Page images
PDF
EPUB

gisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius, atque in ipsis prope portis, bellum ortum. Fidenates, nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. Iuventute armata immissa, vastatur agri, quod inter urbem ac Fidenas est. Inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur: tumultusque repens, ex agris in urbem illatus, pro nuntio fuit. Excitus Romulus (neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exercitum educit: castra a Fidenis mille passuum locat. Ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit; cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit. Fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit: et quum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes, impulsa Romana acie, studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant. Ita multiplici terrore perculsi Fidenates, prius paene quam Romulus, quique cum eo equis ierant, circumagerent frenis equos, terga vertunt: multoque effusius, (quippe vera fuga) qui simulantes paullo ante secuti erant, oppidum repetebant. Non tamen eripuere se hosti: haerens in terga Romanus, prius quam fores portarum obiicerentur, velut agmine uno irrumpit.

XV. Belli Fidenatis contagione irritati Veientium animi, et consanguinitate, (nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt) et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat. In fines Romanos excucurrerunt, populabundi magis, quam iusti more belli. Itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam portantes, Veios rediere: Romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque, Tiberim transit. Quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum Veientes audivere; obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. Ibi, viribus nulla arte adiutis, tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit: persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit: agros rediens vastat, ulciscendi magis, quam praedae, studio. Eaque clade, haud minus quam adversa pugna, subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte multatis in centum annos indutiae datae. Haec ferme, Romulo regnante, domi militiaeque gesta: quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit; non animus in regno avito recuperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae. Ab illo enim profectu viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit, quam Patribus; longe ante alios acceptissimus militum animis: trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum, sed etiam in pace, habuit.

XVI. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem ope

ruit nimbo, ut conspectum eius concioni abstulerit. Nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella; tamen, velut orbitatis metu icta, maestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde, a paucis initio facto, deum deo natum, regem, parentemque urbis Romanae salvere universi Romulum iubent: pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent: manavit enim haec quoque, sed perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. Namque Proculus Iulius, sollicita civitate desiderio regis, et infensa Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in concionem prodit. Romulus, inquit, Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce coelo repente delapsus, se mihi obvium dedit. Quum, perfusus horrore venerabundusque, astitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset ; Abi, nuntia, inquit, Romanis, coelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant; sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse. Haec, inquit, locutus, sublimis abiit. Mirum, quantum illi viro, nuntianti haec, fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, facta fide immortalitatis, lenitum sit.

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat. Necdum ad singulos, quia nemo magnopere, eminebat in novo populo, pervenerat: factionibus inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non

erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Timor deinde Patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa civitatium irritatis animis, vis aliqua externa adoriretur. Et esse igitur aliquod caput placebat; et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem inter se centum Patres, decem decuriis factis, singulisque in singulas decurias creatis, qui summae rerum praeessent, consociant. Decem imperitabant, unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat: annuumque intervallum regni fuit. Id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum appellatum. Fremere deinde plebs, multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos: nec ultra nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent ea moveri Patres, offerendum ultro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, ut non plus darent iuris, quam retinerent. Decreverunt enim, ut, quum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si Patres auctores fierent: hodieque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius, vi adempta. Priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex, concione advocata: Quod bonum, faustum, felixque sit, inquit, Quirites, regem create; ita Patribus visum est. Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis, auctores fient. Adeo id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret, qui Romae regnaret.

XVIII. Incluta iustitia religioque ea tempestate Numae Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, .consultissimus vir, ut in illa quisquam aetate esse poterat, omnis divini atque humani iuris. Auctorem doctrinae eius, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoran edunt: quem, Servio Tullio regnante Romae, centum amplius post annos, in ultima Italiae ora, circa Metapontum Heracleamque et Crotona, iuvenum aemulantium studia coetus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabinos, aut quo linguae commercio, quemquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove praesidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque, pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque non tam peregrinis artibus, quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum: quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numae, Patres Romani, quanquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumpto, videbantur, tamen, neque se quisquam, nec factionis suae alium, nec denique Patrum aut civium quemquam praeferre illi viro ausi, ad unum omnes Ñumae Pompilio regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. Inde ab augure (cui deinde, honoris ergo, publicum id perpetuumque sacerdotium fuit) deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad laevam eius, capite velato, sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt. Inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit. Signum contra, quo longissime conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, li

« PreviousContinue »