Page images
PDF
EPUB

Cujus ad effigiem non tantum meiere fas est.
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes

Votaque deponunt, quamquam longissima cœnæ
Spes homini. Caules miseris atque ignis emendus.
135 Optima silvarum interea pelagique vorabit
Rex horum vacuisque toris tantum ipse jacebit.
Nam de tot pulcris et latis orbibus et tam
Antiquis una comedunt patrimonia mensa.
Nullus jam parasitus erit! Sed quis ferat istas
140 Luxuriæ sordes? Quanta est gula, quæ sibi totos
Ponit apros, animal propter convivia natum !
Pœna tamen præsens, quum tu deponis amictus
Turgidus et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitæ mortes atque intestata senectus.
145 It nova nec tristis per cunctas fabula cœnas:
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Alabarchus legit ill. C. de Haugwitz vertitque: ein zöllner aus Egypten, Crispin. Hunc vero tali officio functum

esse non constat.

131. mingere 11. 14. 15. 17. 19. 21. 22. a m. sec. 26. 45.

133. quamvis 24. Votaque deponunt, quamquam longissima, cœnæ, Spes homini distinguitur in edd. Grang. et Hennin. ut jungantur vota cœnæ et quamquam longissima spes homini, quæ scil. hominem lætum reddat et semper meliora exspectantem ad mortem usque comitetur; unde proverb. ægroto dum anima est, spes est, et Hadriano interrogante, quid est longissimum? Epicteti responsio: Spes. Ita quoque Rigalt. h. 1. interpretatur, qui tamen interpungit: Votaque deponunt, quamquam l. cœnæ Spes h. Tum vero verba sic potius transponenda: Votaque deponunt cœnæ, longissima quamquam Spes homini; nisi cum Hein. dixeris, ea expediri posse per synchysin.

[blocks in formation]

consilio viri docti in Miscell. Obss. crit. Vol. V. T. II. p. 267.

136. Rex hominum 56. 57. Rex dominus 13.

Ὅταν οἱ κόλακες τοὺς κολακευομένους προσελθόντες ὥσπερ δεσπότας προσείπωσι, τί xai @gorácuv éxeívous eixós ; Lucian. in Nigrino c. 23.

137. 138. desunt 15. 46. 48. 49. sed in comment. Calder. et Vallæ explicantur.

138. comedit 45. Sed vulgaris lectio doctior est, et talem personarum numerique permutationem poeta amat. Conf. inf. ad v. 157. in Exc. II.

139. feral pro feret recepi ex 10. 1517. 19. 20. 22. 27. 28. 45-50. 54. 55. 59. 60. 64. 65. et cod. viri docti in Misc. Obss. crit. Vol. V. T. II. p. 267. ipsas 22.

140. totum Ponit aprum 25. et codex viri docti modo laudati.

142. depones 25.-amictum 17. 25. 27. 45. 47. 48. 50. 54-60. 64. 65.

145. Et pro It quidam. Præstiterit Es vel Est vel Fis vel Fit-fabula, quo sensu fabula s. sermo esse et fieri dicitur is, de quo multi loquuntur, ut ap. Plaut. Pseud. I, 5. 4. Horat. Epod. 11, 7. et Epist. 1, 13, 9. Tibull. 1, 4, 85: 2, 3,

51. 32. Prop. 1, 5, 25. 26. 2, 21. 7. 24, 1. Terent. Hec. 4, 3, 14. al. Conf. inf. ad 10. 167. in Comm.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
Posteritas: eadem cupient facientque minores.
Omne in præcipiti vitium stetit. Utere velis;
150 Totos pande sinus. Dicas hic forsitan, unde
Ingenium par materiæ ? unde illa priorum
Scribendi, quodcumque animo flagrante liberet,
Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen?
Quid refert dictis ignoscat Mucius, an non?
155 Pone Tigellinum: tæda lucebis in illa,

Qua stantes ardent, qui fixo gutture fumant,
Et latum media sulcum diducis arena.

Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
Pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?
160 Quum veniet contra, digito compesce labellum.
Accusator erit, qui verbum dixerit, hic est.

148. facient cupientque 19. 22. 23. 150. Dicas hoc 26.

151. materiæ est 25. 27. 45. 46. 48. 49. 57. 59. 60. 65. et unde est illa cet. codex olim Thuan., nunc Colbert. prob. Ach. ne metrum laboret. Sed vocales literaque m in fine vocis sæpe non eliduntur et tum producuntur propter cæsuram et hiatum. v. ad 6, 109. 9, 118. et 15, 7. in Var. Lect. Hiatus autem Juvenali sunt solennes. Conf. 2, 26. 3, 70. 5, 158. 6, 247. 468. 8, 107. 9, 118. 10, 11. 54. 280 12, 36. 110. 13, 65. 14, 49. 15, 7. 126. al. Heins. ad Claud. Cons. Stil. 2, 167. et Heyne ad Virg. Æn. 3, Vereor tamen, ne pleraque exempla librariorum incuriæ debeantur.

211.

153. nunc pro non 81. in marg. prob. Flavio Conject. Cent. I.-audent emend. Grævius.

154. Mutius 17. 23-27. 45-47. 49. 50. 57. 60-76. Sed Gr. Mouxios dicitur.

155. Tigellinum pro Tigillinum reposui, quoniam hæc scriptura firmatur opti. mis codd. veterum scriptorum, et Romanorum et Græcorum. Conf. Lips. ad Tac. Ann. 14, 61. et Ramires ad Martial. 3, 20. 16.-lucebit 8. a m. pr. et quatuor codd. Paris. quod recepit Hennin. probaruntque Lubinus, Grævius et Gron., qui ad Sen. de ira III, 3. testatur, se invenisse illud in antiquiss. membranis in Britannia.

156. et pro qui 11-fumat emend.

Ascens. et Voss. ad Catull. p. 42. pectore fumant 14. gurgite fumant 22. a m. pr.

157. At 25.-lautum 19.-diducit 21. et vetus codex Lipsii, laudatus ab eo ad Senec. de ira 3, 3., aliusque Heinsii, quem vide ad Ovid. Met. 4, 375. deducet 16. 22. 48. 82. deducit 1. 8. a m. pr. 10. 11. 12. 14. 17. 19. 20. 23-45-47. 49. 50, 54-69. 71-77. et XXXV codd. Paris. prob. Ach. deducis 8 a m. sec. 28. 70. et MS. viri docti in Misc. Obss. crit. Vol. V. T. II. p. 268. Pro eo nunc substitui diducis. De aliis conjecturis v. Excurs.

158. vehetur 10. 11. 14. 15. 22. 27. 45-50. 54. 55. 64. 68. multi codd. Paris. et vetustus viri docti in Misc. Obss. crit. Vol. V. T. II. p. 267. Parum interest, modo mox reposueris despiciet, non, ut Henninius aliique editores, vehatur et despiciet.

159. despiciat 10. 15. 17. 20. 21. 23. 24. 25, 45. 49. 50. 56. 57. 59. 60. 64— 67. 71. 74. et alter codex viri docti modo laudati: quos secutus sum. despiciet al.

160. veniat 17. 23. 25. 46. 49. 54. 58. 64. venerit 24.

161. verum dixerit 7. 10. 11. 14-17 19-22. 24. 26. 45-48. 50-55. 74. 80. et quidam codd. Paris. quod probavit et male exposuit Brit. verum qui dixerit 23. verum qui dixerat 16. si verbum dixerit emend. Plathner. Præstitisset:

Securus licet Æneam Rutulumque ferocem Committas: nulli gravis est percussus Achilles Aut multum quæsitus Hylas urnamque sequutus, 165 Ense velut stricto quoties Lucilius ardens Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est Criminibus; tacita sudant præcordia culpa. Inde iræ et lacrumæ. Tecum prius ergo voluta Hæc animo ante tubas. Galeatum sero duelli 170 Pœnitet. Experiar, quid concedatur in illos, Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

quum verbum dixeris. Sed vulgatum bene habet. v. Comm.-Mox hic 'st vel hic st, h. e. hic tace, nisi perire velis, (nam st silentii nota est) corr. Lambinus, Lubinus, Grævius et Heins. Quum veniet contra, st! digito compesce labellum cet. conj. Burm. Sec. ad Anthol. T. I. 1. 3. ep. 188.

162. Ænean Græcorum more scribendum videtur pro Eneam, ut III, 5. Prochyten pro Prochytam. v. Heins. ad Ovid. Ep. Her. VII. 26. et Drak. ad Sil. II. 413. Talia tamen non addicentibus codd. (quos nunc inf. VIII, 113. 229. et al. secutus sum) recipere religio mihi fuit, etsi non ignoro, poetam nostrum sectari doctiora et me inconstantiæ accusari ab Hein.

164. Et 19. 168. ira 11. 21. a m. pr. et duo codd. mss. viri docti in Misc. Obss. crit. Vol. V. T. II. p. 267.

169. Nec 58. Hæc anima ante tubas vel tubam alii, teste Ascensio. Hæc animæ ante tubas 66. Hæc anime ante tubam 51. 55. Hæc anime ante tuba 54. Ex animo ante tubas cod. Alex. non improb. Ach. Hæc, anime, a. tubas 49. 61. 62. 63. 65. 67. 68. 71. 74. 78. 79. Priscian. lib. XVIII. et antiquiss. codd. teste Mancinello et prob. Rigalt. ut poeta se ipse adhortetur, ut ap. Quintil. 9, 2. dura, anime, hodie dura, et ap.

Pind. Olymp. 2, 160. Ἔπεχε νῦν σκοπῷ rógov, "Aye, Duμí. Tecum prius ergo voluta Hæc animo ante tubas 81. 82. et al. animante tubas 80. voluta Hæc: animante tuba galeatum sero duelli pœnitet 2. 10. 15. 16. 17. 19-28. 45-48. 50. 52. 53. 56-60. 64. 65. 75. 76. XXXIV codd. Paris. et VI Hafnienses, quod revocavit Ach. tamquam vividius et elegantius. Sed vulgatam lect. defendit Heinr. his verbis: "Animante tuba etsi satis animose dictum censeri potest, hæc tamen animositas in loquendo non satis placet, quæ propior est insolentiæ. Deinde vero sic animante tuba, quædam dispar compositio orationis existit, qua poetæ ingratiis illius integra concinnitas turbatur, dum, abrupta subito oratione post voc. hæc, priora ista pæne jejuna fiunt propter nimiam dictionis brevitatem, et reliquis contra aliquæpiam abundantia obtruditur, minus apta. Nam galeatus per se explet satis sententiam: alterum vero ante tubas, scil. inflatas, est aptissimum.' Conf. Commen. Exanimante tuba 11. prob. Schurzfl. cujus nota est hæc: "Ait auctor, quum tuba jam militem sonitu suo tantum non exanimat, sero nimis in bellum abiise pœnitet; et ita sane videtur Schol. vetus legisse, quum explicat metaphoram: tarde pænitet indixisse bellum, quum jam pugna commissa." Immo Schol. legit animante tuba aut ante tubas,

[ocr errors]

SATIRA II.

ARGUMENTUM.

MAGNA nunc Romæ est pessimorum multitudo hominum, qui, vultu et sermone speciem sapientiæ ac virtutis præ se ferentes, vitia, quibus ipsi indulgent quam maxime, verbis pœnisque castigant, tristes in publico, domi obscœni. v. 1-28. Neque id mirum : nam perniciosum hujus simulationis exemplum Princeps et Censor severus, tragico nuper pollutus adulterio, edidit, quod certatim imitantur senatores ac nobiles, qui muliebria tam facientes quam patientes et sericis perlucidisque vestibus induti mollitiem tamen acrius increpant. 29-78. Horum contagio cujusque mox ordinis et sexus homines trahet, (78-81.) ipsi vero paulatim, ut vulgo fit, ab illa turpitudine ad majorem delabentur, et in consortium fœdorum muliebriumque recipientur virorum, qui, sexum, habitum, ornatum, vultum, vocis exilitatem incessumque feminarum mentientes, sacra Bona Dea celebrant, et, Othonis Imperatoris exemplo, in ipsis castris vel speculis utuntur, vel faciem linunt pane madido. 82-114. Non desunt etiam, heu nefas! viri, iique summo loco nati, ac sacerdotes, qui data dote viris nubunt nihilque magis dolent, quam quod nequeunt parere. 115–142. Quod tamen omnium turpissimum est ac portento simile, viros, genere et nobilitate hujus civitatis facile principes, non pudet gladiatorum et vel retiariorum, qui nuda facie pugnant, partes agere. 143-148. Quæ monstra hominum, si vera essent, quæ de Manibus et inferis poetæ fabulantur, adspicere olim in Orco horrerent Curii, Fabricii aliique spectatæ virtutis viri. 149-158. Quid enim prodest, imperium nostrum orbis terrarum terminis definiri, si barbaros populos, quos vicimus armis, etiam vitiis superamus, et peregrini, qui ad nos commearunt, mox perditos induunt mores nostros atque in patriam suam referunt ? 159–170. De hujus Satiræ summa ac descriptione, de partium convenientia et artificio dispositionis, callide artem celantis, egregie disputavit Heinrich in sec. specim. Commentat. in Juven. Satiras p. 6. seq. ubi hæc leguntur: De philosophis obscœnis agi v. 1–65. et hos esse tristes obscœnos, clamant uno ore, quicunque huc quidquam attulerunt. Sed hic philosophos vides, non umbraticos magistros suæque artis professores et doctores, quales Romæ tum erant Artemidorus, Epictetus, multi alii; imo homines inductos in forum et judicia publica, leges ac jura citantes, atque adeo scenam omnem plane instructam judicialem in modum. Vel hoc licet mirari: attamen alterum multo magis, quod subito his dimissis, qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt, statim a v. 65. deflectit ad contrarium genus sicque mutat ingenium, ut pro philosophis, turpitudinem vultu dissimulantibus, nunc prodeant alii, qui infamiam quamlibet palam habent et parum absunt, quin etiam flagitia sua cupiant in acta referri. Addit postremo illud monstro simillimum, quod viros, nobilissimis gentibus ortos, non pudet, quo placeant Domino, vulgo inspectante, arenæ operam dare ac volutari in servilibus ludis gladiatorum. Debent hæc quidem disjuncta videri: in quibus conciliandis tamen apparet felix audacia poetæ et non vulgare ingenium.Aperienda est via ad intelligendum elementis rerum explicandis, quæ huic Satiræ scribendæ opportunitatem atque materiam dederunt. Et primum, id quod vulgo negligentissime faciunt, accurate animo informemus faciem temporum, in qua quidem repræsentanda totum Satiræ argumentum versatur, quoque omnis refertur et indignatio et cogitatio scriptoris. Ecloga hæc cum tota referat tempora sive, ut novo modo loquimur, genium sæculi Domitiani, tum aut scripta est adhuc imperium tenente Domitiano, et interea scriniis retenta; aut statim post cædem tyranni: ut certum videatur, Satirarum, quas quidem edidit Juvenalis, tempore primam omnium esse habendam hanc nostram. Præcipue sunt memorabiles versus 29-33., in quibus quodammodo spirat, si dicere licet, argumenti anima

et viget recens asperitas ex nupera atrocitate facinorum. Domitiani hic notari infamiam, sine controversia demonstrat additum nuper, rem plane significans, quæ erat proxime commissa, quamvis fortasse plurium intervallo annorum; quæ est sermonis consuetudo in talibus ponendis adverbiis. Accedit huc confirmatio ex loco Plinii Epp. IV, 11, 6, res peræque conjungentis, quum Domitianus Corneliam, Vestalem Maximam, specie incesti defodi imperasset: Nec minore scelere, quam quod ulcisci videbatur, absentem inauditamque damnavit incesti, quum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum, verum etiam occidisset: nam vidua abortu periit. Quibus in verbis extremis, de veritate lectionis viduu, non debebat prætermitti utilis annotatio Reimari ad Cass. Dion. p. 1102. l. 82. Posita Juvenali plurativa ex vero sic intelligunt, Juliam non unum, sed plures fecisse abortus; (nam minime inaudita Latinis abortivi significatio, qua ponitur pro abortu) nec refellitur id saltem collatis mentionibus ceterorum scriptorum, et satis credibile fit diuturnitate fœdæ Imperatoris cum Julia habitæ consuetudinis. qua de memorat Cassius Dio LXVII, 3, et ipsos annos computat, nimio, ut multis in aliis rebus, acumine, Dodwellus Ann. Quintil. p. 127. Fecit tamen poeta fortasse benignius, turpe facinus numero augens, quemadmodum loqui solemus indignabundi. Nobis Dioni sufficit credere, a quo scelus refertur ad annum V. C. 836. post C. N. 83, quum annum jam tertium Flavius ultimus semianimum orbem laceraret. Sed non obscure ipse arguit Juvenalis, hoc eodem tempore factum fuisse, ut Principis edicto leges amaræ in usum revocarentur : itidemque rem colligit Dodwellus l. c. De his legibus revocatis nihil præter incertos rumores conferunt ad Juvenalem: quod minus miramur in tanta, tam hodie pervulgata, neglectione Juris Romani scientiæ. Non solum reductam legem Juliam, verum quibusdam etiam accessionibus auctam Domitiano, unus satis docuit Jo. Guil. Hoffmannus ad L. Juliam c. IX. § 5, non tamen in eo satisfaciens, quod pæne nullam ob causam eidem anno tribuit revocationem, quo Domitianus IX. Consul fuit, hoc est ei ipsi anno, quem meliorem ob causam diximus antea. Jam vero intuenti teterrimum vultum istorum temporum, ad animum incorruptum nihil accidere poterat intolerabilius nihilque acrius indignationem movere, quam quod tyrannus, qui bellua esset, non homo, et ad genus omne flagitii turpitudinisque natus esse videretur, dum quotidie ipse dirissima summæ infamiæ exempla præberet, simul tamen severus virtutis vindex ac morum per orbem corrector restitutorque videri vellet. Adhuc ab Augusto inde Imperatores, licet reliquis in se translatis muneribus, tamen plerique Censuram, omnium honorum longe maximum, (κορυφὴν τιμῆς ἁπάσης καὶ πολιτείας ἐπιτελείωσιν, ut dicit Plut. Cat. maj. c. 16.) noluerant saltem nomine, quod esset invidiosum, usurpare, et quamvis re habentes potestatem Censoriam, non tamen verbo dici jactarique Censores. Vide Fabric. ad Dion. p. 714. l. 85. et multo magis Spanhem. de pr. et usu num. Vol. II. p. 472 seq. ed. Lond. Nunc vero denique Domitianus surrexit Censor Perpetuus et Censoria Potestatis impudentissimus ostentator; idque maxime ab a. U. C. 838. p. C. N. 85. V. Dion. p. 714. l. 84 seq. et iterum p. 1104. 1. 19. (riμntès de dià Bíov #ęwTos on xai idiwräv nai avtongatógwv ixugotový) propter annum autem, notata ex numis ibid. l. 18., sed præcipue de re tota Spanhem. p. 478. Hic igitur novus atque eximius promtæ adulationi locus inventus erat, et, quem totus orbis exhorrescebat, eum multi concentu suavissimo consalutabant Censorem maximum, Censorem sanctissimum; inque his Quintilianus IV. Proœm. 3, quem tamen belle excusat mitis sapientia, Gesneri: Concedendum est, inquit, homini beneficiis et metu devincto.' Quemadmodum autem illis versibus hæc maxime petitur contemtissima in tali Principe Censoriæ simulatio severitatis, per quam latæ contra libidines leges ac nuper ambitiosius revocatæ magnam judiciorum et condemnationum frequentiam præbere cœperant, ita, nisi nos nostra plane fallit opinio, ex ea re ipsa potissimum est tracta hujus vis omnis ac materia Satiræ. Exstabat scilicet clarum exemplum Principis, qui, Censoris titulo in perpetuum sumto, modo fortiter correctionem morum flagitiorumque coercitionem susceperat : (Couf. Suet. Dom. c. 8.) quod quidem exemplum

« PreviousContinue »