Page images
PDF
EPUB

Quum perimit sævos classis numerosa tyrannos!

Nam quæcumque sedens modo legerat, hæc eadem stans
Proferet atque eadem cantabit versibus îsdem.

Occidit miseros crambe repetita magistros.

155 Quis color et quod sit causæ genus atque ubi summa
Quæstio, quæ veniant diversæ forte sagittæ,
Nosse velint omnes, mercedem solvere nemo.
Mercedem appellas ? quid enim scio? Culpa docentis
Scilicet arguitur, quod læva in parte mamillæ
160 Nil salit Arcadico juveni, cujus mihi sexta

Quaque die miserum dirus caput Hannibal implet;
Quidquid id est, de quo deliberat, an petat Urbem
A Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
Circumagat madidas a tempestate cohortes.

165 Quantum vis stipulare, et protenus accipe, quod do,
Ut toties illum pater audiat. Hæc alii sex

pressa. Declamare doces? Rhetor es? vel rhetorem te esse profiteris aut gloriaris? O ferrea sint necesse est pectora Vectii, quum cet.

153. Proferet revocavi ex 23 a m. sec. 24. 25. 27. 47. 50.54-58. 60-68.71— 74. 77. et omnibus codd. Paris. Proferat 16. Perferet alii, etiam Hennin. quod ab h. 1. alienum, certe minus aptum videtur, neque explicatum ab iis, quibus probatur.

• vocibus 16.

154. Cambre vel cambre 1. 2. 3. 5. 10. 14-20. 23. 24. 27. 45-49. 55. 69. 70. omnes MSS. Paris. et codex Pincier. cujus v. Parerg. İV, 5. Hanc lect. de. fenderunt Calder. et Scoppa Collect. II, 2. p. 66. ut h. l. designetur inscriptio declamationis de Cambro, Scytharum rege, cujus meminit Diodorus, vel de Cambria s. Cambro-Britannia, (hod. Wales) vel de oppido in Troade aut vico ad radices Gauri montis. Hæc etiam Pithoeo arrisisse mireris. Exagitat ea Politian. Miscell. c.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small]

160. sapit conj. quidam male. Conf. Barth. ad Stat. Sylv. I, 2, 210.

1

161. Quoque 20. - durus (h. e. cujus nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat, ut utar verbis Livii XXI, 4.) suspicari possis coll. Horat. Od. II, 12, 2. ubi v. interpp. Sed epitheto dirus major h. 1. vis inest, ut ap. Horat. Od. III, 6, 36. et IV, 4, 42. ad quæ loca v. Mitscherl. - Post implet et cohortes v. 164. vulgo puncta ponuntur. Ego post implet distinctionem reposui minorem. Neque tamen magnopere repugnarem, și major ei substitueretur, sublato puncto post cohortes, ut apodosis esset: quantum vis stipulare cet.

166. Ast alii sex Et plures 10. 11. 14 -27. 45-50. 54-69. 71-74. 77. et

Vel plures uno conclamant ore Sophista,
Et veras agitant lites, raptore relicto;

Fusa venena silent, malus ingratusque maritus,
170 Et quæ jam veteres sanant mortaria cæcos.
Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
Consilia, et vitæ diversum iter ingredietur,
Ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
Summula ne pereat, qua vilis tessera venit
175 Frumenti: quippe hæc merces lautissima. Tenta,
Chrysogonus quanti doceat, vel Pollio quanti
Lautorum pueros, artem scindens Theodori.
Balnea sexcentis et pluris porticus, in qua
Gestetur dominus, quoties pluit. Anne serenum
180 Exspectet spargatque luto jumenta recenti?

Hic potius namque hic mundæ nitet ungula mulæ.
Parte alia longis Numidarum fulta columnis
Surgat et algentem rapiat cœnatio solem.
Quanticumque domus, veniet, qui fercula docte
185 Componat; veniet, qui pulmentaria condat.
Hos inter sumtus sestertia Quintiliano,

Ut multum, duo sufficient.
Constabit patri, quam filius.

Quintilianus habet saltus?

Res nulla minoris

Unde igitur tot
Exempla novorum

190 Fatorum transi: felix et pulcer et acer;
Felix et sapiens et nobilis et generosus
Appositam nigræ lunam subtexit alutæ :
Felix, orator quoque maximus et jaculator ;

omnes codd. Paris. unde hæc recepit Ach. -Forte leg. Ast alii sex Et plures cet. 167. cum clamant 27. 46. 47. 50. 58. declamant 45.

175. Latissima 11. lætissima emend.

Schurzfl. ut sigwux~ę dictum sit pro: hæc merces tanta est, ut et de ea accepta lætandum sit. Immo, uberrima, largissima, ut læta flumina, segetes cet. apud Virg. et al. Non male, quoniam mox lautorum sequitur.

179. Vectelur 24.

185. Componet 15. Componit 14. 18. 20. 21 a m. sec. 22. 25. 46. 48. 49. 53. 56. 57. 59-63. 65-69. 71-74. 77. et multi codd. Paris. sed recentt. - veniat 58. condet 18. docet 45. condat h. e. faciat, (a condere, non condire) 15. 19. 24. 27. 47. 58. 64. et optimi codd. Paris. unde illud nunc pro vulg. condit substitui cum Ach. Dura certe h. 1. est modorum variatio.

191. est nobilis 11. 180. Exspectent spurgantque 15. spar- ad VI, 449. 450. 193. joculator 7. 47. 48. 84. gatve præstiterit.

-v. sup.

Et, si perfrixit, cantat bene. Distat enim, quæ
195 Sidera te excipiant modo primos incipientem
Edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
Si Fortuna volet, fies de rhetore consul:

Si volet hæc eadem, fies de consule rhetor.

Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud, quam 200 Sidus et occulti miranda potentia fati?

Servis regna dabunt, captivis Fata triumphos.
Felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
Poenituit multos vanæ sterilisque cathedræ,
Sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi
205 Carrinatis: et hunc inopem vidistis, Athenæ,
Nil præter gelidas ausæ conferre cicutas.

Di, majorum umbris tenuem et sine pondere terram
Spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui præceptorem sancti voluere parentis

210 Esse loco.

215

Metuens virgæ jam grandis Achilles
Cantabat patriis in montibus: et cui non tunc
Eliceret risum citharœdi cauda magistri ?

Sed Rufum atque alios cædit sua quæque juventus,
Rufum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit.

Quis gremio Enceladi doctique Palæmonis affert,
Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
Quodcunque est, (minus est autem, quam rhetoris æra)

194. Etsi una voce scribendum crediderim, ut sensus sit: quamvis sit raucus, tamen bene declamat. discat 16. dictat 84. non improb. Schradero.

[blocks in formation]

74.

205. Carinatis 45-47. 50. 56. 60. 65.

206. ausæ donare 22.

Schrader.

210. magnus Achilles 22.

cui ferre conj.

212. Quidam pro signo interrog. perperam ponunt punctum, ut cui ad Achillem referatur.

213. Ruffum 25. 27. 47. 49. 57. 58. 61-68. 71. 73. 77. Rutum 23. —quemque 11. 14-17. 20. 21. 22. 72.

215. Enceladi restitui ex 11. 17. 25. 27. 46-50. 54-69. 71-74. Encheladi 10. 14. 15. 16. 18. 20-24. 45. Hencheladi 19. Celadi 70. 75. 76. 82. Quod tamen ex his nominibus Grammatico et quidem celebri fuerit, non constat. 217. minor 24. - certe pro autem 22. multo pro autem 26.

Discipuli custos præmordet Acœnonoëtus

Et, qui dispensat, franget sibi. Cede, Palæmon, 220 Et patere inde aliquid decrescere, non aliter, quam Institor hibernæ tegetis niveique cadurci,

Dummodo non pereat, mediæ quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet,
Qui docet obliquo lanam deducere ferro;
225 Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
Quot stabant pueri, quum totus decolor esset
Flaccus et hæreret nigro fuligo Maroni.
Rara tamen merces, quæ cognitione tribuni
Non egeat. Sed vos sævas imponite leges,
230 Ut præceptori verborum regula constet,

Ut legat historias, auctores noverit omnes,
Tamquam ungues digitosque suos; ut forte rogatus,
Dum petit aut thermas aut Phobi balnea, dicat

Nutricem Anchisæ, nomen patriamque novercæ
235 Anchemoli; dicat, quot Acestes vixerit annos,
Quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas.
Exigite, ut mores teneros ceu pollice ducat,
Ut si quis cera vultum facit: exigite, ut sit
Et pater ipsius cœtus, ne turpia ludant,

240 Ne faciant vicibus. Non est leve, tot puerorum
Observare manus oculosque in fine trementes.

218. v. Excurs. ad h. 1.

219. franget 11. 14. 17-20. 23. 25. 26. 27. 46. 47. 48. 57. 58. 59. et XV codd. Paris. Restitui illud nunc cum Ach. pro vulg. frangit.

222-224. absunt a 19. ne pereat 10. 20. 21. 22. 60. 65. —umbra pro hora 7. quæ vera forte lectio est, certe elegantior. 223. sedebat 10, 11. 12. 14-18. 2025. 27. 45-50. 54-69. 71-74. 77. 225. ne pereat 10.

229. leges imponite savas 16. 19. scævas 49.

233. Cum 20.- plebi balnea 60. 65. In thermis balneisque ita delectabantur viri nobiles et opulenti, arcessitis hominibus doctis; ill. C. de Haugwitz.

234. patriam nomenque 45.

[blocks in formation]

235. Anchemoli recepi ex 25. 27.46. 47. coll. Pers. I, 18. ubi v. vet. Schol. et

Hæc, inquit, cures, et, quum se verterit annus,
Accipe, victori populus quod postulat, aurum.

SATIR A VIII.

ARGUMENTUM.

QUID refert, nobilem esse et originem a summis ducere viris, si male vivitur noctisque tempus extrahitur alea et epulis ? v. 1-12. Quo jure majorum gloria insolentius se jactat, qui avaritia et mollitie labem ei adspergit ? 13—18. Sola nobilitas est virtus ; et qui animi bonis morumque probitate excellit, vir patriæ utilis, is profecto, quodcumque illi sit nomen ac genus, dignus est, qui in nobilium referatur numerum et de quo, tamquam raro cive, rei publicæ gratulemur. 19-30. Qui vero præter titulos nihil habet, quo gloriari possit, non re vera generosus est, quamvis speciosum ferat nomen, quod turpibus quoque rebus eoque indignis per ludum nonnumquam et jocum damus. 30—38. Nemo potius stolidior eo, qui, quum nihil ipse præclari fecerit, cur vere nobilis sit censendus, natalium splendore inflatur hominesque obscuro loco ortos campano supercilio despicit. 39-46. Horum enim multi sunt utilissimi rei publicæ cives, qui vel de jure respondent ipsasque indocti nobilis causas agunt, vel operam in re militari præstant: at ille, qua est ignavia et stupiditate, a trunco seu statua non differt, nisi quod vivit et spirat. 46-55. In brutis quoque animalibus non genus spectatur, sed virtus, et generosus appellatur equus, qui alios cursu superat; qui vero degener est et ignavus, vili pretio redariis venditur aut molitoribus. 56-67. Quodsi igitur admiratione et laude nostra dignus videri cupis, operam da, ut ipse egregiis eam facinoribus merearis, neque omnia debeas majoribus, vel totus ex eorum gloria pendeas, similis tecto, quod subductis columnis corruit, vel viti, quæ, nisi ulmo alligatur, humi jacet et marcescit. 68-78. Esto bonus miles, tutor, judex; et, si vel tyrannus tormentorum metu fal

Casaub. Sed vulgata lectio non est sollicitanda.

242. curas, et 10. 12. 14–22. 24. 26. 27. 45-49. 54. 55. 58. 64. 65. 66. 70. curas, sed 23. cura, sed 82. cures, et 11. 25. 50. 56. 57. 59-63. 65. 67. 68. 69.

71-77. Hos sequutus sum: semper tamen, fateor, mihi displicuit inquit, propter præc. plur. vos imponite cet. v. 229. et erigite v. 237. Nunc video Schurzfleisch. bene hæc adnotasse: "At vos, Hæc cura: sed quum cet. in Cod. meo. Recte; vel saltem Inquitis, hæc cura. Sed prior lectio elegantior est et plane satirica, utpote qua objectioni præceptorum, Non est leve cet., nihil aliud respondere finguntur parentes, quam Hoc cura, de mercede

videlicet non sollicitus: sed quum annus præterlapsus est et magistri salaria repetunt, indignabundos ait eosdem dicere, Accipe aurum cet." Recte, opinor; et facile ex illa lectione, At vos, Hæc cura: sed

quum cet. reliquæ nasci poterant. Inquitis enim vel inquit glossa fuit, verbis At vos adscripta, quæ deinde in textum irrepsit, extrusis illis verbis. Illa vero, victori populus quod postulat, videntur poetæ ipsius verba esse et parenthesi includenda. H. Valesius legendum putabat Hæc, inquam, cures, ut poeta alloquatur grammatices professorem, vel potius Hæc, inquis, curas, i. e. hæc omnia curas, inquis aut respondes mihi, grammatice.

« PreviousContinue »