Page images
PDF
EPUB

rum debeant. 27—90. Poeta miseratur sortem Nævoli, isque rogat, ut occulta ipsi credita reticeat, quoniam pathici odio prosequantur eum, a quo timeant libidines suas evulgari, et vel necem illi machinentur. 90-101. Juvenalis contra monet, ab eo, qui plures servos habeat, nihil, ne noctu quidem, clam posse perpetrari, et recte vivendum esse, cum alias ob causas, tum præcipue, ut contemnere liceat linguam mancipiorum, quæ quidem pessima eorum pars sit. 102-122. Hoc consilium salutare quidem esse fatetur Nævolus, sed nunc rationibus suis parum conducere post consumtum jam ætatis robur et spes deceptas. 123— 129. Poeta eum meliora sperare jubet, quum stante Roma numquam defuturi sint homines molles ac cinadi. 130-134. At Nævolus spem, inde concipiendam, felicibus tantum propositam esse dicit, non sibi, quem Fatum velit tenui victu contentum esse, et in cujus vota Fortuna sit surda. 135-150.

Satira hæc lepidissimis plena salibus, sed et obscœnissimis, totaque dramatica est; quæ quidem carminis forma argumento quam maxime congruit pluribusque facetiis immiscendis occasionem præbet. Nævolus vero draucus non solum poetæ turpissimum vitæ suæ genus aperte exponit, sed etiam Virronem pathicum (v. 40—90.) ingratissimi insimulat animi, quippe qui pro summis beneficiis laboribusque nulla fere rependet præmia. Ita utrumque hominum genus, et pædicones et cinædi, acerrime exagitantur."

SCIRE velim, quare toties mihi, Nævole, tristis
Occurras fronte obducta, ceu Marsya victus.
Quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
5 Nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
Non erat hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram præstare paratus
Circuit et fatuos non invenit. Unde repente
Tot ruga? certe modico contentus agebas
10 Vernam equitem, conviva joco mordente facetus
Et salibus vehemens intra pomaria natis.
Omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccæ

[blocks in formation]

ap. Lucian. de saltat. c. 2.

haud dubie recte, judice Heins. ad Ovid. Her. Ep. XII, 84. ubi hunc loquendi modum pluribus exemplis firmavit.

11. inter 24.

12. horrida sicca Silva coma, avaàío

9. unde repente Tot rugas elegantius et xíziva ap. Theocrit. XIV, 4.

Silva comæ, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia præstabat calidi tibi fascia visci:

15 Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
Quid macies ægri veteris, quem tempore longo
Torret quarta dies olimque domestica febris?
Deprendas animi tormenta latentis in ægro
Corpore, deprendas et gaudia: sumit utrumque
20 Inde habitum facies. Igitur flexisse videris
Propositum et vitæ contrarius ire priori.

Nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymeden,
Pacis et advectæ secreta palatia Matris

Et Cererem (nam quo non prostat femina templo ?)
25 Notior Aufidio mochus celebrare solebas,
Quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
Utile et hoc multis vitæ genus: at mihi nullum

14. Brustia præstabat calidi circum fascia visci 8. Bruccia p. c. tibi fascia visci 9 a m. sec. Bruccida cet. 9 a m. pr. Bruttia præstabat calida tibi fascea visci post v. 11. et Præstabat calidi circumlita fascia visci post v. 14. legitur in cod. Putean. Hinc Bruttia præstabat calidi tibi fascia visci 70. 76. 82. ex probabili emend. Salmasii. Præstabat calidi tibi Bruscia f. v. 75. Pithoeus Bruscia sive fasciu sive ascia ex brusco, (de quo v. Plin. XVI, 16.) scribendum arbitrabatur, sed nihil pro comperto affirmare audebat. Præstabat calidi circumlita fascia visci 10-12. 1427. 45. 55. 57. 59. 60. 65. 77. et omnes

codd. Paris. præter Put. e quibus has lectiones revocavit Ach. Præstabit calidi circumlita fascia visci 46-50. 54. 58. 61 -69. 71-73. - Lucianus in Alex. 5. Pseudom. c. 21. τοῦτο τὸ κολλύριον σκευαστόν ἐστιν ἐκ πίττης Βρυττίας καὶ ἀσφάλτου καὶ κηροῦ καὶ μαστίχης.

[ocr errors]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

25. Ausidio 73. Ursidio conj. H. Vales. coll. VI, 42. — celebrare (h. e. frequentare, frequenter invisere) revocavi ex 11. 17-27. 29. 45-50. 56-63. 6569. 71-74. 77. 81. omnibusque MSS. Paris. prob. Heins. ad Ovid. Met. IV, 46. ubi monet, ita in scriptis compluribus legi, quos inspexerit. scelerare 8. 54. 64. 70. 75. 76. 82. Sed illud tam satirico poetæ, quam amico congruentius est.

Quod

26. Quod taceo atque etiam 25. taceo atque ipsos 10. 11. 12. 14-24. 27. 45-50. 54-69. 71-74. 77. 81. et plerique optimique codd. Paris. quod revocarunt Lubinus et Ach tamquam magis satiricum, quia contineat agaλ seu reticentiam majoris argumenti, et poeta sic dicat vel maxime, quod profiteatur se tacere velle.

Inde operæ pretium. Pingues aliquando lacernas,
Munimenta togæ, duri crassique coloris,

30 Et male percussas textoris pectine Galli

Accipimus, tenue argentum venæque secundæ.
Fata regunt homines: fatum est et partibus illis,
Quas sinus abscondit. Nam si tibi sidera cessant,
Nil faciet longi mensura incognita nervi,

35 Quamvis te nudum spumanti Virro labello
Viderit, et blandæ assidue densæque tabellæ
Sollicitent: Αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.

Quod tamen ulterius monstrum, quam mollis avarus?
Hæc tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti.
40 Computat ac cevet. Ponatur calculus, adsint
Cum tabula pueri: numera sestertia quinque
Omnibus in rebus; numerentur deinde labores.
An facile et pronum est agere intra viscera penem
Legitimum atque illic hesternæ occurrere cœnæ ?
45 Servus erit minus ille miser, qui foderit agrum,
Quam dominum. Sed tu sane tenerum et puerum te
Et pulcrum et dignum cyatho coloque putabas.
Vos humili adseculæ, vos indulgebitis umquam
Cultori, jam nec morbo donare parati?

50 En, cui tu viridem umbellam, cui succina mittas

28. quandoque 16.

29. duri crassique solocis ingeniose conj. H. Valesius. Solor est crassa scil. lana, (v. Fest.) et substantive dicitur ap. Tertull. de pall. 4.

32. in pro et 11. 13. 15. 16. 23. 24. 49. 50. 55. 61. 62. 63. 68. 69. 71-74. 77.

33. cessent 10. 12-15. 17. 20. 22. 45. 35. Viro 27. 46. 47. 64. Virrho 17. 36. abest a 24. blande assidue 14. 15. blande assidueque malebat Ascens. qui etiam male tabellas putabat esse mensas sive convivia. - pictæque tabellæ 20. 37. v. Excurs. ad h. 1.

[ocr errors][merged small]

tamen talis pictura h. 1. et ingenio Nævoli est; nimisque severus Scaliger, qui Poetic. III, 9. ob talem impuritatem pudicis lectione Juvenalis omnino abstinendum censebat.

44. atque illinc externæ occurrere cœnæ, i. e. et eo se quæstu tueri, nec aliena quadra opus habere, conj. H. Valesius.

46. Non dominum 17. 20. 45. -tener 11. 14. 16-19. 23. 24. 27. 45. 47. 50. 58. 61-69. 71-74. et plerique codd. Paris. unde illud restituit Ach. et tenerum puerum 46. 48. et tenerum et puerum 49. 55. puerum et tenerum 77.

47. Et dignum et pulcrum 21. Te pulerum 11. Non male!

48. assecla vel adsecle 15. 16. 17 a m. pr. 18. 19. 21. 24. 25. 45–50. 55. 5760. 64-67. Nil interest. non indulge bitis 16. nil indulgebitis 20. 49. nec jam 21. 22. 27.

Grandia, natalis quoties redit, aut madidum ver
Incipit et strata positus longaque cathedra
Munera femineis tractat secreta Calendis.

Dic, passer, cui tot montes, tot prædia servas
55 Appula, tot milvos intra tua pascua lassos?
Te Trifolinus ager fecundis vitibus implet
Suspectumque jugum Cumis et Gaurus inanis.
Nam quis plura linit victuro dolia musto?
Quantum erat exhausti lumbos donare clientis
60 Jugeribus paucis? meliusne hic rusticus infans,
Cum matre et casulis et collusore catello,
Cymbala pulsantis legatum fiet amici?

Improbus es, quum poscis, ais: sed pensio clamat,
Posce; sed appellat puer unicus, ut Polyphemi
65 Lata acies, per quam sollers evasit Ulixes.

Alter emendus erit: namque hic non sufficit: ambo
Pascendi. Quid agam bruma? spirante quid, oro,
Quid dicam scapulis puerorum Aquilone Decembri
Et pedibus? durate atque exspectate cicadas ?

53. tractat egregius cod. Put. quod bene conj. Brit., Grang. et C. Vales. quodque nunc pro vulg. tractas recepi cum Ach. v. Comm. Heinecke scriben. dum censet tradas, hoc sensu: postulat, ut calendis femineis venias juxtaque eum in cathedra sedens tradas munera secreta. Sed neque emendatio hæc, neque interpre tatio multis arridebit. Præstitisset saltem: et cui strata posito · tradas cet. Mireris tamen, non plures intpp. hæsisse in vulg. lectione, quæ, si quid video, plane inepta

est.

[ocr errors]

54. cui prædia 10. 11. 12. 14. 21. 22. et quidam codd. Paris. quos secutus est Ach. et prædia 15.

55. Appula pro Apula recepi ex 18. 19.

23. 24. 46. 47. 49. 50. 60. 62. 64. 65. 68. 69. 71. 72. 75. ut metro consulatur. v. Excurs. ad Sat. IV, 24-27. extr. inter 25. 48. 56. 57. 59. 60. 65.

56. Tripholinus 27. 48. 59. 60. 65. 60-62. v. Excurs. ad h. 1.

63. ais semper legendum putavi, et nunc recepi ex 14. 15. 17. 18. 21. et VIII codd. Paris. (Alex., Mazarin., Pi thæi, Fauchetii, Senatorio et tribus aliis).

In reliquis ait scil. Virro s. cinædus. Sed hæc ellipsis dura est, et inde a v. 54. Nævolus inducitur colloquens cum Virrone vel cinado. - pusio pro pensio legisse videtur Heins. ad Ovid. Met. III, 454. Non male! Cf. sup. VI, 34. 35.

65. postquam emendat Grang. ut sensus sit: Tam alte me appellat, quam alte vociferabatur Polyphemi lata acies, h. e. Polyphemus, postquam ei inebriato Ulysses evasit: de cujus Cyclopis clamore v. Virg. Æn. III, 672 seq. Ulixes recepi ex 17. 18. 19. 21-24. vid. Heins. et Heyne ad Virg. Ecl. VIII, 70. Vlyxes 20. 27. 46. 47. 49. 58. Vulgo Ulysses.

[ocr errors]

68. puerorum Aquilone D. 1. c. Put. et edd. recentt. servorum mense Decembri 10. 11. 12. 14-17 a m. sec. 18-27. 45 -50. 54-69. 71-74. 77. et ed. Ach. forte e glossa. Vulgo ita interpungitur : Quid agam bruma spirante? quid, oro, Quid dicam s. p. Aquilone flante s. spirante in Decembri Et pedibus? Quæ duræ sunt ellipses. Nos distinctionem nunc mutavimus, quo omnis difficultas sublata videtur.

69. aspectate 47. 48. 64.

70 Verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto
Metiris pretio, quod, ni tibi deditus essem
Devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
Scis certe, quibus ista modis, quam sæpe rogaris
Et quæ pollicitus. Fugientem sæpe puellam
75 Amplexu rapui: tabulas quoque ruperat, et jam
Signabat. Tota vix hoc ego nocte redemi,
Te plorante foris. Testis mihi lectulus et tu,
Ad quem pervenit lecti sonus et dominæ vox.
Instabile ac dirimi cœptum et jam pæne solutum
80 Conjugium in multis domibus servavit adulter!

Quo te circumagas, quæ prima aut ultima ponas ;
Num ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
Quod tibi filiolus, quod filia nascitur ex me?
Tollis enim et libris actorum spargere gaudes
85 Argumenta viri. Foribus suspende coronas,
Jam pater es: dedimus, quod famæ opponere possis :
Jura parentis habes, propter me scriberis heres,
Legatum omne capis nec non et dulce caducum.
Commoda præterea jungentur multa caducis,
90 Si numerum, si tres implevero. Justa doloris,
Nævole, causa tui. Contra tamen ille quid affert ?
Negligit atque alium bipedem sibi quærit asellum.
Hæc soli commissa tibi celare memento,

Et tacitus nostras intra te fige querelas.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »