Page images
PDF
EPUB

se: fortunam matris, quod capta patria in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur, fecisse.

XL. Duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo, sed apud Patres plebemque longe maximo honore Ser. Tullius erat. Tum Anci filii duo etsi antea semper pro indignissimo habuerant, se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam, non modo civicae, sed ne Italicae quidem stirpis; tum impensius his indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet: ut in eadem civitate post centesimum fere annum, quam Romulus deo prognatus, deus ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat. Tum commune Romani nominis, tum praecipue id domus suae dedecus fore, si, Anci regis virili stirpe salva, non modo advenis, sed servis etiam, regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt. Sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis, quam in Servium, eos stimulabat: et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat, quam privatus: tum, Servio occiso, quemcunque alium generum delegisset, eundem regni heredem facturus videbatur. Ob haec ipsi regi insidiae parantur. Ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiae, quam potuere tumultuosissime, specie rixae in se omnes apparitores regios convertunt: inde, quum ambo regem appellarent, clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque vociferari, et certatim alter alteri obstrepere; coerciti ab lictore, et iussi in vicem dicere, tandem obloqui desistunt. Unus rem ex composito orditur. Quum intentus in eum se rex totus averte

ret, alter elatam securim in caput deiecit: relictoque in vulnere telo, ambo se foras eiiciunt.

XLI. Tarquinium moribundum quum, qui circa erant, excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt. Clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eiicit: simul, quae curando vulneri opus sunt, tanquam spes subesset, sedulo comparat: simul, si destituat spes, alia praesidia molitur. Servio propere accito quum paene exsanguem virum ostendisset; dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. Tuum est, inquit, Servi, si vir es, regnum; non eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige te, deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt. Nunc te illa coelestis excitet flamma: nunc expergiscere vere. Et nos peregrini regnavimus. Qui sis, non unde natus sis, reputa. Si tua re subita consilia torpent, at tu mea sequere. Quum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras, in Novam viam versas, (habitabat enim rex ad Iovis Statoris) populum Tanaquil alloquitur. Iubet bono animo esse: sopitum fuisse regem subito ictu: ferrum haud alte in corpus descendisse: iam ad se redisse. Inspectum vulnus, absterso cruore: omnia salubria esse: confidere, propediem ipsum eos visuros. Interim Ser. Tullio iubere populum dicto audientem esse. Eum iura redditurum, obiturumque alia regis munia esse. Servius cum trabea et lictoribus prodit; ac, sede regia sedens, alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. Itaque, per aliquot dies, quum iam exspirasset Tarquinius, celata morte, per speciem alienae fungendae vicis suas opes firmavit. Tum demum palam facto, et comploratione in regia orta, Servius, praesidio firmo munitus, primus inius

su populi, voluntate Patrum regnavit. Anci liberi, iam tum comprehensis sceleris ministris, ut vivere regem, et tantas esse opes Servii nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.

XLII. Nec iam publicis magis consiliis Servius, quam privatis, munire opes. Et ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquinii liberum esset, duas filias iuvenibus regiis, Lucio atque Arunti Tarquiniis, iungit. Nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin invidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret. Peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus (iam enim indutiae exierant) aliisque Etruscis sumptum. In eo bello et virtus et fortuna enituit Tullii: fusoque ingenti hostium exercitu, haud dubius rex, seu Patrum, seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Aggrediturque inde ad pacis tonge maximum opus: ut, quemadmodum Numa divini auctor iuris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent. Censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio: ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent. Tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu descripsit, vel paci decorum, vel bello.

XLIII. Ex iis, qui centum millium aeris, aut maiorem, censum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum. Prima classis omnes appellati. Seniores, ad urbis custodiam ut praesto essent: iuvenes, ut foris bella gererent. Arma his imperata, galea, clipeum, ocreae, lorica; omnia ex aere. Haec ut tegumenta corporis essent: tela in hostem, hastaque et gladius. Additae huic classi duae fabrum centuriae, quae sine armis sti

pendia facerent: datum munus, ut machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quin. que et septuaginta millium censum instituta; et ex his, senioribus iunioribusque, viginti conscriptae centuriae: arma imperata, scutum pro clipeo, et praeter loricam omnia eadem. Tertiae classis in quinquaginta millium censum esse voluit. Totidem centuriae et hae, eodemque discrimine aetatium, factae: nec de armis quicquam mutatum; ocreae tantum ademptae. In quarta classe census quinque et viginti millium; totidem centuriae factae: arma mutata; nihil praeter hastam et verutum datum. Quinta classis aucta, centuriae triginta factae: fundas lapi-* desque missiles hi secum gerebant. In his accensi, cornicinés, tubicinesque, in tres centurias distributi. Undecim millibus haec classis censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuit: inde una centuria facta est, immunis militia. Ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias. Sex item alias centurias, tribus ab Romulo ínstitutis, sub iisdem, quibus inauguratae erant, nominibus fecit.

Ad

equos emendos dena millia aeris ex publico data; et, quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina millia aeris in annos singulos penderent. Haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera. Deinde est honos additus: non enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure promiscue omnibus datum est: sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omnis penes primores civitatis esset. Equites enim vocabantur primi; octoginta inde primae classis centuriae: ibi si variaret, quod raro incidebat, ut secundae classis vocarentur: nec fere unquam infra ita descenderent, ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet, hunc ordinem, qui nunc

est, post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero, centuriis iuniorum seniorumque ad institutam ab Ser. Tullio summam non convenire. Quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, quae habitabantur partes, Tribus eas appellavit; ut ego arbitror, ab tributo: nam eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est. Neque hae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

XLIV. Censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latae cum vinculorum minis mortis.que, edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in campo Martio prima luce adessent. Ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit: idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est. Millia octoginta eo lustro civium censa dicuntur. Adiicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum, qui ferre arma possent, eum numerum fuisse. Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque. Inde deinceps auget Esquilias: ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat. Aggere et fossis et muro circumdat urbem: ita pomoerium profert. Pomoerium, verbi vim solam intuentes, postmoerium interpretantur esse. Est autem magis circa murum locus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurato consecrabant: ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc vulgo etiam coniungunt; et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habitari, neque arari fas erat, non magis quod post murum esset, quam quod murus post id, pomoerium Romani appellarunt: et in urbis incremento semper, quan

« PreviousContinue »