Page images
PDF
EPUB

tuo in laevam manum translato, dextra in caput Numae imposita, precatus est ita: Iupiter pater, si est fas, hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa acclarassis inter eos fines, quos feci. Tum peregit verbis auspicia, quae mitti vellet: quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat. Quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militia, animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique, fecit: apertus ut in armis esse civitatem; clausus pacatos circa omnes populos significaret. Bis deinde post Numae regnum elausus fuit: semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum: iterum, quod nostrae aetati dii dederunt, ut videremus, post bellum Actiacum, ab Imperatore Caesare Augusto, pace terra marique parta. Clauso eo, quum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et illis saeculis rudem, efficacissimam, deorum metum iniiciendum ratus est. Qui quum descendere ad animos sine aliquo com; mento miraculi non posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse: eius se monitu, quae acceptissima diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique deorum praeficere. Atque omnium primum, ad cursum lunae, in duodecim menses describit annum: quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe, intercalaribus men

sibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quanquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime, quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosa plures Romuli, quam Numae, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella; ne sacra regiae vicis desererentur, flaminem Iovi assiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. Huic duos flamines adiecit: Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum. His, ut assiduae templi antistites essent, stipendium de publico statuit: virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicaeque pictae insigne dedit, et super tunicam aeneum pectori tegumen: coelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre, ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollennique saltatu iussit. Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit, eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur Cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit: ut esset, quo consultum plebes veniret; ne quid divini iuris, negligendo patrios ritus, peregrinosque asciscendo, turbaretur. Nec coelestes modo caerimonias, sed iusta quoque funebria placandosque Manes, ut idem pontifex edoceret; quaeque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, susciperentur atque procura rentur. Ad ea elicienda ex mentibus divinis. Iovi

Elicio aram in Aventino dicavit, deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.

XXI. Ad haec consultanda procurandaque, multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis coeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac iusiurandum, proximo legum ac poenarum metu, civitatem regerent. Et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante, castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in cultum versam deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. Quo quia se per saepe Numa sine arbitris, velut ad congressum deae, inferebat, Camenis eum lucum sacravit; quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent. Et soli Fidei sollenne instituit. Ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere: significantes fidem tutandam, sedemque eius etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum eius operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos: Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas.

XXII. Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit. Patres auctores facti. Hic non

solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit. Tum aetas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quaerebat. Forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albae. Utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis, ne quid prius, quam mandata, agerent: satis sciebat, negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta: excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. Tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant. Haec renuntiant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi, omnium ignari, primum purgando terunt tempus: Se invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos; sed imperio subigi: res repetitum se venisse. Ni reddantur, bellum indicere iussos. Ad haec Tullus: Nuntiate, inquit, regi vestro, regem Romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.

[ocr errors]

XXIII. Haec nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque; Troianam utramque prolem, quum Lavinium ab Troia, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit: quod nec acie certatum est; et, tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossa cir

cumdant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte, praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettum. Ducit, quam proxime ad hostem potest; inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quae nihilo minus ad rem Romanam, quam ad Albanam, pertineant. Haud aspernatus Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: Iniurias et non redditas res ex foedere, quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam huiusce esse belli, audisse videor : nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre. Sed, si vera potius, quam dictu speciosa, dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte, an perperam, interpretor: fuerit ista eius deliberatio, qui bellum suscepit. Me Albani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle. monitum velim: Etrusca res, quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Etruscis, hoc magis scis. Multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, iam, quum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore; ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, aggrediantur. Itaque, si nos dii amant, quoniam, non contenti libertate certa, in dubiam im perii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua utri utris imperent, sine magna clade, sine multo

« PreviousContinue »