Page images
PDF
EPUB

quum ita sint, Diis potius judicium de eo, quod vere nobis conducat, permittendum, aut, si optandum aliquid, orandum est, ut mens sit sana in corpore sano, ut ea sit fortis, carens terrore mortis, laborum patiens et expers acrium affectuum cupiditatumque: ita enim tranquillam atque beatam agemus vitam, quæ a sola virtute ac sapientia, non a Fortuna, pendet. 346-366.

Satira hæc præclara est et in perfectissimis Juvenalis carminibus adnumeranda, quæ tamen tractationis magis philosophicæ vel declamationis, quam satira speciem præ se ferre videtur. Poeta noster docet, homines tantum non omnes parum intelligere, quæ vera et quæ opinata sint bona, eamque ob causam omnibus vulgo votis expetere, quæ sibi nocitura sint. Hinc rhetorum more, quem etiam in Sat. XIII. sequutus est, primum in exordio quasi breviter memorat, deinde copiose persequitur ea bona, quorum cupiditate desiderioque maxime ardemus, et quam noxia optantibus ea plerumque sint ac fuerint, aptissimis ostendit exemplis, ex historia desumtis; quæ quidem optima probandi ratio est. Exempla enim ad rem, quæ explicatur, perspicuam nobis reddendam longe plus valent argumentis efficiuntque, ut lector rei veritatem, quam antea perspexerat universe, nunc quasi ante oculos videat. In hac quidem dispositione partium et conjunctione, qualis etiam est in Sat. VI. et XIII., nulla cernitur ars poetica; (nam singulæ eo ordine eaque transitione, qua in declamatione aliqua, sibi succedunt) at tanto major in earum exornatione, quæ admirabilis est et excellentissima. — Idem argumentum, præter Lucianum (Icarom. p. 205. et Navig. s. Vota p. 491. T. II. ed. Græv.) et Aristotelem aliosque Græcos, quorum libri gì tʊxs a Laertio et Proclo laudantur, copiose tractavit Plato in Alcib. II., qui dialogus, passim in Comment. laudatus, Socratis continet doctrinam de precibus, quam in epitomen quasi redegere Xenoph. Memorab. Socr. I, 3, 1. et Valer. Max. VII, 2. ext. 1. quorum verba inf. ad v. 347 seq. adscripsi. Platonis dialogum Juvenalis ante oculos habuisse videtur, etsi totam ex eo Satiram expressam esse nobis non persuasit Heinsius de Sat. Horat. p. 107. In secunda etiam Persii Satira reperiuntur quædam velut lineamenta seu primæ lineæ, quibus colores induxit Juvenalis et pigmenta adspersit. Quo autem tempore scripta sit Satira nostra, non satis constat, et vana sunt argumenta, quæ ex v. 81. et 236. petuntur; ad quæ loca v. Comm. et Var. Lect.

OMNIBUS in terris, quæ sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula. Quid enim ratione timemus
5 Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Conatus non pœniteat votique peracti?
Evertere domos totas optantibus ipsis
Di faciles. Nocitura toga, nocitura petuntur
Militia. Torrens dicendi copia multis
10 Et sua mortifera est facundia.

Viribus ille

Confisus periit admirandisque lacertis.

Sed plures nimia congesta pecunia cura
Strangulat et cuncta exsuperans patrimonia census,
Quanto delphinis balana Britannica major.
15 Temporibus diris igitur jussuque Neronis
Longinum et magnos Senecæ prædivitis hortos
Clausit et egregias Lateranorum obsidet ædes
Tota cohors. rarus venit in cœnacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri,

20 Nocte iter ingressus gladium contumque timebis,
Et motæ ad lunam trepidabis arundinis umbram :
Cantabit vacuus coram latrone viator.

Prima fere vota et cunctis notissima templis
Divitiæ; crescant ut opes, ut maxima toto
25 Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur
Fictilibus. Tunc illa time, quum pocula sumes
Gemmata et lato Setinum ardebit in auro.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

15. duris 19 a m. pr. 16. Longinum-clausit dura dictio. Legendum, opinor, Longini et • Seneca hortos clausit. Conf. tamen Comm. 19. puti conj. Voss.

21. umbras 11. 17. 18. 20. 22. 45. 22. Cantabis 10. 11. recte forsan. Cantabat 13. 16.

24. ut crescant opes 10. 15. crescant et opes 22. Divitiæ, crescant opes 17-19 a pr. m. Divitiæ ut crescant, ut opes 61— 69. 71-73. 77. Divitiæ ut crescant et nisi doctior est lectio nostra: Prima fere opes 16. forte rectius et receptum ab Ach. vota, h. e. votorum argumenta sunt divitie cet. Minus mihi arridet sententia Jacobsii, qui putat, legendum esse Divitice, et crescant ut opes, binaque indicari vota, pauperum, divitias sibi exoptantium, et divitum, qui precentur, ut divitiæ cres

cant.

Jamne igitur laudas, quod de sapientibus alter
Ridebat, quoties de limine moverat unum
30 Protuleratque pedem; flebat contrarius auctor?
Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni :
Mirandum est, unde ille oculis suffecerit humor.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
35 Prætexta et trabeæ, fasces, lectica, tribunal.
Quid, si vidisset Prætorem curribus altis
Exstantem et medio sublimem in pulvere Circi
In tunica Jovis et pictæ Sarrana ferentem
Ex humeris aulæa togæ magnæque coronæ
40 Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
Quippe tenet sudans hanc publicus, et, sibi Consul
Ne placeat, curru servus portatur eodem.
Da nunc et volucrem, sceptro quæ surgit eburno,
Illinc cornicines, hinc præcedentia longi
45 Agminis officia et niveos ad frena Quirites,
Defossa in loculis quos sportula fecit amicos.
Tunc quoque materiam risus invenit ad omnes

28. Nonne 16. laudes 16. 17. 19. 20. 23.45.

28. 30. Similiter Lucianus de sacrif. c. 15. Ταῦτα οὕτω γιγνόμενα καὶ ὑπὸ τῶν πολλῶν πιστευόμενα δεῖσθαί μοι δοκεῖ τοῦ μὲν ἐπιτιμήσοντος οὐδενὸς, Ηρακλείτου δέ τινος ἢ Δημοκρίτου, τοῦ μὲν γελασομένου τὴν ἄνοιαν αὐτῶν, τοῦ δὲ τὴν ἄγνοιαν ὀδυρουμένου. Conf. et Lucian. Biwv garis c. 13. et 14.

29. a limine 10-12. 15-27. 45-50. 54. 55. 57-63. 65-69. 71-73.

30. contrarius alter 10. 12. 17-27. 45-50. 54-69. 71-74.77. et XXXII MSS. Paris. prob. Ach. auctor 1. cod.

Put. et duo alii Paris.

31. cui vis 15. 16. rigidi cuivis al.

34. esset in 19. a m. pr. essent pro esset revocavi ex 11. 15-17. 19-22. 6163.76.

35. Prætextæ, trabeæ 11. 15. prob. Schurzfl. qui putabat, librarios male minasse literam primam vocis trabeæ.

ge

36. si prætorem vidisset 22. -victorem pro Prætorem conj. Schrader. —in curribus 16. 25. 27. 45-50. 55-69. 71

74. 77. et quidam codd. Paris. Sed omissio præpositionis Juvenali solennis; aut librariis sæpe tribuenda.

37. medii 10., 11. 15-17. 20. 21. 24. 56. 59. 60. 65. — sublimem pulvere 10. 11. 15. 1724. 45. sublimem e pulvere 16. sublime pulvere 12. Equidem totum fere versum ab ingenio interpolatoris, pompam Circensem cum triumphali confundentis, profectum crediderim : quo deleto omnia ad pompam habitumque triumphalem referri possunt. Prætorem certe hoc habitu ludis præsedisse, vix alibi, nisi h. 1. et inf. XI, 192. (qui locus forte ad similitudinem tantum utriusque pompæ spectat) memoratur; etsi non ignoro, multis triumphalia ornamenta s. insignia esse concessa.-sublimem pulvere Circi cod. Thuan. teste ac prob. Boissonade ad Herodiani Partitt. p. 297.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Occursus hominum, cujus prudentia monstrat, Summos posse viros et magna exempla daturos 50 Vervecum in patria crassoque sub aere nasci. Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi,

Interdum et lacrumas, quum Fortunæ ipse minaci Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. Ergo supervacua aut perniciosa petuntur, 55 Propter quæ fas est, genua incerare Deorum. Quosdam præcipitat subjecta potentia magnæ Invidiæ; mergit longa atque insignis honorum Pagina; descendunt statuæ restemque sequuntur. Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis 60 Cædit, et immeritis franguntur crura caballis. Jam stridunt ignes, jam follibus atque caminis Ardet adoratum populo caput et crepat ingens Sejanus: deinde ex facie toto orbe secunda Fiunt urceoli, pelves, sartago, patellæ. 65 Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum Cretatumque bovem: Sejanus ducitur unco Spectandus: gaudent omnes. Quæ labra? quis illi Vultus erat? numquam, si quid mihi credis, amavi Hunc hominem. Sed quo cecidit sub crimine? quisnam 70 Delator? quibus indiciis? quo teste probavit?

60. 64-67.—in omnes 18. 19. 25. 46— 49. 54-60. 65.

53. Mandare laqueum alicui, ut nos dicimus: Geh zum henker! Lass dich hängen ! Ἔρανον αἰτήσαντί μοι ὀρέξας τὸν Beoxov, Lucian. in Timone c. 45. et c. 20. ἀγχόνη τὸ πρᾶγμα γένοιτο αὐτοῖς, — οὐδὲ ὀβολὸν, ὥστε πρίασθαι βρόχον, ἐσχηκότας, pauperes.

54. supervacua aut perniciosa omnes codd. etiam Paris. et edd. antt. nisi quod et pro aut exstat in 11. et 21. unde lectionem hanc restitui cum Ach. supervacua hæc aut p. edd. recentt. ut metro consuleretur. Sed v. ad I, 151. supervacua aut et perniciosa non male emend. Schurzfl. 55. templa pro genua 16.—mos legendum crediderim pro fas, quod alienum ab h. 1. videtur.

57. mersit 16. mergat 11. unde mersat conj. Schurzfl.-longa, aut 12. 17. 19. 45.

58. Εἰκόνες καὶ ἀνδριάντες, οὓς ἡ πόλις ἀνέστησε σοι πάλαι, πάντες ἀνατετραμμένοι γέλωτα παρέξουσι τοῖς θεωμένος, Luciani Cataplus s. Tyrannus c. 11.

59. intacta securis alios olim legisse, intelligitur ex vet. Schol. : "Si intacta, nova: si impacta, percussa."

61. stridunt pro strident recepi ex 10. 12. 16. 17. 19-21 a m. pr. 22—27. 45 -50. 54-69. 71-74. 77. et XXVIII codd. Paris. Conf. Heins. et Heyne ad Virg. Ge. IV, 262. 556. et Æn. II, 418. IV, 689. VIII, 420. XII, 691.

64. Boisson. ad Herodiani Partitt. p. 295. "metellæ cod. Thuan. pro patellæ. Scribo matella, et ipsam Satirici manum restituisse mihi videor.'

67. herba pro labra 16.

70. judicibus 10. indiciis restitui ex 11. 17. 23-27. 45-50. 54-63. 65-69. 71 -74. 77. et multis codd. Paris. Indicia

Nil horum: verbosa et grandis epistola venit

A Capreis. Bene habet; nil plus interrogo. Sed quid Turba Remi? Sequitur Fortunam, ut semper, et odit Damnatos. Idem populus, si Nursia Tusco 75 Favisset, si oppressa foret secura senectus

Principis, hac ipsa Sejanum diceret horà

Augustum. Jam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effudit curas. Nam qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
80 Continet atque duas tantum res anxius optat,
Panem et Circenses. Perituros audio multos.

[blocks in formation]

71. Nihil 73. horum est 15. 72. Henninius comma post bene posuit, ut hæc vox simpl. posita sit, quemadmodum ap. Apul. in Apol. (Bene, quod integras epistolas matris Pontianus asservavit: bene, quod vos festinatio judicii antevertit) et habet absolute pro perüt. Est quidem hoc habet nota formula, inpr. gladiatorum, de vulnere inflicto. v. Cerda ad Virg. Æn. XII, 296. et Macrob. Sat. II, 21. Sed habere non simpl. pro perire ponitur, neque h. 1. satis convenit. V. Comm.

74. Nursia revocata a nobis ex 2. 4. 9. 10. 14—22. 24—27. 45-48. 50, 58, 64. et plerisque MSS. Paris. Ita quoque in aliquot codd. Liv. VII, 3. et Tertull. Apol. c. 23. et 24. legitur. Nurscia edd. Farn. Prat. et meliores libri, (nescio qui) teste ac prob. Lips. ad Tac. Ann. IV, 1. Norcia 66. 67. Nortia 56. 59-63. 65.

73. Turba Remi 17. 51 a. cod. Put. et Pith. 70. 75. 76. 81. 82. Turba tremens (amici Sejani, vel populus pavens et ignavus) 10-12. 14-17 ad marg. 18-21. 23 a m. pr. 24-27. 45-50. 54-69. 7174. XXXIII codd. Paris. forte et vet. Schol. cujus glossa ad v. 81 est: Iterum sibi loquitur populus pavens. Remi est vividius ac magis satiricum; Ach. Turba fremens (in gratiam Tiberii, ne Sejano favisse videatur) 22. 24 a m. sec. 32. Turba Remens 83. prob. Heins. ad Ovid. Fast. III, 131. qui Romanos putabat dici Remenses a Remo, ut Rhamnes vel Ramnenses (Horat. A. P. 342. Liv. I, 15.) a Romulo, Titos vel Titienses (Liv. 1. 1. et Pers. 1, 20.) a Tito Tatio.

68. 69. 71-74. et optimæ edd. Livii 1. 1. quibus favet vetus inscriptio ap. Steph. Forcatulum in Gallorum philos. p. 514. Sed Nortia Sutrinorum potius Dea ap. Tertull. 1. 1., non Volsiniensium, popularium Sejani. Nyrtia 1. 77. Vetus scholion est: "Fortunam vult intelligi poeta, quæ apud Nyrtiam colitur, unde fuit Sejanus." Nurtia 23. 70. 75. 76. 81. 82, Murcia 31 b. 55. Murtia 49. 54, 57. Mursia 5. 11. Nersia ap. Tertull. 1. 1. in quibusdam libris.

76. ac pro hac 14. 16. 17. 19. 24. 25. 47. 49. 50. 54. 57. 58, ipsum 22. 78. effugit curas 6. 7. 10-12. 17-27. 29. 45-50. 54-63. 65-69. 71-74.

8. Pan 11. 14-25. 45. 46. 49. 55. Valla rò xãv irrisorie, vel Pan pro Pana dictum putabat. Pana 2. 3. 5. 18 a m. sec. 50. 61-64. 66-68. 71-74. et multi codd. Paris. probb. Britann. et Pulm. ut intelligantur Lupercales ludi in honorem Panos acti. Panem 4. 31 b. cod. Put. et Thuan. 1. Panum 27. Pannum 30. 32. 47. 48. 54. 56-60. 65. 69. et quidam codd. Paris. probb. Mancin. Ascens. et Calder. Ita designaretur insana ludorum Circensium spectandorum cupiditas, qua Romani ardebant. de panno dicemus inf. ad XI, 196. in Comm. Sed male sic synonyma, pannus et Circenses, jungerentur h. 1. ubi sermo

Conf. quæ

« PreviousContinue »