Page images
PDF
EPUB

Sanguine ferventem tribuat natura benigna
Larga manu; (quid enim puero conferre potest plus
Custode et cura natura potentior omni ?)
Non licet esse viris: nam prodiga corruptoris
305 Improbitas ipsos audet tentare parentes.

Tanta in muneribus fiducia! Nullus ephebum
Deformem sæva castravit in arce tyrannus;
Nec prætextatum rapuit Nero loripedem vel
Strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
310 I nunc et juvenis specie lætare tui! quem
Majora exspectant discrimina? fiet adulter
Publicus et pœnas metuet, quascumque mariti
Exigere irati; nec erit felicior astro

Martis, ut in laqueos numquam incidat. Exigit autem
315 Interdum ille dolor plus, quam lex ulla dolori
Concessit. Necat hic ferro, secat ille cruentis
Verberibus, quosdam mochos et mugilis intrat.
Sed tuus Endymion dilectæ fiet adulter
Matronæ mox quum dederit Servilia numos,
320 Fiet et illius, quam non amat: exuet omnem
Corporis ornatum. Quid enim ulla negaverit udis

304. viris pro viros restitui ex 13. 17. 19 a m. sec. 22. 48. et XII MSS. Paris. quoniam dictio hæc doctior est et multo frequentior optimæ Latinitatis scriptoribus. v. Heins. ad Ovid. Ep. Her. XIV, 64. ubi eam similesque, licet esse, contigit esse, vel satis est esse fideli, priori cet. multis exemplis illustravit.

307. scava 18. - castrabit 16.

308. Non 21.-vel Strumosum recepi ex 10-19 a m. pr. 20-27. 46-50. 54 -69. 71-74. et quibusdam MSS. Paris. nec Strumosum al.

[blocks in formation]

315. iste 25. 27. 46-50. 54. 55. 5760. 64. 65.

316. necat ille cruentis Verberibus 11.

309. itero pro utero conj. C. Vales. quia iterum et irgíoy in glossariis sit reov 20. ut ap. Horat. Sat. I, 2, 41. ille flagels. Irgov, abdomen, imus venter, pars inter lis ad mortem casus. Sed tum epitheton umbilicum ac virilia; et uterus de puero cruentis languet. non dicatur et de viro.

310. et specie juvenis 77. Hac ergo juvenis specie 22. Nunc ergo juvenis specie 10. 15. 16. 23. 24. 25. 46-50. 54-69. 71-74. Nunc ergo specie juvenis 11. 15. 14. 17. 18. 20. 21. 45. et omnes codd. Paris. teste et prob. Ach. Nunc ergo spe

317. Vulneribus 19.

320. Fiat 16. - quem 27. 46-50. 58.

61. 62. 63. 65-68. -exuit 24. exuat 12. 14. 16. eruet 25. 46. 48. 49. 55. 56. 57. 59-63. 65-69. 71-74.

321. Illa 21.

[ocr errors]

Inguinibus, sive est hæc Oppia sive Catulla?
Deterior totos habet illic femina mores.

Sed casto quid forma nocet? quid profuit immo 325 Hippolyto grave propositum? quid Bellerophonti? Erubuit nempe hæc, ceu fastidita, repulsa.

Nec Stheneboea minus, quam Cressa, excanduit et se
Concussere ambæ. Mulier sævissima tunc est,

Quum stimulos odio pudor admovet. Elige, quidnam
330 Suadendum esse putes, cui nubere Cæsaris uxor
Destinat? Optimus hic et formosissimus idem
Gentis patricia rapitur miser exstinguendus
Messalinæ oculis: dudum sedet illa parato
Flameolo, Tyriusque palam genialis in hortis
335 Sternitur et ritu decies centena dabuntur

322. hæc est 11. 45.

Oppia 1. 47. 54. 57. 70. 75. 76. 82. et omnes fere codd. Paris. teste Ach. Optia 12. 14. 17. 22. 23. Ophia 21. Oppicia 20. Scipia 16. Yppia 19. Hyppia 15. 45. Hippida 18. Ippia 24. 46. 48. 58. Hippia 10. 11. 25. 49. 50. 55. 56. 59-69. 71-74. 77. non improb. Schurzfl. ut sensus sit: sive est impudicissima, qualis Hippia fuit, (v. sup. VI, 82-115.) sive castissima, qualis fuit Catulla, utque poeta doyuvos contendat, nullam omnino feminam esse bonam, nihilque interesse inter lasciviorum et inter eam, quæ maximam castitatis laudem sit promerita. Sed casta mulier ab h. 1. aliena.

323. comes olim pro totos legendum putabain hoc sensu : deterior, mala, impudica, femina illic, in re Venerea, habet comes mores, come ingenium: summa comitate ac liberalitate allicere solet viros ac delenire. Sed præferenda nunc mihi videtur emendatio H. Valesii: Deterior totos habet illic (in udis et juvenilibus inguinibus vel mentulis) femina amores. Conf. tamen Comm.

524. profuit uni 16. profuit ergo 49. 55. profuit olim 61. 62. 63. 66-69. 71 -74. 77. uni et olim legitur etiam in quibusdam MSS. Paris.

325. Bellorophonti 17. 19. 21. 22. 23. 45. 49. 60. 65.

[blocks in formation]

-20. 70. 75. 76. 82. quod quomodo ex-
plicari commode possit, vix assequor.
Sed neque vox hac h. 1. convenit. Re-
fertur vulgo ad Phædram, Hippolyti no-
vercam, quæ mox Cressa dicitur. Duris-
sima vero est hæc ratio, quum nulla ejus
antea mentio sit facta; et nihil me movet
contradictio Hein. "Ad hæc facile (!)
ex sequentibus assumi potest Cressa.
Talis constructio non inusitata est et sæ-
pius multo duriores inveniuntur, v. Gron.
Obss. IV, 4. ad Stat. Theb. I, 112. et ad
Liv. XXX, 7.”
Olim suspicabar, poe-
tam scripsisse: Erubuit nam Phædra, ut
fastidita, repulsa. Librarii omnino per-
multa sic loca et nomina in primis propria
corrupere: Juvenalis etiam Phædra, opi-
nor, pro Cressa dixisset, nisi illud nomen
jam memorasset. Vellem tamen lenior
daretur medicina.

L

327. Sthenebaa revocavi ex 46. 47. 48. 50. 62. 64. quoniam Græcis constanter

svéßoia dicitur. v. Muncker. ad Hygin. fab. LVII. et Heyne ad Apollod. II, 2, 1. p. 277. Sthenobœa 1. 10-15. 24-27. 49. 54-57. 59. 60. 61. 63. 65. 67-77. 81. 82. Stenebea 20. Stheneboa 58. 66. Stenebaa 21. 22. 23.

330. putas 12. 16. 22. 67. 68. 72.

331. Destinet 27. 47. 48. Festinat 16. 66.

334. Flammeolo 18. 20. 23. 24. 62. 68. 71. 72. 73. v. sup. Comm. ad II, 124. 335. Cernitur 21 a m. pr.

Antiquo; veniet cum signatoribus auspex.
Hæc tu secreta et paucis commissa putabas ?
Non, nisi legitime, vult nubere. Quid placeat, dic:
Ni parere velis, pereundum erit ante lucernas :
340 Si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res
Nota Urbi et populo contingat Principis aures.
Dedecus ille.domus sciet ultimus: interea tu
Obsequere imperio; sit tanti vita dierum
Paucorum. Quidquid melius leviusque putaris,
345 Præbenda est gladio pulcra hæc et candida cervix.
Nil ergo optabunt homines? Si consilium vis,
Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissima quæque dabunt Dî.
350 Carior est illis homo, quam sibi. Nos animorum
Impulsu et cæca magnaque cupidine ducti
Conjugium petimus partumque uxoris: at illis
Notum, qui pueri qualisque futura sit uxor.
Ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis
355 Exta et candiduli divina tomacula porci;

Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, mortis terrore carentem,
Qui spatium vitæ extremum inter munera ponat
Naturæ, qui ferre queat quoscumque labores,

337. putabis 47. 54. 58.

359. est pro erit 11. 14-17. 19. 20. 23 -27. 45-50. 55. 57–63. 65-69. 71. 72. 73. et plerique codd. Paris.

341. aurem 14. 16. 20. 21. 22. 24.

343. si tanti 11. 14-20. 23. 24. 25. 45. 49. 56-63. 65. 68. si tanti est 27. 46. 47. 48. 50. 54. 55. 66. 67. 71-74. 77. Non male!

344. levius meliusque 10. 14. 15. 16. 18. 25. 27. 46-50. 54-63. 65-69. 71 -74. levius meliusve 23. melius leviusve 19.

347. permittas 13. 16.

348. quid pro sit 21.

351. Impulsi 63.— cupidine capti 14. 17. aliique codd. teste Heins. ad Ovid.

Met. XIV, 229. qui nostram lect. ibid. lib. VIII, 123. multis illustravit exemplis.

cœna vanave cupidine legisse vet. Schol. (cujus glossa est: cæco sive vano desiderio) non mihi persuasit Schurzfl., cui epitheton magnaque semper displicuit.

354. At tamen ut 13. 14. 17. 19-22. 24. 27. 47. et XXV codd. Paris. At tamen et 10. Ac tamen ut 11. Et tamen ut 16. Ut tamen exposcas 18. 45.

355. thomacula 22. 48. 64. thomatula 17. 20. 23. 46. tomatula 24. stomachula 15. 16. thymatula (a 9ú dicta) emend. Valla.

357. et mortis recte forsan 24. 61. 62. 63. 65-69. 71-74.

358. Quidam post ponat, non post Naturæ distinguunt, præeunte vet. Schol.

360 Nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
Herculis ærumnas credat sævosque labores
Et Venere, et cœnis, et pluma Sardanapali.
Monstro, quod ipse tibi possis dare: semita certe
Tranquillæ per virtutem patet unica vitæ.

365 Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, Deam coloque locamus.

SATIRA XI.

ARGUMENTUM.

JUVENALIS ad frugalem cœnam Persicum, amicum suum, invitaturus primum perstringit stultitiam eorum, qui lautiores parent epulas, quam facultatum suarum modus ferat, donec absumto omni patrimonio redigantur ad mendicitatem, quæ vel vitum ac potissimum senectutem ipsa morte graviorem efficiat, vel eos cogat patria cedere, ne a creditoribus sæpe elusis comprehendantur. v. 1-55. Quibus præmissis fercula a se parata, una cum supelléctile ac ministris, recenset. Cibos dicit esse inemtos et in villa Tiburtina natos, hœdulum, `gallinam, ova, asparagos, uvas, pira et mala, quæ olim luxuriosa fuerit cœna Senatorum

360. 361. absunt ab 11. et 22. prob. Schurzfl. si etiam v. 362. ejiciatur, ne poeta raurohoyws dicat, qui ferre queat quoscumque labores, et deinde, qui potiores Herculis ærumnas credat sævosque labores cet. Leguntur in scholiis antt. librisque tantum non omnibus, et ab interpolatoris ingenio illos esse profectos, vix crediderim. Pro labores tamen v. 359. substituere malim dolores, quæ lectio in quibusdam reperitur editt. at recentt. Farnabii, Lubini al. Nota Hein. est: "Talia SoloTEλEvra improbare etiam videtur Pers. Sat. I, 92. et Bentl. ad Hor. Od. I, 34, 5. Sed multa similia habet Schraderus ad Musæum p. 140. Tautologia vero ejusmodi est, ut facile ferri possit. Præterea hemistichion ex v. 360. jam laudatur Macrobio Somn. Scip. I, 8. Passiones ignorare, non vincere, ut nesciat irasci, cupiat nihil."— nil 24.

24-27, 46-50. 54. 55. 57–69. 71. 72. 75. et plumis, et cœnis 77. Sardanapalli 17-24. 45. 49. 64.

365. nomen 16. quidam codd. Paris. et alii apud Lactant. Inst. III, 29. (ubi poetæ nostri v. 365. et 366. laudantur) non improb. Plathnero, qui comparavit verba Ciceronis: Ignoratio rerum et causarum Fortunæ nomen induxit.-Nullum numen abest (h. e. omnes dii favent et adsunt iis, qui non temere, sed consilio et prudentia res gerunt) 13. 15. 16. 18—22, 24-27. 45-49. 54–59. 61. 62. 63. 65 —69. 71. 72. 73. 77. et quatuor MSS. Paris. Sed nostra lectio h. 1. aptior est.

nos te 1. 8. 11. 12. 70. 75. 76. sed te 10. 14-27. 45-50. 54-69. 71-74. 77. tecum 15. ejecto v. 366. In repetitione pronom. nos major vis inest. rum eadem lectionis varietas reperitur inf. v. 316., ubi hæc verba repetuntur, et

361. scevosque 20.
362. plumis 13. 14. 16. 17. 20. 21. 22. apud Lactant. 1. 1.

Cete

clarissimorumque Romanæ gentis nominum, Curii, Fabiorum, Catonis, Scaurorum, Fabriciorum aliorumque; (56-92.) supellectilem non magnificam, testudineam, argenteam, auream, citream vel eburneam, sed simplicem, æream, ligneam, fictilem, osseam, mensas nuceus et domi natas; (94—135.) servos, non perite opsonia scindentes, nec peregrinos et care emtos, vel bene comtos, ornatos et doctos, sed rudes et Italos, pastoris et bubulci filios, indutos crasso eodemque vestitu, nec nisi nunc propter convivia pexos, at ingenui vultus ac pudoris, castos et libidinis ignaros, qui viles calices et vina patria porrecturi sint. 136—161. Præterea non lascivas saltationes et cantilenas Gaditanarum puellarum, sed honestiora Persico promittit acroamata, recitationes carminum Homeri et altisoni Maronis: 162–180. Denique ab amico petit, ut omnibus dimissis curis hilari animo et, dum omnis Roma ad ludos Megalesiacos spectandos in Circum effusa sit, jam sexta hora veniat: quod sine pudore fieri posse monet, quum nonnumquam fas sit genio indulgere, et rariori usu voluptates commendentur. 181-208.

Satira pulcerrima, qua frugalitas prædicatur et damnatur luxus, maxime eorum, qui, immemores aurei præcepti väli σtauτò, facultatum suarum modum transeunt. Sabinus suspicabatur, Juvenalem in Epicuri sectam invehi; Calderinus contra, ab eo otium et frugalitatem laudari ex sententia hujus philosophi, qui veram vitam in mentis tranquillitate virtutisque posuerit exercitio eique frugalitatem quam maxime convenire existimaverit.

ATTICUS eximie si cœnat, lautus habetur;

Si Rutilus, demens. Quid enim majore cachinno,
Excipitur valgi, quam pauper Apicius? Omnis -
Convictus, thermæ, stationes, omne theatrum

5 De Rutilo. Nam dum valida ac juvenilia membra
Sufficiunt galeæ dumque ardent sanguine, fertur,
Non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno,

SATIRA XI.

[blocks in formation]

4. Convinctus 11. ut alibi thensaurus, formonsus, et inf. v. 28. fingendum. Conventus 15. 16. et alii codd. quos laudant Pontan. Analect. II, 11. et Barth. Advers. XLII, 16. Conventus, turmæ, stationes, omne tribunal in MS. aliquo se legisse dicit Lips. Epist. Quæst. II, 9.

5. 6. Ita hunc locum recte, opinor, emendarunt Rutgers. var. lect. II, 17. Barth. Advers. XLII, 16. Rigaltius et Farnab. Vulgo legitur: nam dum valida (Rutili) ac juvenilia membra Sufficiunt

galea dumque ardens sanguine fertur,
Non cogente cet., vel dumque ardens (scil.
Rutilus est) sanguine, fertur, Non cet.
Sed illa et lectio et distinctio inepta mihi
videtur, hæc vero scabra; et fruatur judi-
cio suo Hein. qui contendit, in hac nihil
esse, quod jure culpari possit et vel opti-
mum inde effici sensum. valida cet. vel
mox v. 8. Scripturit is conj. Lindenbr.
et 18.-juvenalia 17 a m. pr. 64.
rarior, qua etiam utitur Virg. Æn. II,
518. V, 475. VIII, 163. ad quæ loca v.
Interpp.

-

Vox

6. dum fertur sanguine et ardens 15.

7. Nec cogente 16. non prohibente 16. 23. Pro tribuno suspicari possis

« PreviousContinue »