Polybius' Leben, Philosophie, Staatslehre, letztere im Zusammenhange mit den politischen Theorie von Platon, Aristoteles [&c.].

Front Cover

From inside the book

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 408 - ... in comitio ac foro urerentur. scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret.
Page 409 - Bruti sed etiam mei meminerint." egressus dein senatu vitam abstinentia finivit. libros per aediles cremandos censuere patres : sed manserunt oecultati et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet, qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas; neque aliud externi reges, aut qui eadem saevitia usi sunt, nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
Page 228 - Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis, si minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi.
Page 404 - ... nostra autem res publica non unius esset ingenio sed multorum, nee una hominis vita sed aliquot constituta saeculis et aetatibus.
Page 134 - Nimirum recte ; propter virtutem enim jure laudamur et in virtute recte gloriamur ; quod non contingeret, si id donum a deo, non a nobis haberemus.
Page 11 - Indem sie den Menschen gewöhnt, sich mit der ganzen Vergangenheit zusammenzufassen und mit seinen Schlüssen in die ferne Zukunft vorauszueilen: so verbirgt sie die Grenzen von Geburt und Tod, die das Leben des Menschen so eng und so drückend umschließen, so breitet sie optisch täuschend sein kurzes Dasein in einen unendlichen Raum aus und führt das Individuum unvermerkt in die Gattung hinüber.
Page 278 - Quid? ii, qui dixerunt totam de dis immortalibus opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus rei publicae causa, ut, quos ratio non posset, eos ad officium religio duceret, nonne omnem religionem funditus sustulerunt ? Quid ? Prodicus Ceus, qui ea quae prodessent hominum vitae, deorum in numero habita esse dixit, quam tandem religionem reliquit?
Page 408 - Dedimus profecto grande patientiae documentum; et sicut vetus aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci quam tacere.
Page 59 - Aegyptiis nescienter commodantibus ea quibus non bene utebantur; sic doctrinae omnes Gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum, duce Christo, de societate Gentilium exiens, debet abominari atque devitare, sed etiam liberates disciplinas usui veritatis aptiores et quaedam morum praecepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos.
Page 411 - Nam cunctas nationes et urbes populus aut primores aut singuli regunt: delecta ex iis et consociata rei publicae forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit, haud diuturna esse potest.

Bibliographic information