Page images
PDF
EPUB

Involvitque sinu: domibus tunc porrigit altis
Secretumque sibi mimum parat. Hos amat, his se
Ingerit utque suos ridens producit alumnos.

610 Hic magicos affert cantus, hic Thessala vendit
Philtra, quibus valeat mentem vexare mariti

Et solea pulsare nates. Quod desipis, inde est;
Inde animi caligo et magna oblivio rerum,
Quas modo gessisti. Tamen hoc tolerabile, si non
615 Et furere incipias, ut avunculus ille Neronis,
Cui totam tremuli frontem Cæsonia pulli

Infudit. Quæ non faciet, quod Principis uxor?
Ardebant cuncta et fracta compage ruebant,
Non aliter, quam si fecisset Juno maritum
620 Insanum. Minus ergo nocens erit Agrippinæ
Boletus: siquidem unius præcordia pressit
Ille senis tremulumque caput descendere jussit
In cœlum et longam manantia labra salivam.
Hæc poscit ferrum atque ignes, hæc potio torquet :
625 Hæc lacerat mixtos Equitum cum sanguine Patres.

nunc cognovi, eamdem vocem displicuisse Marklando et Dusaulx, eosque maluisse ulnis, brachiis.

607. nunc 60. porriget 47. 64. 608. hic se 46. 48. 56. 59. v. sup. ad III, 39. 40.

609. atque suos 11. 12. 15. 16. 1820. 23. 24. 25. 27. 45-50. 57-63. 65 -69. 71-73. et XXXIII codd. Paris.

quos secutus est Ach. · semper pro ri

dens 7. 11. 12. 14-24. 26. 45. 49. Haud probo; etsi nec verbum ridens satis placet, quia modo præcessit arridens et secretum sibi mimum parat. Displicuit etiam Schurzfleischio, qui suspicabatur, in ant. exemplari fuisse: utque suos • producit alumnos, et librarios pro lubitu hanc lacunam explevisse.

......

611. mentem valeat 16. 22. valeant.25. 49. 54. 56. 57. 59. 60. 61. 63. 65. 66. 67.

615. animi caligo, inscitia, stupor et vecordia, ut σκότος et σκοτίζεσθαι.

614. Post hunc versum tres spurii: Semper aquam portes rimosa ad dolia; semper Istud onus subeas, ipsis mananti

bus urnis, Quo rabidus nostro Phalarim
de rege dedisti, inseruntur in 1. (in quo
legitur Quod rabidum) 31 a. 41. 49. (in
quo rostro pro nostro) et 57. (in quo
rostro Phalari exstat) nec non in cod.
Alexandr. et duobus aliis Paris. A Ju-
venalis ingenio non valde abhorrent judice
Ach.

617. Infundit 47. 48. 58. 85.
620. fuit pro erit 19.

622. descendere suasit 46. 47. 48. 58. 64. 85.

623. longam manantia labra salivam pro longa manantia labra saliva restitui ex 10. 11. 14. 15. 23-27. 45-50. 5467. 69. 71-74. 77. 85. et XXV codd. Paris. quoniam illa lectio et doctior est, et majori auctoritate firmatur, in hac autem tot porλura aures offendunt. Cf. inf. ad XV, 136. et inpr. Heins. ad Ovid. Met. VI, 312. ubi multis exemplis docet, verba manare, flere, pluere, stillare, rorare et similia nunc quarto casui, nunc sexto jungi.

624. 625. transpositi in 17.
625. mistos 68. 71. 72. 73.

Tanti partus equæ ! quanti una venefica constat ? Oderunt natos de pellice; nemo repugnet, Nemo vetet: jam jam privignum occidere fas est. Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res, 630 Custodite animas et nulli credite mensæ.

Livida materno fervent adipata veneno.

Mordeat ante aliquis, quidquid porrexerit illa,
Quæ peperit: timidus prægustet pocula pappas.
Fingimus hæc, altum Satira sumente cothurnum
635 Scilicet, et finem egressi legemque priorum
Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
Montibus ignotum Rutulis cœloque Latino.
Nos utinam vani! sed clamat Pontia, Feci,
Confiteor puerisque meis aconita paravi,

640 Quæ deprensa patent: facinus tamen ipsa peregi.
Tune duos una sævissima vipera cœna?

Tune duos? Septem, si septem forte fuissent.
Credamus tragicis, quidquid de Colchide torva

626. quantum 12. 45. quantum venefica 85. Vulgo male distinguitur: Tanti partus equæ, quanti una venefica constat ? vel constat. Sed quocumque modo interpungantur hæc verba, parum placent, et semper putavi, poetam scripsisse: Tanti partus equa! tanti una venefica constat ! In qua repetitione voc. tanti magna vis inest, ut sup. v. 595. (qui locus similis est) et inf. VII, 31. Nunc video ita legi in 50. et 64. atque ita jam h. 1. emendasse Brit. Ascens. Rigalt. Prat. et Schurzfl. 627. nemo repugnat 16. 85. nemo recusat, Nemo vetat 77. Sed ipsa vel dubitatio vel optatio longe venustior est. 629. quis 46. 48. 59. 60. 65. 632. 633. a secunda manu additi sunt in 8. et vel omissi in VI codd. Paris. vel a recentiori manu adscripti. Eosdem a pluribus codd. abesse, monent vet. Schol. et Valla. Nec tamen ab h., 1. et poetæ ingenio abhorrent. Sordeat 11. unde Sorbeat conj. Schurzfl. sed male: nam verbum mordeat ad cibos venenatos, et prægustet ad pocula veneno ferventia spectat. illa, que peperit, noverca, cui proprii sunt liberi; qui ut heredes

[blocks in formation]

pappas restitui ex 23. 49. 64. Est Gr. άrras. papas in reliquis libris.

635. Scilicet egressi et finem 10. 17. 18. 21. 22. 45. 46. 48. Scilicet egressi finem 11. 14. 15. 16. 19. 20. 24-27. 47. 49. 50. 54-60. 64. 65. 85. multo aptius et recte, judice Schurzfl. qui et v. 637. post Latino interrog. notam vulgo poni probabat. Ego minorem distinct. post cothurnum delevi.

640. deprehensa 15. 27. 63. 64.- -tantum pro tamen conj. Guietus.

641. 642. transpositi in 22.
642. septem si 27.

643. Credatur 16.— magicis pro tragicis inepte 4. 14. 16. 21. 26. - de Colchide torva 10-24. 27. 45-50. 54. 55. 56. 59-65. 68-71. 73. 74. 85. et plurimi codd. Paris. e quibus hanc lectionem nunc revocavi cum Ach. torva 72. terra 77. et paucissimi codd. Paris. sæva 1. 25.

Dicitur et Procne: nil contra conor. et illæ
645 Grandia monstra suis audebant temporibus; sed
Non propter numos. Minor admiratio summis
Debetur monstris, quoties facit ira nocentem
Hunc sexum et rabie jecur incendente feruntur
Præcipites; ut saxa jugis abrupta, quibus mons
650 Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.

Illam ego non tulerim, quæ computat et scelus ingens
Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti
Alcestim, et, similis si permutatio detur,

Morte viri cupiant animam servare catellæ.
655 Occurrent multæ tibi Belides atque Eriphylæ
Mane Clytemnestram nullus non vicus habebit.
Hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
Insulsam et fatuam dextra lævaque tenebat.

:

At nunc res agitur tenui pulmone rubetæ; 660 Sed tamen et ferro, si prægustabit Atrides Pontica ter victi cautus medicamina Regis.

26. 58. 66. 67. 75-77. 81. 82. et quidam codd. Paris. quod glossam redolet.

644. Progne 13. 17-25. 57. 58. 60. 64-67. 85. sed Gr. Пgózvn dicitur. v. Heins. ad Ovid. Met. VI, 428.

647. Post monstris multi male punctum posuere, etiam Hennin.

648. et rabie restitui ex 14-25. 45. 56. 57. 59-61. 65. 65. 66. 67. 74.

Copulam et ejecerunt Hennin. et alii. Tum certe post sexum, non post monstris major distinctio ponenda videtur.-v. sup. ad I, 45.

654. cupiant 12. 14. 17. 18. 20-25. 25. 27. 45-48. 56-74. 85. et plurimi codd. Paris. e quibus illud restitui nunc cum Ach. cupiunt 15. 16. 49. cuperent 77. cupient reliqui et quidam codd. Paris. catelli 21. 22. 26. 27. 47. 48. 58. 85. Cf. ad v. 551.

655. 656. Vulgaris verborum distinctio in omnibus libris est: Occurrent multæ t. B. a. Eriphyla: Mane Clytemnestram nullus non vicus habebit: Hoc tantum cet.

Qua servata vocab. Mane, nisi me omnia fallunt, plane ineptum est; quod interpretes vel non sensisse, vel dissimulasse mireris. Hinc conjeceram olim Pane, quod tamen languet. Postea vidi, non lectionem sollicitandam esse, sed interpunctionem, ut egregia exoriatur sententia. v. Comm. Occurrunt 18. 27. 47. 48. 58. tibi multæ 46-49. 54. 58. 64. 85.

656. Clitemnestram, Clitemnæstram, Clytemnestram et Clytemnestram scrip. sere ceteri editores præter Ach. Sed dicitur Kavraiμvnorga. v. sup. ad VI, 601. 657. differt 16.

658. Invisam 7. 13. 19-22. 24. 29. et vacuam 16. -læva dextraque 25. 27. 46–50. 54—65. 68. 71. 72. 73. 85.

660. prægustavit 70. prægustaret 10. 15-27. 45-50. 54-67. 74. 77. 85. et

sic Ach. cujus nota est : "Hanc lect. ex codd. Paris. revocavi. Pauci prægustavit : quidam, sed pauciores, prægustabit. Dusaulx solus legit prægustarit ; non male, sed sine auctoritate."

[blocks in formation]

ARTES et studia foventur tantum a Cæsare, a reliquis vero proceribus ita contemnuntur, ut jam doctissimi celeberrimique viri ad vilia quæque ministeria paupertate adigantur. v. 1-29. Nobiles enim divitesque Romani poetas admirantur tantum ac laudant, vel carmen sibi oblatum carmine rependunt et ruinosas quidem recitantibus ædes, non vero subsellia quoque aliasque impensas suppeditant. 30-47. Nihilo secius multi ad versus faciendos glorie cupiditate impelluntur, quum tamen mens, nisi expers sit curarum, non facile numine quasi afflari sensusque excelsiores concipere, neque præstantissimi poetæ, si desint Mæcenates, vitam sustentare possint. 48-97. Non fructuosior nunc est labor historicorum, etsi plus temporis, olei ac chartæ poscat. 98–105. Neque majora ex ingenti vocis laterumque contentione præmia ac commoda redundant in causidicos, patronos causarum et jureconsultos, qui præterea, ut plebem, hominum ingenia ex cultu et magnificentia æstimantem, alliciant, se divites esse simulant ac nobiles, et ita ære alieno obruuntur. 106149. Omnium tamen ingratissimus est labor et merces vilissima rhetorum atque grammaticorum. Illi enim continuis puerorum eadem recinentium declamationibus excarnificantur, et, si pueri juvenesque obtusi ingenii nihil in literis proficiunt, soli in culpa esse dicuntur, nec, ut olim præceptores, a discipulis coli atque amari, sed derideri vel adeo cædi solent, a parentibus vero, qui magnam vulgo in ædificia et epulas impensam et nullam fere in educationem institutionemque liberorum faciunt, exiguam laboris molestissimi mercedem capiunt: unde perrarum est locupletis rhetoris, qualis Quintilianus fuit, exemplum. 150— 214. Hi vero, grammatici, a quibus non multiplex tantum et perfecta eruditio, sed summa quoque discipulorum cura exigitur, non tantum nihilo plus præmii ferunt, sed etiam parte mercedula fraudantur eamque vix sine lite obtinent. 215–243.

Excellentissima Satira, cujus lectio maxime commendanda est iis, qui rem literariam scholasticamque fovere et possunt et debebant. Quæ enim Juvenalis de misera studiorum

studiosorumque conditione disputavit, ad nostra quoque tempora transferri possunt fere singula; et quam multi hæc jam surdis cecinerunt auribus? Sint Mæcenates, non deerunt, Flacce, Marones! Conditio tamen illa non melior, sed multo pejor facta est dominante Napoleone, qui nos magnæ nationi inseruerat; et nihilo secius felicitatem illorum temporum et Galliæ, ter quaterque beatæ, nutriculæ causidicorum bonarumque artium, miris laudibus prædicat Achaintre, novissimus Juvenalis editor. Nos quidem Galliæ non invidemus sua bona neque doctis ejus viris Fortunam, quæ, teste illo panegyrista, eos sequitur. Idem vero ad finem Sat. hæc adnotavit: Si inter vivos adhuc esset Juvenalis, grammatici quanto miseriores ipsi viderentur, quibus quatuor vel quinque per menses franci Gallici per annum pro mercede dantur! Attamen, ut vera dicam, et tardius surgunt, quam tempore ipsius, et maturius cubant, et celerius officio funguntur suo.'

[ocr errors]

ET
spes et ratio studiorum in Cæsare tantum :
Solus enim tristes hac tempestate Camenas
Respexit, quum jam celebres notique poetæ
Balneolum Gabiis, Romæ conducere furnos
5 Tentarent, nec foedum alii, nec turpe putarent
Præcones fieri, quum, desertis Aganippes
Vallibus, esuriens migraret in atria Clio.
Nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
Ostendatur, ames nomen victumque Machæræ
10 Et vendas potius, commissa quod auctio vendit
Stantibus, œnophorum, tripodas, armaria, cistas,
Alcyonem Paccî, Thebas et Terea Fausti.
Hoc satius, quam si dicas sub judice, Vidi,

SATIRA VII.

tantum est 10.

1. Est spes 60. 65. 11. 16. 3. noti celebresque 11. 14-22. 24. 49. 55. 77.

8. arca pro umbra 10. 12. 14—17. 18-27. 45-50. 54-69. 71-74. et XXXIII codd. Paris. prob. Grang. ut sensus sit: si componis, ut ait ille, carmina nullos referentia numos. Sed nostra lectio exquisitior est et venustior, illa scioli scholastici acumen sapit.

9. victum nomenque 16. 21. Machatæ 48. Macera 21. 22.

11. tripodas pro tripodes revocavi ex 20. 23. 24.-ripides pro tripodes cod. Thuan.

teste Boissonade ad Herodiani Partitt. p.
118. qui hanc lectionem, ne memoratam
quidem a nupero editore, (Achaintre)
omnino recipiendam judicat, quia plus
habeat satiricæ venæ quam altera. Eadem
lectio a me olim in aliquot codd. reperta
est et forsan recipienda. Ριπὶς, ῥιπὴ et
pidio flabellum, unde pris, (al. fanú
v, nata‡úxıı) flabarii et flabelliferæ. v.
Casaub. ad Sueton. Aug. c. 80. Burm.
Sec. ad Anthol. Lat. T. II. p. 370. et
inpr. Böttigeri Sabina p. 455. 461-479.
ed. pr.

12. v. Excurs. ad h. 1.
13. Hæc 11. 45.

« PreviousContinue »