Page images
PDF
EPUB

sum tibi testimonium extorquere conabitur, cave ne vitam præferas virtuti bonæque conscientiæ, quibus amissis ne dignus quidem es, qui vivas. 79–86. Provinciam si aliquando obtinueris, cogita, quæso, quæ præmia te maneant, si bene, quæ pœnæ, si male eam administraveris, neque avaros imitare præsides, qui provincialibus olim omne, quo abundabant, aurum, argentum, ebur et marmor per vim eripuere et nunc ne viliores quidem res atque ad vitam sustentandam necessarias iis relinquunt. 87-112. Impune quidem diripies imbelles et luxu effeminatas gentes; sed cave saltem, ne magnam bellicosis injuriam facias, quibus auro argentoque spoliatis arma certe supersunt. 112–126. Si neque tu ipse, neque uxor et comites tui quidquam rapiunt vel pecunia corrumpuntur, facile patiar, te originem tuam, a quocumque velis, repetere: si vero libidinose socios et crudeliter tractas, eo notiora omnibus et manifestiora sunt flagitia tua, quo illustriore loco natus es. 127–141. Quare vero nobilitatem tuam prædicas, si sceleribus eam polluis? 142-145. Lateranus, quum consul esset, noctu et summo magistratu deposito medio die aurigabat frequentabatque popinas, ubi ab unguentariis, cauponibus et scortis blande excipiebatur, versabaturque cum sicariis, nautis, latronibus, carnificibus et fabris: quæ flagitia pueris et adolescentibus condonanda sunt, non viris, nedum summo loco natis; qui tamen id sibi licere putant, vel adeo laudi ducunt, quod in vilissimæ conditionis hominibus damnant pœnaque dignum censent. 145— 182. Turpiora etiam his committunt nobiles et, consumtis per luxum opibus, alii operam scene addicunt mimorumque agunt partes, alii ad ipsas gladiatorum artes descendunt, et nunc quidem sponte, non, ut olim, coacti a Nerone, citharœdo. 183–199. Quin eo impudentiæ progrediuntur, ut in arena ab omnibus cognosci cupiant et hinc Retiarii esse velint, qui soli ex gladiatoribus nudo vultu pugnant. 200—210. Vera nobilitas a virtute, non a titulis et generosa stirpe pendet, nec quisquam dubitabit, Senecam, virum ignobilem, sed bonum, præferre Neroni Imperatori, qui matrem, uxores, sororem, fratrem aliosque propinquos occidit, in theatris cantavit et Troica scripsit. 211-230. Catilina et Cethegus nobilissimi fuere viri, sed patriæ perdendæ consilium inierunt, quam interitu vindicavit Cicero consul, novus homo, qui pacis artibus plus gloriæ, quam Octavius victoria Actiaca et Philippica adeptus est, primusque decreto Senatus Patris patriæ cognomen accepit. 231–244. Marius, alius Arpinas, qui mercenarius olim arator alieni agri et miles gregarius fuit, vicit Cimbros præsensque a re publica periculum propulsavit, adjuvante quidem Catulo, viro nobilissimo, qui tamen non triumphasset, nisi ignobilis collega, duobus sibi oblatis triumphis, uno contentus fuisset. 245-253. Decii, plebeii et humili familia geniti homines, pro patria se devoverunt, et hæc piacula, propter personarum dignitatem, averruncandæ Deorum iræ suffecere. 254--258. Servius, captiva natus, regnum adeptus est et bonorum regum ultimus fuit. 259. 260. Filii contra Bruti, primi consulis, cum aliis adolescentibus nobilibus de patria ejectis regibus prodenda conjuraverunt, et servus rem ad Patres detulit. 261— 268. Præstat itaque humili loco natum esse et virtutibus excellere, quam majorum gloriam vitiis flagitiisque contaminare. 269–271. Quicumque vero vel antiquissima stirpe orti sunt, ab ignobilibus certe aut sceleratis adeo hominibus genus ducunt. 272–275.

Satira nobilissima et perfectissimis poetæ nostri carminibus adnumeranda. Ea præclare docuit, veram nobilitatem non veteri prosapia et multis imaginibus, sed virtutibus magnisque in rem publicam meritis contineri; idque exemplis exquisitissimis illustravit. Simile argumentum tractavit Horatius Sat. I, 6. sed ratione longe diversa. Quid intersit inter Horatium et Juvenalem, jam bene ostendit Konig de Sat. Rom. p. 71. his verbis: "Apud illum omnia sermonis naturalis filo procedunt, unumquodque sponte nasci ex antecedentibus, aut sine studio oblatum videtur, nihilque fere nisi turbato omnium ordine potest omitti: hic primum minus circumspecte vitium a fronte aggreditur, deinde in vitiis et opprobriis nobilitatis undique colligendis desudat eaque, ut hiatum quidem non animadvertas ullum, aliqua ratione inter se consociat et copulat; apparent tamen, ut in opere composito

[ocr errors]

et nondum dolato, partes earumque commissuræ, nullaque adeo cum toto cohæret, ut non aut alium locum obtinere, aut omnino abesse possit. Hoc materiæ parandæ et coacervandæ nimio, quod declamandi consuetudini tribui potest, studio omisso, in partibus exprimendis mira est Juvenalis sollertia, ut in hac re vel cum Horatio certamen ei non fuisset perhorrescendum.” Scripta est hæc Satira post mortem Neronis, in quem v. 193. et 211— 230. acerbius invehitur poeta, quod eo vivo non ausus esset facere. Conf. sup. I, 169. 170. Præstantissima ejus versio est Germanica Denisii, (Juvenal an Ponticus vom wahren Adel, übersetzt und erläutert von Denis. Wien u. Leipzig 1796.) quam cum illa conferri cupio. Boileau Despreaux hanc satiram fere ad verbum expressit Sat. V., sed longe Juvenali est inferior; Ach.

STEMMATA quid faciunt, quid prodest, Pontice, longo
Sanguine censeri pictosque ostendere vultus
Majorum et stantes in curribus Æmilianos
Et Curios jam dimidios humerosque minorem
5 Corvinum et Galbam auriculis nasoque carentem?
Quis fructus generis tabula jactare capaci
*Corvinum, posthac multa contingere virga
Fumosos Equitum cum Dictatore magistros,

SATIRA VIII.

1. Schemata perperam emend. Alciat. de verb. signif. lib. IV. et Parerg. II, 30. probb. Voss. Inst. Or. V, 1. et Grang.

2. pictos 11. 13. 17-22. 24. 45.

4. dividuos, h. e. fissos, malebat Nicol. Heins. ad Sil. III, 42. — humerosque minorem Corvinum 8. 9. 14. 70. 75. 76. 82. et IX codd. Paris. nasuque minorem Corvinum 26. nasumque minorem Corvinum 7. 29. nasumque minorem Corvini 10. 11. 12. 15-25. 27. 45-50. 54-69. 71-74. 77. et XXVI. MSS. Paris. Male! nam naso carentem mox sequitur. humeroque minorem Corvinum reposuit Prat. offensus forte plurali humeros. Sed is pro sing. positus, ambiguitatis quoque vitandæ causa, et doctior est, ut et quar. tus casus. v. Comm.

5. Gallum 29. 6. Qui 50.

7. Hic versus legitur in 1. 8. 9. 14. 37. 43. 70. 75-77. et XXVIII MSS.

9

Paris. sed abest ab 10-13. 15—27. 31 b. 45-50. 54—69. 71–74. et VII codd. Paris. Primus eum revocavit Lipsius, qui in Epist. Quæst. IV, 15. monet, illum non de trivio esse et ad rem aptissimum. Conf. ad VII, 139. Mea quali. cumque sententia nullum fere verbum non in eo suspectum est: unde asterisco a me notatus et ejectus ab Ach. Corvinum modo memoraverat poeta; vocab. autem posthac alienum est ab h. 1., ne dicam ineptum; præterea pro contingere, quod non nisi in 1. exstat et glossam redolet, in reliquis libris legitur deducere, ex quo commodam haud facile elicies sententiam; denique hoc versu deleto nihil est, quod desideretur vel nos offendat.

8. Famosus 24. Famosos 10-15. 1523. 25. 27. 28. 45-49. 54-60. 65. et plerique codd. Paris. Mancinellus exponit illustres, Ascensius gloriosos et optimæ famæ, pessime Calderinus infames. Sed vulgata lectio longe melior.

Si coram Lepidis male vivitur? Effigies quo 10 Tot bellatorum, si luditur alea pernox

Ante Numantinos? si dormire incipis ortu
Luciferi, quo signa duces et castra movebant?
Cur Allobrogicis et magna gaudeat ara
Natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si
15 Vanus et Euganea quantumvis mollior agna;
Si tenerum adtritus Catinensi pumice lumbum
Squalentes traducit avos emtorque veneni
Frangenda miseram funestat imagine gentem?
Tota licet veteres exornent undique ceræ
20 Atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto:
Hos ante effigies majorum pone tuorum:
Præcedant ipsas illi te Consule virgas.

Prima mihi debes animi bona. Sanctus haberi
25 Justitiæque tenax factis dictisque mereris ?
Agnosco procerem. Salve, Gætulice, seu tu
Silanus, quocumque alio de sanguine! rarus
Civis et egregius patriæ contingis ovanti.
Exclamare libet, populus quod clamat, Osiri
30 Invento. Quis enim generosum dixerit hunc, qui
Indignus genere et præclaro nomine tantum

[blocks in formation]

14. cupidus sit 16. 27. 47.

17. traducit 1. 14. 15. 47. 50. 61-76. et cod. Put. producit 2. 5. 7. 10. 11. 16 -19. 23-26. 29. 45. 46. 48. 49. 55 60. 65. 77. et codd. Paris. fere omnes. perducit 12. producat 15. 20. 21. 22.

18. ostendit pro funestat 21.

20. est sola 27. 46. 47. 48. 54. 60. 65. prob. Maittario, ut nihil duabus vocibus sola et unica intersit præter copulam.

21. Paulus et Cossus et Drusus 11. aut Cossus, aut Drusus 17. utrumque contra metrum. vel Drusus, vel Cossus 16.

moribus es tu (b. e. si tu es moribus Paulus cet.) legendum putabat H. Vales.

23. Procedant 27. 46. 47. 48. quod ab h. l. alienum est, etsi de solenni Consulum pompa adhibetur, qua primo initi magistratus die ex ædibus suis in Capitolium deducebantur; unde et dictæ processiones Catholicorum Romanensium. Cf. sup. ad I, 39. in Comm.

24. Prima tibi debes animi bona conj. H. Vales. ut poeta sine interruptione loquatur, non vero v. 21-28. Virtus loquens inducatur, et v. 29. seq. poeta suo nomine.

26. Getulice vulgo male scribitur. Nam Tarouλo dicuntur, a quibus devictis cog. nomen accepit Lentulus.

27. quorumve non male conj. Schrader. Sed v. ad IV, 63.

31. est pro et 60. 65.

Insignis? Nanum cujusdam Atlanta vocamus,
Æthiopem cycnum, pravam extortamque puellam
Europen: canibus pigris scabieque vetusta
35 Levibus et siccæ lambentibus ora lucernæ
Nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est,
Quod fremat in terris violentius. Ergo cavebis
Et metues, ne tu sis Creticus aut Camerinus.

His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli 40 Blande. Tumes alto Drusorum stemmate, tamquam Feceris ipse aliquid, propter quod nobilis esses, Ut te conciperet, quæ sanguine fulget Iuli, Non quæ ventoso conducta sub aggere texit. Vos humiles, inquis, vulgi pars ultima nostri, 45 Quorum nemo queat patriam monstrare parentis; Ast ego Cecropides. Vivas et originis hujus Gaudia longa feras; tamen ima plebe Quiritem Facundum invenies: solet hic defendere causas Nobilis indocti. Veniet de plebe togata, 50 Qui juris nodos et legum ænigmata solvat. Hic petit Euphraten juvenis domitique Batavi

33. cygnum 17. 18. 19.;60. v. ad VI, 165.-pravam 16. 17. 20. 23. 33. 34. Europam 10. 15. 16. Europem 18.

19. 20.

[blocks in formation]

38. metuas 16. 27. 47. 48. 58. -ne sis tu 11. ne tu sic (eadem irrisione, similiter per risum) vel ne sic tu scil. sis aut dicaris, non male emend. Junius. Illud etiam conj. Schrader et recepit Prat. -ac Camerinus malebat Schrader.

39. Hic 71. - est non exstat in 48. 40. Blande restitui ex 1. 10. 11. 12. 15 -24. 26. 27. 28. 45-49. 54. 55. 70. 75 -77. et plurimis MSS. Paris. Blance 58. Plance 25. 50. 56. 57. 59-69. 7174. Plaute reposuere Grang. et Hennin.

ex emend. Lips. ad Tacit. Ann. XIII, 19. ubi conf. Ryckius, qui eam in dubium vocavit. In locis tamen Taciti, quos in Comm. laudavi, libri tantum non omnes patri dant Blandi, et filio Plauti cognomen. tumens 57. 59. - Drusorum sanguine 10. 11. 17. 19. 20. 23. 25. 26. 27. 45-50. 54-67. 71. 72. 75. et XXV codd. Paris.

43. sub aëre 11. 16. 19. 24. 27. 4550. 55. 58. 61-64. 66. 67. 69. 71-74.

quod Britann. et Farnab. interpretantur : sub dio, Flavius autem Conject. c. 13. in atrio, ubi mulieres olim textrinam exercebant.

46. Εὐγενέστερον τοῦ Κέκροπος ἢ Κόδρου dixit Lucianus in Timone c. 23. 47. gente pro plebe 29.

48. invenias 16.

49. venit et de 12. 23. 45.- gente pro plebe 4. 7. 16. 17. 19-22. 26. Utrumque forsan rectius, judice etiam Schradero. Vulgo distinguitur: indocti, veniet cet. prob. Hein. v. ad IV, 63. - togatus emend. Scriver.

51. Britanni pro Batavi in quibusdam

Custodes aquilas, armis industrius; at tu

Nil nisi Cecropides truncoque simillimus Hermæ.
Nullo quippe alio vincis discrimine, quam quod
55 Illi marmoreum caput est, tua vivit imago.
Dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta
Quis generosa putet, nisi fortia? nempe volucrem
Sic laudamus equum, facili cui plurima palma
Fervet et exsultat rauco victoria Circo.

60 Nobilis hic, quocumque venit de gramine, cujus
Clara fuga ante alios et primus in æquore pulvis:
Sed venale pecus Corythæ posteritas et
Hirpini, si rara jugo Victoria sedit.

Nil ibi majorum respectus, gratia nulla
65 Umbrarum: dominos pretiis mutare jubentur
Exiguis tritoque trahunt epiredia collo

Segnipedes dignique molam versare Nepotis.
Ergo ut miremur te, non tua, primum aliquid da,
Quod possim titulis incidere præter honores,

libris, nescio quibus, teste ac prob. Bahrdt. Id omnino arridere potest propter rationem, in Comm. memoratam, et propter victorias, ab Agricola, summo illius ævi duce, ex Britannis relatas. Sed vulgata quoque lectio non plane spernenda est et omnium, quod sciam, librorum auctoritate firmatur.

57. putat 10. 15-17. 27.

58. cui facili 12. facili qui 46. 47. 48. facilis cui ed. Prat. ut sensus sit : qui velocitate sua multas facile victorias parat. Sed vulgata lectio exquisitior, nec palma

h. 1. victoria est.

(vel Coryphæorum equorum in Achaia prima nobilitas fuit."

65. Arpini 20. Harpinnæ conj. Farnab. quod est nomen equi curulis Enomai ap. Lycophr.

64. Nil tibi 45. 60. 65. —gloria nulla

est 13. 16.

65. dominos mutare, ut μsræßáλλsıY TOÙS δεσπότας in Luciani Επισκ. C. 20.

66. trito et ducunt 24. et trito d. 13.

tritoque 10. 12. 14. 15. 19. 25. 26. 46. 47. 48. 50. 54-59. 71-74. 77. trahunt

15. 25. 46. 48. 50. 56. 59-69. 71-74. 77. Utrumque recepi, ut oratio lenius fluat. trito ducunt 16. 17. 18. 20-23. 45. 49. 70. 75. 76. 82. prob. Hein. Cf. ad IV, 63. ducuntur 47. 58. vehunt 26. - epiredia rectius, quam epirrhedia et epirhedia, scriptum in 17-20. 23-25.

27. 46-48. 57. 58. 61-63. 66. 67. 71.

62. Coritha 17. 18. 19. 25. 27. 48. 56. 57.59-70. 74. 77. Chorite 20. Corinthe 11. 58. Corythæ plerique exhibent libri, et vulgo putant, id equæ generosissimæ nomen esse, inditum ei vel a Corytho monte, (hod. Monte Corvo) ubi enutrita sit, vel a Corytho, Etruriæ oppido, quod et Cortona vocatur. v. Heyne Exc. ad Virg. Æn. III, 170. Sed ita potius leg. Corythi vel, quia duæ priores syll. h. 1. producuntur, Cortona; de cujus tamen generosis equis haud quidquam legere memini. Coryfe 1. vel ex emend. Schurzfl. 61. Coryfai. Vet. Schol. est: Coryfeorum

[ocr errors]

72. 74. 76. nam Romani, ut verbis Quin-
til. Inst. Or. I, 5, 58. utar, fecere hanc
reda (v. ad IIÍ, 10.).Gallica.
vocem ex utraque aliena, izì Græca et

68. privum conj. Salmas. ad Solin. p.

69. possis 24.. inscribere 77.

« PreviousContinue »