GRAECORUN TUM LATINORUM DE ARTE LITERARIA PRAECEPTA ET PLACITA, COLLECTÁ, ORDINE SYSTEMATICO DISPOSITA ADNOTATIONIBUSQUE PASSIM INSTRUCTA A JOSEPHO HILLEBRAND, PIILOSOPHIAE PROFESSORE ET PA EDAGOGIARCAA GISSENSI. MOGUNTIAE, SU MTIBUS FLO R. KUP FERBE KG. MDCCCXXVIII. PA3265 5 PRÆFATIO. Equidem persuasum habeo, qaum omni aetate tum praesertim hac nostra ab iis, quibus scholarum labor et cura demandata sit, id esse inprimis enitendum, ut humanitatis studia juventuti, literis operam navanti, quam maxime commendentur. Quod ut rite et cum fructu fieri pòssit, mirum quantum juvabit, si humanitatis praecepta ex ipso veterum scriptorum quasi ore percipiantur. Totius autem rei literariae, quatenus scilicet artem attinet, doctrinam ab antiquis praeclarissime tractatam aecepimus. Quae cum ad excolendum juventutis aninium plurimum valeat atque humanitatis studia potissimum complectatur, me hujus artis studiosis non male consulturum putabam, si, omnium, quae ex ." antiquitate nobis de ea tradita sunt, placitorum habito delectu praecipua finique obtinendo aptissima colligerem et diligentiori illorum examini proponerem; quod quidem jam quadraginta abhinc annis Wideburgium in libro suo Prae 34540 |