Page images
PDF
EPUB

Quod non vidisti. Faciant equites Asiani,

15 Quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni,
Altera quos nudo traducit Gallia talo.

Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
Cogetur posthac, nectit quicumque canoris
Eloquium vocale modis laurumque momordit.

20 Hoc agite, O juvenes: circumspicit et stimulat vos
Materiamque sibi Ducis indulgentia quærit.

Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
Præsidia, atque ideo crocea membrana tabellæ
Impletur; lignorum aliquid posce ocius, et, quæ
25 Componis, dona Veneris, Thelesine, marito,
Aut claude et positos tinea pertunde libellos.
Frange miser calamos vigilataque prælia dele,
Qui facis in parva sublimia carmina cella,
Ut dignus venias hederis et imagine macra.
30 Spes nulla ulterior: didicit jam dives avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,
Ut pueri Junonis avem. Sed defluit ætas
Et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
Tædia tunc subeunt animos, tunc seque suamque

15. et abest ab 46. 47. 48. Prima syll. voc. Bithyni anceps est, ut multæ aliæ, h. 1. brevis, at longa inf. X, 162. Británi

19.

16. Gallica conj. quidam, quod perperam probavit Rigalt. coll. Gloss. antt. Gallicula, τροχάδες.

18. post hæc 16. 21. 22. 24.

20. Huc agite quidam, non improb. Lubino, ut sensus sit: huc vos ad Impe

ratorem unum, vestrum patronum, conferte, et laborem impendite studiis. 0 abest ab 27. 47. 48. 58. -nos 14. 17. 18. 19 a m. sec. 21. 22. 23. 27. 45. 46. 47. 58.

22. exspectanda pro spectanda restitui

ex 10. 11. 14-19 a m. sec. 20-25. 45. 50. 55. 56. 57. 60–63. 65-69. 71-77. 81.

23. crocea not. tabella 75. crocea membrana tabella 75. conf. Casaub. ad Pers. III, 10.

24. ocyus vulgo scribitur. Sed est Gr. ὠκίων, ᾤκιστος, ὤκιστα.

25. Conscribis 7. 10. 12. 14. 16-19 a m. sec. 20 a m. pr. 22. 23. 24. 45. et multi codd. Paris. sed interpretamentum seu glossam redolet.

26. cludo al. Cf. ad III, 19.

28. sella malebat Vales. in Valesianis p. 181. ubi monet, honestiores olim Romæ in lectulis, tenuiores in sellis sedentes scripsisse. Sed Romanos olim omnes scripsisse et legisse jacentes in lectulo lucubratorio (Studierbett), nec nisi docentes sedisse in hemicyclio, jam monuere Visconti ad Pio-Clementin. T. III. p. 18. et

Böttiger in Sabina p. 29. 30. ed. pr.

30. didicit nam 13. 22. 23. 25. 27. 46 –50. 55–60. 64. 65. 69. nam didicit 16. didicit nunc 24.

32. si defluit atas conj. Schrader.

34. nunc subeunt 13. 20. 22. nunc

nunc 17.

35 Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

Accipe nunc artes, ne quid tibi conferat iste,
Quem colis, et Musarum et Apollinis æde relicta.
Ipse facit versus atque uni cedit Homero
Propter mille annos, aut, si dulcedine famæ
40 Succensus recites, maculosas commodat ædes.
Hæc longe ferrata domus servire jubetur,
In qua sollicitas imitatur janua portas.
Scit dare libertos extrema in parte sedentes
Ordinis et magnas comitum disponere voces.
45 Nemo dabit regum, quanti subsellia constent
Et quæ conducto pendent anabathra tigillo,
Quæque reportandis posita est orchestra cathedris.
Nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
Ducimus et litus sterili versamus aratro.

55. ac nuda 24.

36. nunc pro tunc revocavi ex 14-20. 25. 27. 45-50. 56-63.65-74. 77. Adspice nunc artes malebat Schrader.

37. Alii majorem distinct. ponunt post colis verbaque et Musarum et A. œ. r. cum seqq. jungunt.

38. facis et cedis malebat H. Vales.

39. et si quidam codd. et edd. recentt. sed si 16. at si 15. 21 a m. sec. 24. 25. 45. 49. 50. 54-57. 59-63. 65-69. 7174. tres codd. Hafn. et XX Paris. quos secutus est Ach. aut si 10. 17-20. 22. 23. 27. 46. 47. 48. 58. 64. tres codd. Hafn. et quidam Paris. e quibus hanc lect. nunc restitui pro vulg. et si.

40. Incensus 24. Contentus 23.-recitet perperam, ni fallor, emend. Lindenbrog. et Schrader. Maculonus 10. 11.

17-24 a m. sec. 25. 27. 45-50. 54. 55. 57-69. 71. 73. et quinque codd. Hafn. Maculonis 12. 14. 15. 16. 24 a m. pr. 26. 56. 70. 74-77. 82. Vetus scholion est : alii sordidas ædes; alii pictas. Ad quam glossam Schurzfl. bene hæc notavit : "Maculatas forte legit, si recte emendatus est. Pithoeus edidit, Alii sordibus dixit, alii pictas. Possis etiam illitas sordibus. Emblema vermiculatum alii, puto, ceperunt maculas, et exposuerunt pictas. Cf. Casaub. ad Theophr. p. 173." Sed maculosas ingeniose emendavit Heinrich, cujus annotatio est: "Aliena ab re vulgata, et Maculonis, quia patronus hic

noster commodat, ad recitandum, honoris causa, concedit, ædes suas ipsius, non conducit alienas; et Maculonus, nam quum præcesserit Ipse, quo iste, quem colis, satis signatus videri debet, ipsum fautoris no. men tam sero positum aliquid inepti habet nolo dicere, plane esse inauditum hunc hominem. Auget multo magis dubitationem memorabile scholion, quod aperte demonstrat, olim hic, ante omnes, puta, qui hodie exstant, libros longe diversam lectionem fuisse. Priora ejus verba integritati sic restituenda : alii sordidas textis sc. aranearum, nisi hoc voc. incuria obliteratum est. Itaque lectum antiquitus fuit maculosas.* Hoc recepi, tamquam longe præstantius vulgato, quamvis non undique tutum videri possit ab omni dubitatione. v. Comm.

41. abest ab 11. Ac 10. 14. 15. 1725. 27. 45-50. 54-69.71-74. 45. constant 11-22. 24.

46. anabatra 17. 19. 21. 22. 49. anabetra 75. anabælhra 76. anabethra legit Vales. in Valesianis p. 208. Sed Gr. ¿váBalga dicuntur, et recte Schol. vetus, cujus glossa ad hoc verbum, non ad subsellia spectat: "A Græco tractum, i. e. subsellia, super quæ altius sedeatur, gradus superiores scansiles."

49. sterilique in pulvere sulcos Ducimus et litus tenui versamus aratro 11. quæ lectio valde arridebat Schurzfl. qui allu

50 Nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
Consuetudo mali: tenet insanabile multos
Scribendi cacoethes et ægro in corde senescit.
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
55 Communi feriat carmen triviale moneta,

Hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
Anxietate carens animus facit, omnis acerbi

Impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro 60 Pierio thrysumve potest contingere sana

Paupertas atque æris inops, quo nocte dieque
Corpus eget: satur est, quum dicit Horatius, Euoe!
Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant et dominis Cirrhæ Nysæque feruntur
65 Pectora nostra, duas non admittentia curas ?
Magnæ mentis opus nec de lodice paranda
Adtonitæ, currus et equos faciesque Deorum
Adspicere, et qualis Rutulum confundat Erinnys.
Nam si Virgilio puer et tolerabile deesset

[blocks in formation]

insanum, poetam esse non posse." sæva 7. 14. 16. 18. 21 ad marg. 29. prava, sed facili aberratione. masta 12. 13. 70. 75. 76. 77. 82. et quidam codd. Paris. quæ indocti hominis emendatio esse videtur.

62. De voc. Euoe v. Excurs. ad h. 1. 64. Nisa Cyrræque 24. Cyrrhæ in plerisque codd. et edd. etiam Hennin. et Nisæque in quibusdam legitur. Sed Kipja et Núra dicuntur.

65. Pectora nostra (ut nos sup. v. 48.) 7. 10. 14. 15. 16. 19. 23. 24 a m. sec. 25. 26. 45. 49. 50. 54-69. 71-74. 77. et plerique codd. Paris. e quibus nunc hanc lect. substitui cum Ach. etsi bene etiam habet vulg. vestra, ut Juvenalis poetas alloquatur. voces pro curas 27. 46. 47. 48.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

70 Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri:

Surda nihil gemeret grave buccina. Poscimus, ut sit
Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
Cujus et alveolos et lænam pignerat Atreus.
Non habet infelix Numitor, quod mittat amico:
75 Quintillæ quod donet, habet; nec defuit illi,
Unde emeret multa pascendum carne leonem
Jam domitum: constat leviori belua sumtu
Nimirum, et capiunt plus intestina poetæ.
Contentus fama jaceat Lucanus in hortis
80 Marmoreis: at Serrano tenuique Saleio
Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
Curritur ad vocem jucundam et carmen amicæ
Thebaidos, lætam fecit quum Statius urbem
Promisitque diem. tanta dulcedine captos
85 Afficit ille animos, tantaque libidine vulgi

Auditur; sed, quum fregit subsellia versu,
Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.
Ille et militiæ multis largitur honorem,
Semestri vatum digitos circumligat auro.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

87. ni 21. 22. Paridine vendat 11. vi. tiose pro Paridi ni v. - Agavem 64. 88. honores 15. largitus emend. Schrader, offensus omissione copulæ et, quam potius excidisse post Semestri vel, quod Jacobs putat, post honorem, suspicari possis. Vid. tamen ad IV, 63.

89. militiæ multis largitur honorem Semestrem, vatum cet. emend. Ruben. Sed

exquisitior vulgata lectio. Ut dignitas Tribunorum semestris fuit, ita et insigne, Conf. Comm. et Salmas. Exerc. Plin. p. 450. cujus verba sup. in Proleg. apposui.

90 Quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos
Et Bareas, tu nobilium magna atria curas?
Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt.
Quis tibi Mæcenas? quis nunc erit aut Proculeius,
95 Aut Fabius? quis Cotta iterum? quis Lentulus alter?
Tunc par ingenio pretium: tunc utile multis,
Pallere et vinum toto nescire Decembri.

Vester porro labor fecundior, historiarum
Scriptores petit hic plus temporis atque olei plus;
100 Namque oblita modi millesima pagina surgit
Omnibus et multa crescit damnosa papyro.

Sic ingens rerum numerus jubet atque operum lex. Quæ tamen inde seges? terræ quis fructus apertæ ? Quis dabit historico, quantum daret acta legenti? 105 Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra. Dic igitur, quid causidicis civilia præstent

Officia et magno comites in fasce libelli ?

Ipsi magna sonant, sed tunc, quum creditor audit,

91. Bareas 10. 11. 14-25. 27. 4550. 54-69. 74. 77. et Sueton. in vita Juven. quos sequutus sum, quia cum Camerinos jungitur. Baream 70. 75. 76.82. -cura malebat Schrader.

92. Philomena 18. 19. 21-24. 27. 45 -49. 55.

66.

[blocks in formation]

99. petitur plus 56. 59. 60. 65. -aut olei 16.

101. Talibus 20. - multum 21. multa crescit pro crescit multa recepi ex 11. 23.

94. Maecenas et Mecœnas al. v. ad I, 24. quia gratius est auribus.

95. Cocta 17-20. 22. 23. 24. 45. 46. 48. 59. 61. 62.

96. nunc utile multis Pallere cet. 67. 68. 71. 73. 77. et ed. Raphel. a. 1600. quod vulgo explicatur: nunc studiorum utilitas omnis huc redit, ut palleas, curis conficiaris et vino abstineas vel in ipso Decembri, in quo Saturnalium tempore omnes, etiam continentissimi, genio indulgere solent: vel, nunc discendum, sive utilissimum est, esurire et abstinere vino. H. Valesius exponit: nunc utile multis, poetis scilicet, etiam optimis, aquam bibere hyeme ineunte ac frigore sæviente. Bahrdt vertit: Jest ist am besten dran, Wer hungern-kann. Non male, sed minus convenienter usui loquendi, quam satirico ingenio.

102. operis 77.

tecto pro

105. ignavum est, quod 22. lecto 10. 12. 14-20. 23-25. 27. 4550. 54-69. 71-74. 77. et cod. Put. a m. sec. Non male; sed nostra lectio et jam continetur voce umbra) et admodum concinnior est, (nam notio tecti vel ædium probabilis fit ex locis simil. Horatii et Ovidii. v. Camm., Lips. ad Senec. Ep. 67. et Casaub. ad Suet. Aug. c. 78.

106. præstant 10. 12-17 a m. pr. 18. 19. 21. 22. 24. 27. 45. 47. 48. 54. 55. et

pars maxima codd. Paris.

108. tum 11.—Oîov ñv rò μéya xexgayśvas καὶ ὀχληρὸν εἶναι καὶ θρασύν ; Οὐ τοῖς δια καιολογοῦσι (causidicis) μόνοις, ἀλλὰ καὶ τοῖς εὐχομένοις τοῦτο χρήσιμον, Lucianus in Timone c. 11.

« PreviousContinue »