Page images
PDF
EPUB

IN WESTMINSTER ABBEY.

OLIVARII GOLDSMITH,
Poetæ, Physici, Historici,
Qui nullum fere scribendi genus
Non tetigit,

Nullum quod tetigit non ornavit :
Sive risus essent movendi,
Sive lacrimæ,

Affectuum potens at lenis dominator :
Ingenio sublimis, vividus, versatilis,
Oratione grandis, nitidus, venustus:
Hoc monumento memoriam coluit
Sodalium amor,

Amicorum fides,

Lectorum veneratio.

Elfiniæ in Hibernia natus MDCCXXIX.
Eblanæ literis institutus :
Londini obiit MDCCLXXIV.

IN STRETHAM CHURCH.

Hic conditur quod reliquum est
HENRICI THRALE,

Qui res seu civiles, seu domesticas, ita egit,
Ut vitam illi longiorem multi optarent,

Ita sacras,

Ut quam brevem esset habiturus præscire videretur;

Simplex, apertus, sibique semper similis,
Nihil ostentavit aut arte fictum, aut cura
elaboratum.

In senatu, Regi patriæque
Fideliter studuit;

Vulgi obstrepentis contemptor animosus,
Domi inter mille mercaturæ negotia
Literarum elegantiam minimè neglexit.
Amicis quocunque modo laborantibus,
Conciliis, auctoritate, muneribus, adfuit.
Inter familiares, comites, convivas, hospites,
Tam facili fuit morum suavitate
Ut omnium animos ad se alliceret;
Tam felici sermonis libertate,
Ut nulli adulatus, omnibus placeret.
Natus 1724. Obiit 1781.

Consortes tumuli habet Rodolphum patrem, strenuum fortemque virum, et Henricum filium unicum quem spci parentum mors inopina decennem proripuit. Ita

Domus felix et opulenta quam erexit
Avus auxitque pater, cum nepote decidit.
Abi, Viator,

Et vicibus rerum humanarum perspectis,
Æternitatem cogita!

POEMAT A.

MESSIA.*

Ex alieno ingenio poeta, ex suo tantum versificator.
SCALIG. Poet.

TOLLITE concentum, Solymææ tollite nymphæ,
Nil mortale loquor; cœlum mihi carminis alta
Materies; poscunt gravius cœlestia plectrum.
Muscosi fontes, sylvestria tecta valete,
Aonidesque Deæ, et mendacis somnia Pindi:
Tu, mihi, qui flammâ movisti pectora sancti
Sidereâ Isaiæ, dignos accende furores!

Immatura calens rapitur per secula vates
Sic orsus-Qualis rerum mihi nascitur ordo!
Virgo! virgo parit! felix radicibus arbor
Jessæis surgit, mulcentesque æthera flores
Coelestes lambunt animæ, ramisque columba,
Nuncia sacra Dei, plaudentibus insidet alis.
Nectareos rores, alimentaque mitia cœlum
Præbeat, et tacite fœcundos irriget imbres.

* This translation has been severely criticised by Dr. Warton, in his edition of Pope, vol. i. p. 105, 8vo. 1797. It certainly contains some expressions that are not classical. Let it be remembered, however, that it was a college-exercise, performed with great rapidity, and was at first praised beyond all suspicion of defect. This translation was first published in "A Miscellany of Poems by several hands. Published by J. Husbands, A. M. Fellow of Pembroke College, Oxon. 8vo. Oxford, 1731." Of Johnson's production Mr. Husbands says (in his Preface), "The translation of Mr. Pope's Messiah was delivered to his tutor as a College Exercise, by Mr. Johnson, a Commoner of Pembroke College in Oxford, and 'tis hoped will be no discredit to the excellent original." Mr. Husbands died in the following year. 'C, VOL. I. 2.B

Huc, fœdat quos lepra, urit quos febris, adeste,
Dia salutares spirant medicamina rami;
Hic requies fessis; non sacra sævit in umbra
Vis Boreæ gelida, aut rapidi violentia solis.
Irrita vanescent priscæ vestigia fraudis,
Justitiæque manus pretio intemerata bilancem
Attollet reducis; bellis prætendet olivas
Compositis, pax alma suas, terrasque revisens
Sedatas niveo virtus lucebit amictu;

Volvantur celeres anni! lux purpuret ortum
Expectata diu! naturæ claustra refringens,
Nascere, magne puer! tibi primas, ecce, corollas
Deproperat tellus, fundit tibi munera, quicquid
Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois.
Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit,
En summo exultant nutantes vertice sylvæ.
Mittit aromaticas vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia cœlum.
Deserti lætâ mollescunt aspera voce,

Auditur Deus! ecce Deus! reboantia circum
Saxa sonant, Deus; ecce Deus! deflectitur æther,
Demissumque Deum tellus capit; ardua cedrus,
Gloria sylvarum, dominum inclinata salutet.
Surgite convalles, tumidi subsidite montes!
Sternite saxa viam, rapidi discedite fluctus;
En! quem turba diu cecinerunt enthea, vates,
En salvator adest; vultus agnoscite cæci
Divinos, surdos sacra vox permulceat aures.
Ille cutim spissam visus hebetare vetabit,
Reclusisque oculis infundet amabile lumen;
Obstrictasque diu linguas in carmina solvet.
Ille vias vocis pandet, flexusque liquentis
Harmoniæ purgata novos mirabitur auris.

Accrescunt teneris tactu nova robora nervis:
Consuetus fulcro innixus reptare bacilli

Nunc saltu capreas, nunc cursu provocat euros.
Non planctus, non moesta sonant suspiria; pectus
Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos.
Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem,
Æternoque Orci dominator vulnere languens
Invalidi raptos sceptri plorabit honores.

Ut qua dulce strepent scatebræ, qua læta virescunt
Pascua, qua blandum spirat purissimus aer,
Pastor agit pecudes, teneros modo suscipit agnos,
Et gremio fotis selectas porrigit herbas,

Amissas modo quærit oves, revocatque vagantes;
Fidus adest custos, seu nox furat humida nimbis,
Sive dies medius morientia torreat arva.
Postera sic pastor divinus secla beabit,
Et curas felix patrias testabitur orbis.
Non ultra infestis concurrent agmina signis,
Hostiles oculis flammas jaculantia torvis ;
Non litui accendent bellum, non campus ahenis
Triste coruscabit radiis; dabit hasta recusa
Vomerem, et in falcem rigidus curvabitur ensis.
Atria, pacis opus, surgent, finemque caduci
Natus ad optatum perducet cœpta parentis.
Qui duxit sulcos, illi teret area messem,
Et seræ texent vites umbracula proli.
Attoniti dumeta vident inculta coloni
Suave rubere rosis, sitientesque inter arenas
Garrula mirantur salientis murmura rivi.
Per saxa, ignivomi nuper spelæa draconis,
Canna viret, juncique tremit variabilis umbra.
Horruit implexo qua vallis sente, figuræ
Surgit amans abies teretis, buxique sequaces

« PreviousContinue »