Page images
PDF
EPUB

Scripturus leges et regia verba lanistæ.

Multos porro vides, quos sæpe elusus ad ipsum 10 Creditor introitum solet exspectare macelli

Et quibus in solo vivendi causa palato est.
Egregius cœnat meliusque miserrimus horum
Et cito casurus jam perlucente ruina.

Interea gustus elementa per omnia quærunt,
15 Numquam animo pretiis obstantibus. Interius si
Attendas, magis illa juvant, quæ pluris emuntur.
Ergo haud difficile est, perituram arcessere summam
Lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
Et quadringentis numis condire gulosum
20 Fictile: sic veniunt ad miscellanea ludî.

Refert ergo, quis hæc eadem paret: in Rutilo nam
Luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
Sumit et a censu famam trahit. Illum ego jure
Despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas
25 Omnibus in Libya sit montibus; hic tamen idem
Ignoret, quantum ferrata distet ab arca
Sacculus. Ε colo descendit Γνῶθι σεαυτόν,
Figendum et memori tractandum pectore, sive
Conjugium quæras, vel sacri in parte Senatus
30 Esse velis: nec enim loricam poscit Achillis

tyranno, quo sensu poeta sup. VIII, 193.
dixit nullo cogente Nerone. Sed tribunus
h. 1. est forsan ipse Imperator; (ut et II,
165.) nam tribunicia potestas, Augusto
ceterisque Imperatoribus delata, summi
imperii vim significationemque habebat,
unde et anni ejus, tamquam anni imperii,
in numis aliisque monimentis publicis
numerantur. v. Lips. et Ernesti ad Tac.
Ann. I, 2. III, 56. Schwarzii Diss. de

Augustorum tribun. potest. et Dodwelli
Præl. Cambd. XIX, 7. Alios quidem
tribunos, sed sine vi, creari patiebantur
Cæsares.

De qua

17. accersere 22. 24. 60. 64. scriptura v. Schelleri præc. stili bene Latin. T. I. p. 38.

[ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

26. Ignorat 15. 16. Si excidisse ante Ignoret seu Ignorat, suspicatur Manso. distat 14. 15. 16. 24.

27. Græca absunt ab 25. 27. 45. uvτὸν 11.

28. Figendum est 46. Fingendum 13. 19. 20. 25. 56. 57. 59. Cf. sup. ad vs 4.

et abest ab 47. 54. 58.

60.

29. sacra 25. 46. 48. 49. 55-57. 59.

30. non enim 25. 56. 57. 59. neque

Thersites, in qua se transducebat Ulixes.
Ancipitem seu tu magno discrimine causam
Protegere affectas; te consule, die tibi, qui sis,
Orator vehemens, an Curtius et Matho bucca.
35 Noscenda est mensura sui spectandaque rebus
In summis minimisque, etiam quum piscis emetur,
Ne mullum cupias, quum sit tibi gobio tantum
In loculis. Quis enim te, deficiente crumena
Et crescente gula, manet exitus, ære paterno
40 Ac rebus mersis in ventrem, feneris atque

Argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
Talibus a dominis post cuncta novissimus exit

enim 27. Verba nec enim loricam-Ancipitem parenthesi inclusit Ach. Eadem deleri jubet Hein. Neutra ratione quidquam proficitur, et legendum videtur poscat. v. Comm.

31. traducebat 15. 17-27. 45-50. 55 -63. 65-69. 71-74. ut al. trajicere, travehere, tramittere, tradere, de quo Donat. ad Terent. Phorm. pr. " Transdere veteres sonantius, (et accuratius) quod nos lenius dicimus tradere." Cf. Drakenb. et nos ad Sil. IV, 487. Ulixes recepi ex 17-20. 23. 24. 58. Ulyxes 14. 27. 46-48. Ulisses 25. Vulgo Ulysses. Cf. sup. ad IX, 65.

32. ceu 46. 47. 49. 58. 66. 67.- Vulgo post Ancipitem colon vel punctum ponunt, ut sensus sit: in qua, in cujus petitione, Ulixes se traducebat, se præbe bat ancipitem, incertum, metuentem, ne non obtineret; (ita Ach.) vel in qua, qua indutus, fecit dubium intuentibus, num Achilles esset isque revixisset; vel denique se præbuit modeste ambigentem, an arma Achillis etiam peteret iisque dignus ac par esset. Sed quis eo sensu dixit se traducere? aut in qua pro: in cujus peti

tione?

[blocks in formation]

tho punctum ponunt junguntque Bucca Noscenda est mensura tuæ, ut sit sensus: explores et noris facundiæ modum vimque eloquentiæ; vel ut proverbii loco dictum sit: scias, quousque possis et liccat buccam inflare vel diducere fauces. Bahrdt vertit: Man muss, wie weit das maul sich sperren lässt, verstehn. Sed nostra distinctio haud dubie anteferenda. v. Comm.

35. mensura tui 13. bucca Noscenda est mensura tuæ 10. 11. 20. 24. 25. 45.

56. 60. 62. 63. 64-69. 71-74. Bucca

Noscenda est mensura sua 14-19. 21. 23. 27. 46. 48. 49. 57. tuæ et suæ etiam plerique codd. Paris., sed sua Put. et sui XIV alii et quidem optimi, Alex., Mazarin. I. Thuan. I. Colbert. II. Fauchet., Senat. et Pith. Noscenda est mensura rei forte vet. Schol. cujus glossa est: "Consideranda in omnibus rebus est mensura uniuscujusque rei, et si ad hanc sufficit, sic eam debes adsumere."

37. Non 16. Nec 10. 14. 15. 17-20. 22. 23. 27. 45-49. 54-65. 68. 69. 71. 73. 74. multum 73. —cupias mullum 10. 11. 13. 15. 47. 54. 58. cupias nullum 64. capias 24.

40. versis 45. 65. — fœneris 18. Ego feneris scripsi pro vulg. fænoris, ab ant. verb. feo, h. e. gigno, creo, procreo, facio, unde fenus, fetus, fecundus, femina. Cf. Cellar. orthogr. Lat. T. I. p. 234. ed. Harles. In media vero voce e pro o substituendum esse, intelligitur ex verbis deriv. fenebris, feneratio, fenerator, fenerare, feneratrix, feneratorius. Similiter pigneribus pro pignoribus posui sup. IX, 141. ubi v. Var. Lect.

Annulus, et digito mendicat Pollio nudo.
Non præmaturi cineres, nec funus acerbum
45 Luxuriæ; sed morte magis metuenda senectus.
Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romæ
Et coram dominis consumitur: inde ubi paulum,
Nescio quid, superest et pallet feneris auctor,
Qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt.
50 Cedere namque foro jam non est deterius, quam
Esquilias a ferventi migrare Subura.

Ille dolor solus patriam fugientibus, illa

Mostitia est, caruisse anno Circensibus uno.
Sanguinis in facie non hæret gutta: morantur
55 Pauci ridiculum effugientem ex Urbe pudorem.
Experiere hodie, numquid pulcerrima dictu,
Persice, non præstem vita vel moribus et re;
Sed laudem siliquas occultus ganeo; pultes
Coram aliis dictem puero, sed in aure placentas.
60 Nam quum sis conviva mihi promissus, habebis
Evandrum, venies Tirynthius aut minor illo
Hospes et ipse tamen contingens sanguine cœlum;

44. non funus 19. 21. 45.

49. Cum vertere 28. ad ostia vel Ostia currunt (scil. inde navigaturi; vel quia oppidum olim amoenissimum fuit) 14. 15. 16. 60. 65. 67. 74. 77. ad Hostia c. 19. 23. 24. 25. 27. 45-50. 55. 56. 58. 59. 61-64. 66. 68. 71. 72. 73. et multi codd. Paris. Cf. Comm. ad VIII, 171.

50. est non legitur in 25. 27. 46-49. 54-60. 66. 68. 69. 71. 72. 73. tibi pro est 62. 63. 67. 74. ibi (h. e. Roma) conj. Lubin. non est deterius pro inepto non tibi d. cod. Thuan. teste Boisson, ad Nicet. p. 179.

51. Exquilias 13. 23. 24. 60. 65. 72. Esquilias 17. 27. 48. 61-64. 68. 71. 73. Cf. sup. ad III, 71. — · Suburra 18. 19. 27. 46-49. 58. 61-69. 71. 72. 73. v. sup. ad III, 5.

[blocks in formation]

56. pulc. visu 46. 47. 48.

57. Perfice 25. 46. 47. 48. 57. 58. Ita sexcenties librarii corruperunt nomina propria. in vita 11. -nec moribus 10. 11. 14-18. 20. 22. 23. 24. 27. 45-50. 54. 55. 61-64. 68. 71-74. -aut re 22. ut re 16. Experiere hodie, numquid pulcerrima dicta, Persice, non præstem, invitate, et moribus et re conj. Schurzfl. putans, versum duriorem librariis displicuisse, ideoque ab iis varie esse mutatum. Sed talem versum placuisse poetæ, quis sibi persuadeat?

59. pueris in aure 24. -in aure 2—5. 10-27. 45. 50. 56. 57. 59. 60. 64. 65. 70. 74-77. in aurem 1. 81. Vetus scholion ita legendum videtur: "Coram aliis, i. e. ante alios, ut frugi videar, pultes aut legumina jubeo parentur tibi; in aurem puero alia dico tibi parari. Siliquas, i. e. parcitatem: nam proprie siliqua est, qua legumina continentur." in ore 46-49. 54. 55. 58. 61. 62. 63. 66-69. 71. 72. 73. in arce ed. Farnab. et al.

62. contingit 10. 11. 14. 16. 21. continges 45.

Alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
Fercula nunc audi nullis ornata macellis.
65 De Tiburtino veniet pinguissimus agro
Hædulus et toto grege mollior, inscius herbæ
Necdum ausus virgas humilis mordere salicti,
Qui plus lactis habet, quam sanguinis; et montani
Asparagi, posito quos legit villica fuso.

70 Grandia præterea tortoque calentia fœno

Ova adsunt ipsis cum matribus et servatæ
Parte anni, quales fuerant in vitibus, uvæ:
Signinum Syriumque pyrum, de corbibus îsdem
Æmula Picenis et odoris mala recentis,
75 Nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
Auctumnum et crudi posuere pericula suci.
Hæc olim nostri jam luxuriosa Senatus
Coena fuit. Curius, parvo quæ legerat horto,
Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quæ nunc
80 Squalidus in magna fastidit compede fossor,
Qui meminit, calidæ sapiat quid vulva popinæ.
Sicci terga suis, rara pendentia crate,
Moris erat quondam festis servare diebus
Et natalitium cognatis ponere lardum,

85 Accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
Cognatorum aliquis, titulo ter Consulis atque
Castrorum imperiis et Dictatoris honore
Functus, ad has epulas solito maturius ibat,

[blocks in formation]

Erectum domito referens a monte ligonem.

90 Quum tremerent autem Fabios durumque Catonem
Et Scauros et Fabricios, postremo severos

Censoris mores etiam collega timeret ;
Nemo inter curas et seria duxit habendum,
Qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
95 Clarum Trojugenis factura ac nobile fulcrum :
Sed nudo latere et parvis frons ærea lectis
Vile coronati caput ostendebat aselli,
Ad quod lascivi ludebant ruris alumni.

Tales ergo cibi, qualis domus atque supellex. 100 Tunc rudis et Graias mirari nescius artes,

90. alii pro autem 15. ante pro autem 25. 46. 47. 48. 58.

91. rigidique pro postremo 7. 10. 14— 27. 45-50. 54-69. 71. 72. 73. et omnes codd. Paris. Rigidus passim dicitur severus, et ipse Censor Ovid. Art. II, 664. Sed h. 1. langueret, quia cum synon. severos jungeretur, cujus voc. interpretam. redolet.

94. Oceani omnes codd. Paris. tribus exceptis recentt. qui Oceano habent; quod mireris: nam in oceano fluctu 9. 16. 23. 25. 27. 41. 45. 46-49. 55-60. 65. ut inf. v. 113. litore ab oceano in 7. 14. 16. 17. 19. 20. 22. 25. 41. 43. 45. 49. 55-57. 59. 60. 83. probb. Grangæo, Plathnero, Lips. Epist. Quæst. IV, 25. et Heins. ad Claudian. de nupt. Hon. et Mar. v. 88. Non ignoro quidem, substantiva sæpe pro adjectivis poni, sed non nisi ea, quæ proprie sunt adjectiva, si perpauca exceperis exempla, quæ vitiosam sapiunt lectionem. v. Heins. 1. 1. et ad Ovid. Her. II, 74. III, 100. IV, 12. IX, 86. XIV, 19. inpr. XV, 85. ad Ovid. Met. III, 729. ad Claud. b. Gild. v. 407. ej. laud. Stilic. I, 121. ad Petron. c. 35. Drakenb. et nos ad Sil. I, 175. II, 45. III, 387. Oceanus autem nuspiam adjective dicitur. Dubia certe sunt exempla, quæ laudantur, Tac. Hist. IV, 12. Cæs. B. G. III, 7. et Ampel. 1. quibus locis mare oceanus et in quarto casu mare oceanum dici videtur, ut Rhenus amnis cet. Cf. Ernesti ad Tac. 1. 1. Alia exempla, ex Avieno, Pithoei Catal., et Venant. Fortunat. Ep. III, 23. et Carm. VII, 2. ab Heinsio excitata ad Claudian. 1. 1. tum ex recentt. petita sunt scriptoribus,

tum librariorum forsan socordiæ, aut stupori debentur.

95. et nobile 10. 14. 16-24. 45.

97. Vite conj. Hennin. ob verba Hygini, in Comm. laudata. Sic poeta vite coronati facete dixit pro vite alligati. Sed epitheton vile etiam aptissimum est h. l. vid. Comm. Malim tamen reponere coronatis ostendebat scil. convivis, ut sup. V, 36. ubi v. Comm. coronatæ asellæ emend. Scoppa Collect. I, 27. coll. Pallad. II, 35, 16. (Omnia semina horti vel agri feruntur ab omnibus malis ac monstris tuta servari, si agrestis cucumeris tritis radicibus ante macerentur: item equa calvaria, sed non virginis, intra hortum ponenda est, vel etiam asina: creduntur enim sua præsentia fecundare quæ spectant) et Colum. X, 344. Hinc caput Arcadia nudum cute fertur asellæ (nam ita legendum putabat pro Arcadici aselli) Tyrrhenus fixisse Tages in limite ruris. Hæc vero superstitio, ab Etruscis profecta, ab h. 1. aliena est: nam amuletum illud in agris ponebatur, non in lectis conviviisque, et poeta noster id agit, ut doceat, quo diverso ornatu lecti priscis et suis temporibus fuerint instructi. Nugantur itaque interpretes tantum non omnes, qui suspicantur, priscos homines in ipsis cœnasse agris, et, qui in lectis ibi discubuerint, spectasse sibique invicem ostendisse caput asellæ vel aselli, in agrorum limitibus suspensum.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »