Page images
PDF
EPUB

Credidit. Huic quisquam vellet servire Deorum?

185 Sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis Fluctibus ac tarda per densa cadavera prora. Has toties optata exegit gloria pœnas.

Da spatium vitæ, multos da, Jupiter, annos ! Hoc recto vultu solum, hoc et pallidus optas. 190 Sed quam continuis et quantis longa senectus

Plena malis? Deformem et tetrum ante omnia vultum
Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
Pendentesque genas et tales adspice rugas,
Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus,
195 In vetula scalpit jam mater simia bucca.

Plurima sunt juvenum discrimina: pulcrior ille
Hoc, atque ille alio; multum hic robustior illo.
Una senum facies, cum voce trementia membra
Et jam leve caput madidique infantia nasi.
200 Frangendus misero gingiva panis inermi :
Usque adeo gravis uxori natisque sibique,
Ut captatori moveat fastidia Cosso.
Non eadem vini atque cibi, torpente palato,

[blocks in formation]

Tabathra dicitur Steph. et eßgana Ptolem. IV, 3. Conf. Bocharti Geogr. sacr. p. 519.

197. atque iste alio; multo hic r. i. emend. H. Vales. multo 25. 56. 59. 60. 65.

198. labra pro membra 15. 18. 61. 62. 63. 68. 71-74. verba al. Membra ac verba sæpe permutari docent Scalig. ad Prop. I, 15, 17. et Schrader Emendatt. p. 126.

Similiter Lucianus dial. mort. VI, 2. dixit: τὸν ὑπέργηρων, ἰδόντας τρεῖς ἔτι λοιποὺς ἔχοντα, μόγις ὁρῶντα, οἰκέταις τέτρασιν ἐπικεκυφότα, κορύζης μὲν τὴν ῥῖνα, λήμης δὲ τοὺς ὀφθαλμοὺς μεστὸν ὄντα, οὐδὲν ἔτι ἡδὺ εἰδότα, ἔμψυχόν τινα τάφον, ὑπὸ τῶν viwy xαтaysáμsov, et dial. mort. IX, 2. γέροντά με καὶ φαλακρὸν ὄντα καὶ λημῶντα προσέτι καὶ κορυζῶντα.

199. leve 17-20. Recte. læve ceteri. v. ad II, 12.

200. miseris 12. 14. 15. 16. 45. 47. 54. 64.

201. Atque 60. 65. 77.

Gaudia: nam coitus jam longa oblivio; vel si
205 Coneris, jacet exiguus cum ramice nervus,
Et, quamvis tota palpetur nocte, jacebit.
Anne aliquid sperare potest hæc inguinis ægri
Canities? quid, quod merito suspecta libido est,
Quæ Venerem adfectat sine viribus. Adspice partis
210 Nunc damnum alterius: nam quæ cantante voluptas,
Sit licet eximius citharœdus sitve Seleucus,
Et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
Quid refert, magni sedeat qua parte theatri,
Qui vix cornicines exaudiat atque tubarum
215 Concentus? clamore opus est, ut sentiat auris,
Quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
Præterea minimus gelido jam corpore sanguis
Febre calet sola; circumsilit agmine facto
Morborum omne genus: quorum si nomina quæras,
220 Promtius expediam, quot amaverit Hippia machos,
Quot Themison ægros auctumno occiderit uno,
Quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
Pupillos, quot longa viros exsorbeat uno

Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus; 225 Percurram citius, quot villas possideat nunc, Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat.

205. Conetur (sc. senex coitum s. coire) 13. quod et mihi in mentem venit.

211. citharœdus sitve Seleucus restitui ex 10. 11. 12. 14-27. 45-50. 54-69. 71-74. et omnibus fere codd. Paris. citharædo sive Seleuco 70. 75. 76. 82. Hæc lectio haud dubie substituta ab iis, qui structura verborum offendebantur. Sed cantante, sit licet eximius citharœdus docte dicitur pro: cantante citharado, li

cet sit eximius. Ita fere mox v. 253. quærit ab omni, Quisquis adest socius.sive 45.

212. At 15. mos est decurrere palla 64. 214. exaudiat 10. 11. 12. 14. 17-20. 22. 25. 27. 45-50. 54. 55. 57-69. 71. 72. 73. et longe plurimi codd. Paris. unde illud pro vulg. exaudiet, quod tamen et ipsum bene habet, restitui cum Ach.

217. in corpore alii. Sed delevi nunc

illud in, quod abest a 13. 16. 18. 19. 25. 27. 45-50. 55-61. 63–67. 74. 77. 220. Hippia, v. ad VI, 82.

220 seq. Θάττον ἂν μοι, ឌ Λυκίνε, θαλάτ της κύματα καὶ πυκνὰς ἀπ ̓ οὐρανοῦ νιφάδας ἀριθμήσειας, ἢ τοὺς ἐμοὺς ἔρωτας, Lucian. Amor. c. 2.

221. abest a 22. et 222. 223. ab 25.·

Hyrrus 17. 19. 23. 45. Irus 27. 47. 48. 54. 55. 56. 58-60. 64. 65. 77. Hyrus 57. Yrrus 22. Hirrsus 12. Yrcus 24. Hircus 46. Cf. Comm.

223. absorbeat 1. ut sup. VI, 126. unde forsan hæc lectio desumta.

224. Hamillus 1. 11. 14. 15. 16. 50. 54. 70. 75. 76. 77. 82. Amilus 47. Amillús 10. 17-27. 45. 46. 48. 49. 55-69. 71-74. 81. ut vulgo legitur ap. Martial. VII, 61.

Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis, ambos
Perdidit ille oculos et luscis invidet: hujus
Pallida labra cibum accipiunt digitis alienis.
230 Ipse ad conspectum cœnæ diducere rictum
Suetus, hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quem
Ore volat pleno mater jejuna. Sed omni
Membrorum damno major dementia, quæ nec
Nomina servorum, nec vultum agnoscit amici,
235 Cum quo præterita cœnavit nocte; nec illos,
Quos genuit, quos eduxit. Nam codice sævo
Heredes vetat esse suos; bona tota feruntur
Ad Phialen: tantum artificis valet halitus oris,
Quod steterat multis in carcere fornicis annis.
240 Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
Funera natorum, rogus adspiciendus amatæ
Conjugis et fratris, plenæque sororibus urnæ.
Hæc data pœna diu viventibus, ut, renovata
Semper clade domus, multis in luctibus inque
245 Perpetuo morore et nigra veste senescant.
Rex Pylius, magno si quidquam credis Homero,
Exemplum vitæ fuit a cornice secundæ.
Felix nimirum, qui tot per sæcula mortem
Distulit atque suos jam dextra computat annos

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

234. cultum 45. 47. ⚫agnoscat 16. 236. educit 25. 46-49. 55. 57-60. 64. 65. codice scævo 41. Recte, opi. nor. Scavum est id. qd. lævum vel sinis trum, adeoque vel triste et infelix, vel ineptum, pravum, perversum, ut h. 1. Plathnerus: "Scripta, inquit, hæc satira sub Hadriano. (v. sup. ad v. 80. 81. in Comm.) Jam vero inde a Domitiani sæculo testamentis nihil poterat relinqui probrosis feminis. (v. sup. ad I, 55 seq. in

Comm.) Codex igitur (testamentum) de-
liri senis h. 1. scevus i. e. contra normam
legis et perversus dicitur, quemadmodum
scavum dogma in L. hi qui scævi C.
Theodos. tit. de his qui sup. Rell. cont.
dicitur, quod contra regulam et canones
ecclesiæ introductum est. Porro et illud
notes ex verbis nec illos Quos genuit, quos
eduxit, apud patruos plerumque educatos
Romanos: acriores enim morum hi cen-
sores, "Cf. Ernesti clav. Cic. v. patruus.
Non male quidem savo h. 1. legitur, sed
minus apte: quod quum non intelligerent
librarii, vocem sibi notiorem substituerunt
exquisitiori.—Cf. ad XIII, 208.
244. Sæpe 21.

245. pulla veste 77.

248. quod tot 17. 24. per tot 10. 16. 23. 25. 45-50. 54. 55. 57–60. 64. 65. 249. dextra jam 19. in dextram 6. prob. Jun.

250 Quique novum toties mustum bibit. Oro, parumper
Adtendas, quantum de legibus ipse queratur

Fatorum et nimio de stamine, quum videt acris
Antilochi barbam ardentem, quum quærit ab omni,
Quisquis adest socius, cur hæc in tempora duret,
255 Quod facinus dignum tam longo admiserit ævo?
Hæc eadem Peleus, raptum quum luget Achillem,
Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
Incolumi Troja Priamus venisset ad umbras
Assaraci magnis solennibus, Hectore funus
260 Portante ac reliquis fratrum cervicibus inter
Iliadum lacrumas, ut primos edere planctus
Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
Si foret exstinctus diverso tempore, quo non
Cœperat audaces Paris ædificare carinas.
265 Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
Eversa, et flammis Asiam ferroque cadentem.
Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
Et ruit ante aram summi Jovis, ut vetulus bos,
Qui domini cultris tenue et miserabile collum
270 Præbet, ab ingrato jam fastiditus aratro.

Exitus ille utcumque hominis: sed torva canino
Latravit rictu, quæ post hunc vixerat, uxor.
Festino ad nostros, et regem transeo Ponti
Et Croesum, quem vox justi facunda Solonis
275 Respicere ad longæ jussit spatia ultima vitæ.
Exsilium et carcer Minturnarumque paludes
Et mendicatus victa Carthagine panis

252. quum videt revocavi ex 14. 15. 17
22. 25. 27. 57. 58. 61. 62. 63. 66. 67.

68. 71. 72. 73. 75. 76. quum vidit al. Sed mox sequitur quum quærit.

253. nam quærit 10. 13-20. 23-27. 45-50. 54-69. 71-74. 77. et plerique codd. Paris.

254. ab omni Quisquis adest socio 7. 10. 1527. 45-50. 54. 55. 57-63. 65 -69. 71. 72. 73. et maxima pars MSS. Paris.

263. quo jam 7. 10. 14-27. 29. 45

50. 54-69. 71-74. et plerique codd. Paris. quos secutus est Ach.

274. justi quem vox 14. 15. 17. 18. 20. 21. justificanda 8. unde vor mox justificanda conj. Pith. qui tamen recte prætulit vulgatam lect.

274. 275. Sic Solon ap. Lucian. 'Eroκοπ. c. 10. Οὐδέπω οἶδα, Κροῖσε, (scil. σὲ εὐδαίμονα εἶναι) ἢν μὴ πρὸς τὸ τέλος ἀφίκῃ τοῦ βίου. Ὁ γὰρ θάνατος ἀκριβὴς ἔλεγχος τῶν τοιούτων καὶ τὸ ἄχρι πρὸς τὸ τέρμα εὐδαιμόνως διαβιῶναι.

277. Karthagine 11. 18. v. ad VI, 171.

Hinc causas habuere. Quid illo cive tulisset Natura in terris, quid Roma beatius umquam, 280 Si circumducto captivorum agmine et omni

Bellorum pompa animam exhalasset opimam, Quum de Teutonico vellet descendere curru ? Provida Pompeio dederat Campania febres Optandas: sed multæ urbes et publica vota 285 Vicerunt. Igitur Fortuna ipsius et Urbis Servatum victo caput abstulit. Hoc cruciatu Lentulus, hac pœna caruit ceciditque Cethegus Integer, et jacuit Catilina cadavere toto.

Formam optat modico pueris, majore puellis 290 Murmure, quum Veneris fanum videt anxia mater, "Usque ad delicias votorum. Cur tamen, inquit, Corripias? Pulcra gaudet Latona Diana. Sed vetat optari faciem Lucretia, qualem Ipsa habuit: cuperet Rutile Virginia gibbum 295 Accipere atque suam Rutila dare. Filius autem Corporis egregii miseros trepidosque parentes Semper habet. Rara est adeo concordia formæ Atque pudicitiæ. Sanctos licet horrida mores Tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos, 300 Præterea castum ingenium vultumque modesto

280. circumdato 21. 22.

281. De hiatu v. ad I, 151.

284. Epitheton multa languere h. 1. neque festivitati poetæ consentaneum esse, putabant Ruhnken. et Herel: quapropter ille ad Vellei. Pat. p. 239. conj. mæste, hic vero in literis ad me datis pullæ, quæ vox insolentior quidem, sed et jocosior videri potest vulgari pullatæ, qua Juvenalis sup. III, 213. utitur. Ingeniosæ quidem emendationes: sed non video, cur vulgata lectio langueat, quæ potius ad magnitudinem Pompeii declarandam multum valet. Cf. Comm.

290. ubi pro quum 18. 46. 48.—fanum

Veneris 24.

[ocr errors][merged small]

serv. pag. 80. et Heins. ad Ovid. Am.
II. 4, 51. et in Advers. p. 357. qui hanc
lectionem firmant tum aliorum codd. auc-
toritate, tum locis simil. Martial. I, 62.
(al. 63.) 1. Prop. II, 23, 103. (al. 32.
47.) Horat. Epod. II, 40. 4. Ovid. 1. 1. et
medic. fac. v. 11. aliisque, quibus summa
Sabinarum mulierum castitas prædicatur.
Sed aptior forte nostra lectio, quoniam de
filio et de sanctis moribus horrida domus
h. 1. agitur, nec tantum Sabinæ propterea
bene audierunt, sed et Sabini: nam vel
tironibus ex Liv. I, 18. nota est disciplina'
tetrica ac tristis veterum Sabinorum, quo
genere nullum quondam incorruptius fuit.
v. sup. ad VI, 164. in Comm. Parum
tamen interest.

300. modestum 10-19 a m. sec. 20. 21. 22. 27. 45. 46. 47. 49. 54. 55. 56. 60-69. 71-74. et omnes fere codd.

Paris.

« PreviousContinue »