Page images
PDF
EPUB

70 Quos illis damus et dedimus, quibus omnia debes.
Hæc satis ad juvenem, quem nobis fama superbum
Tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo.
Rarus enim ferme sensus communis in illa
Fortuna. Sed te censeri laude tuorum,
75 Pontice, noluerim, sic ut nihil ipse futuræ
Laudis agas. Miserum est aliorum incumbere famæ,
Ne collapsa ruant subductis tecta columnis.
Stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
Esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
80 Integer. Ambiguæ si quando citabere testis
Incertæque rei; Phalaris licet imperet, ut sis
Falsus, et admoto dictet perjuria tauro,

Summum crede nefas animam præferre pudori
Et propter vitam vivendi perdere causas.
85 Dignus morte perit, cœnet licet ostrea centum
Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.

Exspectata diu tandem provincia quum te
Rectorem accipiet, pone iræ frena modumque,
Pone et avaritiæ; miserere inopum sociorum.
90 Ossa vides regum vacuis exsucta medullis.

Respice, quid moneant leges, quid curia mandet,
Præmia quanta bonos maneant, quam fulmine justo
Et Capito et Numitor ruerint, damnante senatu,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

exuta 2. 10. 13. 15. 16. 20. 21. 22. 29.

45. exausta 14. 19. 23. exhausta 25. 26. 49. 50. 54-57. 59-69. 71-74. Sed nostra lectio exquisitior est, hæc glossa videtur.—Οἱ δὲ τὰ ὀστᾶ γυμνώσαντες ἀκριβῶς καὶ περιτραγόντες, εἴ τις μυελὸς ἐνῆν, ἐκμυζή σαντες καὶ τοῦτον εὖ μάλα ἐπιμελῶς, ᾤχοντο, αὖον αὐτὸν καὶ τὰς ῥίζας ὑποτετμημένον ἀποTóvTES, Lucianus in Timone c. 8.

93. Numitor 1. 12. 21-24. 47. 58. 70. 75. 76. 77. 82. Tutor 11. 14-20. 25. 26. 45. 46. 48-50. 54-57. 59-69. 71

-74. et X codd. Paris. quos secutus est Ach. Quænam lectio præferenda sit, non constat; et neutra forsan probanda est. Romanarum certe rerum scriptores, quod sciam, neque Numitoris, neque Tutoris mentionem faciunt, qui Ciliciæ præfuerit: Julius certe Tutor, Trevir, de quo

Piratæ Cilicum. Sed quid damnatio confert,

95 Quum Pansa eripiat, quidquid tibi Natta reliquit ?

Præconem, Chærippe, tuis circumspice pannis,

Jamque tace. Furor est, post omnia perdere naulum.
Non idem gemitus olim neque vulnus erat par
Damnorum, sociis florentibus et modo victis.
100 Plena domus tunc omnis et ingens stabat acervus
Numorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
Et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycleti
Multus ubique labor: raræ sine Mentore mensæ.
105 Inde Dolabella est atque hinc Antonius, inde
Sacrilegus Verres. referebant navibus altis
Occulta spolia et plures de pace triumphos.
Nunc sociis juga pauca boum, grex parvus equarum
Et pater armenti capto eripiatur agello;
110 Ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

e. (est) atque, ab aliis Dolabella atque :
nam est non exstat in 9. 10. 14-20. 25.
24. 26. 27. prob. Plathnero.
De quo
hiatu v. sup. ad I, 151. Inde Dolabellas
atque hinc emend. Scaliger. Interpunctio
post Verres vel retineri potest, (v. Comm.)
vel tolli: hinc Antonius, inde (propterea,
vel ex his et illis terris) S. Verres refere-
bant cet. Manso conj. Inde Dolabella
statuæ; hinc Antonius, inde Sacrilegus
Verres referebant cet. Sed ὁμοιοτέλευτα

in verbis inde Dolabellæ statuæ aures of-
fendunt, neque permutatio illa lectionum
tam facilis est, quam illi videtur.

107. Occulta et spolia 50. 64. 74. Sed syll. finalis, per se brevis, sequentibus duabus tribusve consonis, modo corripitur, modo producitur. v. sup. ad VI, 109. Hiatus quoque Juvenali frequentes. v. ad I, 151.

108. juga parva 16. 19. 26.- boum et grex 27. 46. 47. 48. 50. 59—69. 71. 72. - equorum 18.

73.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Si quis in ædicula Deus unicus. Hæc etenim sunt
Pro summis: nam sunt hæc maxima. Despicias tu
Forsitan imbelles Rhodios unctamque Corinthon:
Despicias merito. Quid resinata juventus
115 Cruraque totius facient tibì levia gentis?
Horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
Illyricumque latus: parce et messoribus illis,
Qui saturant urbem Circo scenæque vacantem.
Quanta autem inde feres tam diræ præmia culpæ,
120 Quum tenues nuper Marius discinxerit Afros?
Curandum in primis, ne magna injuria fiat

Fortibus et miseris. Tollas licet omne, quod usquam est
Auri atque argenti; scutum gladiumque relinques
Et jacula et galeam: spoliatis arma supersunt.
125 Quod modo proposui, non est sententia: verum
Credite me vobis folium recitare Sibyllæ.

Si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
Vendit Acersecomes, si nullum in conjuge crimen,
Nec per conventus et cuncta per oppida curvis
130 Unguibus ire parat numos raptura Celano:
Tunc licet a Pico numeres genus, altaque si te

111. 112. Versus forte spurii v. Comm.
112. despicies 59.

113. imbellis 22. - Corinthon pro vulg. Corinthum recepi ex 14-17. 20. 21. 45. 49. 60. 65. quæ doctior scriptura ipsi poetæ, non librariis tribuenda videtur. Corithon 19. 22. Corynthon 24.

123. relinques pro relinquens restitui ex 11. 14-21. 24. 27. 45-50. 54. 55. 56. 59-63. 65. 68. 71-74. 76.

57-63. 65-69. 71. 72. 73.
124. jacula 12. 14-20. 25. 45-50.

125. verum est. Credite cet. 75. 76. 82.

114. Despicies 19.—quid resinata 2. Ego verum Credite revocavi ex 10-27.

10. 11. 12. 14-21. 23. 26. 27. 47. 48. 54. 58. 70. 74-77. 81. 82. Recte ! quid enim resinata 22. 45. 46. 50. 61-69. 71. 72. 73. nam quid resinata 24. 25. 49. 55. 56. 57. 59. 60. 65. Non defuere, qui alterutrum probarent, decepti prava lectione Martial. III, 67, 2. Sed syll. priores voc. resina producantur ubivis. Hinc Raderus ad Martial. 1. c. emend. nec resinata.

117. Illyricique latus legit N. Heins. ad Ovid. Her. XII, 27. et abest a 16. -istis 21. ipsis 20.

118. Qui saturant turbam, h. e. plebem Romanam, corrig. Dorleans. circis 14.

17. 20. 21.

[ocr errors]
[ocr errors]

45-50. 54-74. 77.

126. recitasse 22. 24. 28.

129. nec cuncta 25. 27. 45. 46. 4850. 54. 55. 57-69. 71. 72. 73. ne cuncta 47.

[blocks in formation]

Nomina delectant, omnem Titanida pugnam
Inter majores ipsumque Promethea ponas :
De quocumque voles proavum tibi sumito libro.
135 Quod si præcipitem rapit ambitio atque libido,
Si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
Delectant hebetes lasso lictore secures ;
Incipit ipsorum contra te stare parentum
Nobilitas claramque facem præferre pudendis.
140 Omne animi vitium tanto conspectius in se
Crimen habet, quanto major, qui peccat, habetur.
Quo mihi te solitum falsas signare tabellas
In templis, quæ fecit avus, statuamque parentis
Ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
145 Tempora Santonico velas adoperta cucullo?
Præter majorum cineres atque ossa volucri
Carpento rapitur pinguis Damasippus et ipse,
Ipse rotam adstringit multo sufflamine Consul:
Nocte quidem; sed luna videt, sed sidera testes
150 Intendunt oculos. Finitum tempus honoris

Quum fuerit, clara Damasippus luce flagellum
Sumet et occursum numquam trepidabit amici
Jam senis, ac virga prior adnuet atque maniplos
Solvet et infundet jumentis hordea lassis.
155 Interea, dum lanatas torvumque juvencum
More Numæ cædit Jovis ante altaria, jurat
Solam Eponam et facies olida ad præsepia pictas.

[blocks in formation]

152. nusquam 10. 14. 15. 21. 22. 23. 26. 46-50. 54. 55. 56. 59. 60. 62. 65— 69. 71-74.

153. hac virga 19. et virga 22. -annuit 16. innuet 18. 46. 48. 49. 56. 6063. 65. 68. 71-74. 77. innuit 25. 57. 66. 67. juvet 59.

155. furvumque et probumque quidam. -jumentum 16.

157. Eponam 1. 70. 75. 76. 81. 82. Cf. Turneb. Advers. XXIV, 4. et Comm. Hippo 2. 50. 64. 74. Hipponem 61. Hypponam 23 a m. sec. Hipponam 12. 49. 62. 63. 65—69. 71. 72. 75. Non male; sed metri leges adversantur. Hinc

Sed quum pervigiles plaçet instaurare popinas ;
Obvius adsiduo Syrophoenix udus amomo
160 Currit, Idumææ Syrophoenix incola porta,
Hospitis affectu Dominum Regemque salutat,
Et cum venali Cyane succincta lagena.

Defensor culpæ dicet mihi, fecimus et nos
Hæc juvenes. Esto. Desisti nempe, nec ultra
165 Fovisti errorem. Breve sit, quod turpiter audes.
Quædam cum prima resecentur crimina barba.
Indulge veniam pueris. Damasippus ad illos
Thermarum calices inscriptaque lintea vadit,
Maturus bello, Armeniæ Syriæque tuendis
170 Amnibus et Rheno atque Istro.

Præstare Neronem
Securum valet hæc ætas. Mitte Ostia, Cæsar,
Mitte; sed in magna legatum quære popina.
Invenies aliquo cum percussore jacentem,
Permixtum nautis et furibus ac fugitivis,
175 Inter carnifices et fabros sandapilarum

vox Solam ejecta videtur ex 16. 61. 62. 63.
65-69. 71. 72. 73. ex aliis vero altera
litera p.
Inde Hiponam 18. 25. 55. 56.
57. 59. 60. 65. Hyponam 10. 15. 16. 27.
45-48. 54. 58. Yponam 14. 17. 19-24.
Quæ lectiones etiam in MSS. Paris. re-
periuntur. Hippo vel Hippona memora-
tur in rariss. numo ap. Seguin. select.
numism. p. 12. et diversa forte numina
fuere Epona atque Hippona, e quibus illa
asinis præfuit, (dicta ab izì et ovos) hæc
vero equis, τοῖς ἵπποις.

[ocr errors]

159. 160. in 22. et 23. ita coaluere: Obvius adsiduo Syrophoenix incola porta. Error inde natus, quod voc. Syrophanix bis legitur. v. sup. ad II, 24. unctus pro udus 16. 44. v. Heins. ad Ovid. A. A. I, 76. et Fast. V, 340.— Assyrio pro adsiduo conj. Dorleans, quod etiam C. Valesio nobisque in mentem venit. Optimum amomum fuit Armenium, quod poetis Assyrium dicitur. Conf. auctores in Comm. laudatos et quæ diximus ad Sil. Ital. IX, 402. Sed verba Assyrio et Syrophoenix male junguntur, nec est, quod displiceat adsiduo, h. e. adsidue.

160. abest ab 18. curret 12. 15. 17. 18 in marg. 19. 24.-Porta Idumaa, Romana, sic dicta, quod Vespasianus et Titus VOL. I.

I

devictis Judæis eam ingressi sunt triumphantes; C. de Haugwitz.

165. dicit 12. 14. 26. 45. 166. resecantur 10. 11. 13. 14. 15. 20. 26. et XIV codd. Paris.

168. balnea pro lintea 26.

170. Post Istro nulla distinctio reperitur in edd. quibusdam, etiam Hennin. et Bipont.

171. Hostia 17-24. 27. 45-50. 59.

61-64. 68. 71. 72. 73. 77.

172. togatum 56. 59.

174. Permixtum 17-24. 27. 48. 5961. 64. Permistum in reliquis. Sed illa scriptura rectior. v. Cellar. orthogr. Latin. p. 290. ed. Harles. aut furibus, aut fugitivis 10. 11. 14, 15. 17. 19—22. 25. 45-50. 54-60. 62. 64-69. 71-74. ac furibus et f. 18. et furibus et f. 23.

175. flabros sandapilarum male emend. Vulcan. h. e. nondum magistros artis, quoniam in Gloss. Isidori flabri dicantur fabulosi. Vetus scholion h. 1. est : "Si sandaliorum, sutores ac per hoc abjectæ sortis homines: si sardanafallos, infamis hominis nomen est: si sandapilarum, lectorum, in quibus gladiatores mortui de amphitheatro ejiciuntur."

« PreviousContinue »