Page images
PDF
EPUB

T. LIVII PATAVINI

LIBER II.

Liberi iam hinc populi Romani res, pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum, potentiora quam hominum, peragam. Quae libertas ut laetior esset, proximi regis superbia fecerat. Nam priores ita regnarunt, ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctae multitudini addiderunt, numerentur: neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriae, Superbo exacto rege, meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem, aut certe impunitatem, adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset tribuniciis procellis, et in aliena urbe cum Patribus serere certamina, priusquam pignora coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore assuescitur, animos eorum consociasset? Dissipatae res nondum adultae discordia forent: quas fovit tranquilla moderatio imperii, eoque nutriendo perduxit, ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent. Libertatis autem originem inde magis, quia annuum imperium consulare factum est, quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres. Omnia iura, omnia insignia primi consules tenuere: id modo cautum est, ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur. Brutus prior, concedente collega, fasces habuit: qui non acrior vindex libertatis fuerat,

quam deinde custos fuit. Omnium primum avidum novae libertatis populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iureiurando adegit, neminem Romae passuros regnare. Deinde, quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum Patrum numerum, primoribus equestris gradus lectis, ad trecentorum summam explevit: traditumque inde fertur, ut in senatum vocarentur, qui Patres, quique conscripti essent. Conscriptos videlicet in novum senatum appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam civitatis iungendosque Patribus plebis animos.

II. Rerum deinde divinarum habita cura: et, quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, ne ubiubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant. Id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat cura, officeret. Ac nescio, an, nimis undique eam minimis quoque rebus muniendo, modum excesserint. Consulis enim alterius, quum nihil aliud offenderit, nomen invisum civitati fuit. Nimium Tarquinios regno assuesse: initium a Prisco factum. Regnasse deinde Ser. Tullium. Ne intervallo quidem facto, oblitum, tanquam alieni, regni Superbum Tarquinium, velut hereditatem gentis, scelere ac virepetisse. Pulso Superbo, penes Collatinum imperium esse. Nescire

Tarquinios privatos vivere: non placere nomen: periculosum libertati esse. Hic primo sensim tentantium animos sermo per totam civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad concionem vocat. Ibi omnium primum iusiurandum populi recitat. Neminem regnare passuros, nec esse Romae, unde periculum libertati foret. Id summa ope tuendum esse: neque ullam rem, quae eo pertineat, contemnendam. Invitum se dicere hominis causa: nec dicturum fuisse, ni caritas reipublicae vinceret. Non credere populum

Romanum, solidam libertatem recuperatam esse. Regium genus, regium nomen, non solum in civitate, sed etiam in imperio esse. Id officere, id obstare libertati. Hunc tu, inquit, tua voluntate, L. Tarquini, remove metum. Meminimus, fatemur, eiecisti reges. Absolve beneficium tuum. Aufer hinc regium nomen. Res tuas tibi non solum reddent cives tui, auctore me; sed, si quid deest, munifice augebunt. Amicus abi: exonera civitatem vano forsitan metu. Ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum. Consuli primo tam novae rei ac subitae admiratio incluserat vocem. Dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant. Et ceteri quidem movebant minus. Postquam Sp. Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea ipsius, agere varie, rogando alternis suadendoque, coepit, ut vinci se consensu civitatis pateretur; timens consul, ne postmodum privato sibi cadem illa cum bonorum amissione, additaque alia insuper ignominia, acciderent, abdicavit se consulatu: rebusque suis omnibus Lavinium translatis, civitate cessit. Brutus ex senatusconsulto ad populum tulit, ut omnes Tarquiniae gentis exsules essent: collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.

III. Quum haud cuiquam in dubio esset, bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit. Ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. Erant in Romana iuventute adolescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adolescentium Tarquiniorum, assueti more regio vivere. Eam tum, aequato iure omnium, licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam vertisse servitutem inter se conquerebantur. Regem hominem esse, a quo impetres, ubi ius, ubi iniu

ria opus sit: : esse gratiae locum, esse beneficio; et irasci et ignoscere posse: inter amicum atque inimicum discrimen nosse. Leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi, quam potenti: nihil laxamenti nec veniae habere, si modum excesseris. Periculosum esse, in tot humanis erroribus sola innocentia vivere. Ita, iam sua sponte aegris animis, legati ab regibus superveniunt, sine mentione reditus bona tantum repetentes. Eorum verba postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit: ne non reddita, belli causa; reddita, belli materia et adiumentum essent. Interim legati alii alia moliri, aperte bona repetentes, clam recuperandi regni consilia struere. Et, tanquam ad id, quod agi videbatur, ambientes nobilium adolescentium animos pertentant: a quibus placide oratio accepta est, his literas ab Tarquiniis reddunt; et de accipiendis clam nocte in urbem regibus colloquuntur.

IV. Vitelliis Aquilliisque fratribus primo commissa res est. Vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat: iamque ex eo matrimonio adolescentes erant liberi, Titus Tiberiusque: eos quoque in societatem consilii avunculi assumunt. Praeterea et nobiles aliquot adolescentes conscii assumpti, quorum vetustate memoria abiit. Interim quum in senatu vicisset sententia, quae censebat reddenda bona; camque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent, quibus regum asportarent res; omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, evincunt.que instando, ut literae sibi ad Tarquinios darentur: nam aliter qui credituros eos, non vana ab legatis super rebus tantis afferri? Datae literae, ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt. Nam quum, pridie quam legati ad Tarquinios proficiscerentur, et coenatum forte apud Vitellios esset, coniuratique

ibi, remotis arbitris, multa inter se de novo, ut fit, consilio egissent; sermonem eorum ex servis unus excepit, qui iam antea id senserat agi: sed eam occasionem, ut literae legatis darentur, quae deprehensae rem coarguere possent, exspectabat. Postquam datas sensit, rem ad consules detulit. Consules, ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo, sine tumultu rem omnem oppressere: literarum in primis habita cura, ne interciderent. Proditoribus extemplo in vincula coniectis, de legatis paullulum addubitatum est: et quanquam visi sunt commisisse, ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit.

V. De bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad Patres, Illi victi ira vetuere reddi, vetuere in publicum redigi. Diripienda plebi sunt data; ut, contacta regia praeda, spem in perpetuum cum his pacis amitteret. Ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti, Martius deinde campus fuit. Forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi: quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim, tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet. Ita in vadis haesitantis frumenti acervos sedisse illitos limo: insulam inde paullatim, et aliis, quae fert temere flumen, eodem invectis, factam: postea credo additas moles, manuque adiutum, ut tam eminens area, firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. Direptis bonis regum, damnati proditores, sumptumque supplicium, conspectius eo, quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus imposuit, et, qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilissimi iuvenes: sed a ceteris, velut ab ignotis

« PreviousContinue »