Novit avis noster tirunculus ac rudis omni
Tempore et exiguæ furtis imbutus ofellæ.
145 Plebeios calices et paucis assibus emtos
Porriget incultus puer atque a frigore tutus:
Non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus
Quisquam erit et magno. Quum posces, posce Latine.

141. Suburra 11. 18. 27. 47. 49. 6169. 71. 72. 75. Subura in reliquis. v. ad III, 5.

142. frustrum 10. 11. 12. 19. 21--25. 27. 45. 49. 54. 57. 58. 61. 62. 63. 65 69. 71. 72. 73. 75. 76. 77. 82. et plurimi codd. Paris.

143. et rudis 11. 20. 77.

144. furtis 11. 17. 20. 22. 59. 70. 75. 76. 77. 82. et optimi codd. Paris. frustris 21. 24. 45. frustis 10. 11. 14. 15. 16. 18. 19. 23. 25. 27. 46-50. 54-58. 60-69. 71-74. et VII MSS. Paris. quod plerique intpp. probant, ut sensus h. I. sit: tirunculus noster non novit frustum capreæ subducere, scite demere aut abscindere, imbutus frustis ofellæ, solitus offulas tantum carnis in frusta concidere. Sed hæc sententia languet; nam plura jam, quam opus fuerat, de arte scindendi dixerat poeta v. 136-141. Præterea voc. frustum modo præcessit, neque necesse est ofellas, et quidem exiguas, in frusta concidi. Præstiterit certe verba, exiguæ frustis imbutus ofellæ, ita interpretari: solitus in domo et mensa mea non aves videre aut feras, scite scindendas, sed ofellas tantum carnis, quæ, ut verba Martial. X, 48, 15. mea faciam, non egeant ferro structoris. Manso fartis scribendum esse dicit et ex ipsis verbis patere, quid sit fartum ofellæ exigua, scil. genus farciminis e reliquiis carnis variæ et minutim concisæ, quo imbutus h. e. a teneris adsuefactus, delicatioribus dapibus incultus puer (v. 146.) tam facile careret, ut frustum capreæ et latus Afræ avis subducere ne in

mentem quidem ipsi veniret. Enimvero, ut alia taceam, non facile cuiquam, nisi rusticum vitæ genus naturamque humanam ignoranti, persuadebitur, bubulci pastorisque filios talibus fartis a teneris fuisse adsuefactos et iis ne Romæ quidem, ubi demenso vix fames servorum explebatur, in mentem venisse, delicatiores cibos, a se ministratos, gustare. Ex occasione furta nasci, vel proverbia docent, et quæ ruri puero defuerat, quoties eam Romæ oblatam fuisse dicemus? Conf. Comm. ex quo patebit, non sollicitandam esse vulgatam lectionem, in qua gravissimum vir doctus mendum sibi reperisse vi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

148. Quisquam erit et magno restitui ex 10. 11. 12. 14-20. 23. 25. 27. 4550. 54-69. 71. 72. 73. et X codd. Paris. (Alex. Put. Mazarin. I. Thuan. I. Fauchet. et al.) Quisquam erit in magno 70. 75. 76. 77. 82. non a mangone petitus Quisquis erit magno 2. 21. 22. 24. 74. et XXV MSS. Paris. et ita conj. Britan. ut sensus sit quicumque puer erit, non erit acceptus et emtus a mangone divite et magnum servorum numerum habente. Malim reponere: Quisquam erit et magnus scil. statura, non pretio: nam proceri servi majoris quam parvi æstimabantur. v. ad III, 240. in Comm. —poscis

10. 12. 14-17. 19-27. 45-50. 54. 55. 57-69. 71. 72. 73.

Idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli 150 Atque hodie tantum propter convivia pexi. Pastoris duri hic est filius, ille bubulci.

Suspirat longo non visam tempore matrem
Et casulam et notos tristis desiderat hædos
Ingenui vultus puer ingenuique pudoris,
155 Quales esse decet, quos ardens purpura vestit;
Nec pugillares defert in balnea raucus
Testiculos, nec vellendas jam præbuit alas,
Crassa nec opposito pavidus tegit inguina gutto.
Hic tibi vina dabit, diffusa in montibus illis,
160 A quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit:
Namque una atque eadem est vini patria atque ministri.
Forsitan exspectes, ut Gaditana canoro

Incipiat prurire choro plausuque probatæ
Ad terram tremulo descendant clune puellæ,
165 Irritamentum Veneris languentis et acres
Divitis urticæ. Major tamen ista voluptas
Alterius sexus: magis ille extenditur, et mox

149. erectique 12. 61. 62. 65. 67-69. 71-74. teclique 47. 48. 64. rectique in ceteris et 1.

151. hic est pro est hic recepi ex 10. 11. 14. 16. 17. 20. 22. Versus 152161. vulgo ad bubulci filium referuntur : unde editores tantum non omnes colon posuere post bubulci et hædos v. 153. Henninius autem distinctionem post bubulci plane sustulit, et post hædos punctum substituit pro colo. Sed bubulci fi lius boves potius, non hædos notós tristis desiderabit; et oratio fiet tersior molliorque, si junxeris: Suspirat longo-ingenui vultus puer cet. (alius ac tertius, qui vina dabit v. 159.) Ita quoque tres certe describentur pueri poetæ, cui plures fuisse ex Voc. cunctis v. 149. intelligitur.

155. tristis notos 21.

156. pupillares-testiculos vet. Schol. qui interpretatur: quales habent hi, qui patres non habent, scilicet tumentes in licentia pueritiæ. Ita indubie legendum putabat C. Valesius, quia pugil primam syllabam corripiat, et exponebat pueriles, juveniles. Sed hoc sensu vocem legere haud memini, et prima syll. voc. pugil

[blocks in formation]

Sed nec structor erit, cui cedere debeat omnis
Pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem
Sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
Et Scythicæ volucres et phoenicopterus ingens
140 Et Gætulus oryx, hebeti lautissima ferro
Cæditur et tota sonat ulmea cœna Subura.
Nec frustum caprese subducere, nec latus Afræ
Novit avis noster tirunculus ac rudis omni
Tempore et exiguæ furtis imbutus ofellæ.
145 Plebeios calices et paucis assibus emtos
Porriget incultus puer atque a frigore tutus:
Non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus
Quisquam erit et magno. Quum posces, posce Latine.

141. Suburra 11. 18. 27. 47. 49. 6169. 71. 72. 75. Subura in reliquis. v. ad III, 5.

142. frustrum 10. 11. 12. 19. 21--25. 27. 45. 49. 54. 57. 58. 61. 62. 63. 6569. 71. 72. 73. 75. 76. 77. 82. et plurimi codd. Paris.

143. et rudis 11. 20. 77.

144. furtis 11. 17. 20. 22. 59. 70. 75. 76. 77. 82. et optimi codd. Paris. frustris 21. 24. 45. frustis 10. 11. 14. 15. 16. 18. 19. 23. 25. 27. 46-50. 54-58. 60-69. 71-74. et VII MSS. Paris. quod plerique intpp. probant, ut sensus h. I. sit: tirunculus noster non novit frustum capreæ subducere, scite demere aut abscindere, imbutus frustis ofellæ, solitus offulas tantum carnis in frusta concidere. Sed hæc sententia languet; nam plura jam, quam opus fuerat, de arte scindendi dixerat poeta v. 136-141. Præterea voc. frustum modo præcessit, neque necesse est ofellas, et quidem exiguas, in frusta concidi. Præstiterit certe verba, exigua frustis imbutus ofellæ, ita interpretari: solitus in domo et mensa mea non aves videre aut feras, scite scindendas, sed ofellas tantum carnis, quæ, ut verba Martial. X, 48, 15. mea faciam, non egeant ferro structoris. Manso fartis scribendum esse dicit et ex ipsis verbis patere, quid sit fartum ofellæ exigua, scil. genus farciminis e reliquiis carnis variæ et minutim concise, quo imbutus h. e. a teneris adsuefactus, delicatioribus dapibus incultus puer (v. 146.) tam facile careret, ut frustum capreæ et latus Afræ avis subducere ne in

mentem quidem ipsi veniret. Enimvero, ut alia taceam, non facile cuiquam, nisi rusticum vitæ genus naturamque humanam ignoranti, persuadebitur, bubulci pastorisque filios talibus fartis a teneris fuisse adsuefactos et iis ne Romæ quidem, ubi demenso vix fames servorum explebatur, in mentem venisse, delicatiores cibos, a se ministratos, gustare. Ex occasione furta nasci, vel proverbia docent, et quæ ruri puero defuerat, quoties eam Romæ oblatam fuisse dicemus? Conf. Comm. ex quo patebit, non sollicitandam esse vulgatam lectionem, in qua gravissimum vir doctus mendum sibi reperisse visus est.

146. porrigit 16. 21 a m. pr. 60. 65. 147. non Lycius 21. 22. -aut a mangone p. 18.

148. Quisquam erit et magno restitui

ex 10. 11. 12. 14-20. 23. 25. 27. 4550. 54-69. 71. 72. 75. et X codd. Paris. (Alex. Put. Mazarin. I. Thuan. I. Fauchet. et al.) Quisquam erit in magno 70. 75. 76. 77. 82. non a mangone petitus Quisquis erit magno 2. 21. 22. 24. 74. et XXV MSS. Paris. et ita conj. Britan. ut sensus sit quicumque puer erit, non erit acceptus et emtus a mangone divite et magnum servorum numerum habente. Malim reponere: Quisquam erit et magnus scil. statura, non pretio: nam proceri servi majoris quam parvi æstimaban. tur. v. ad III, 240. in Comm. — poscis

10. 12. 14-17. 19—27. 45-50. 54. 55. 57-69. 71. 72, 73.

« PreviousContinue »