Page images
PDF
EPUB

fenfione non potes: tanta auctoritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in injuria,tanta religio in teftimonio. verùm non una te tantum, fed univerfae fimilibus afflictae incommodis, legationibus, ac teftimoniis publicis perfequentur. Etenim deinceps videamus, 32 Herbitenfis civitas, honefta, et antea copiofa, quemadmodum fpoliata ab isto, ac vexata fit.at quorum hominum? fummorum aratorum, remotiffimorum a foro, judiciis,et controverfiis: quibus parcere, et confulere, homo impuriffime,-et quod genus hominum ftudiofiffime confervare debuifti, primo anno venierunt ejus agri decumae tritici medimnûm XVIII. Atidius, iftius item minifter in decumis, cum emiffet, et praefecti nomine cum veniffet Herbitam cum Veneriis, locufque ei publice, quo diverteretur, datus effet: coguntur Herbitenfes ei lucri dare tritici medimnûm XXXVII millia,cum decumae veniffent tritici medimnûm xvIII millibus. atque hoc tantum triticum lucri coguntur dare publice, cum jam privatim aratores ex agris, fpoliati, atque exagitati decumanorum in

juriis, profugiffent. anno fecundo cum emiffet Apronius decumas tritici medimnûm xxv millibus, et ipfe Herbitam cum illa praedonum copia, manuque veniffet populus publice coactus eft ei conferre lucri tritici medimnûm XXVI, et acceffionem H-S C15 C15. de acceffione dubito, an Apronio ipfi data fit,merces operae, pretiumque impudentiae. de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare, quin ad iftum praedonem frumentarium,ficut Agyrinenfe frumentum, pervenerit? anno vero tertio in hoc agro 33 confuetudine ufus eft regia. Solere aiunt barbaros reges Perfarum, ac Syrorum, plures uxores habere:his autem uxoribus civitates attribuere,hoc modo: haec civitas mulieri redimiculum praebeat, haec in collum,haec in crines. ita populos habent univerfos non folum confcios libidinis fuae, verum etiam administros. eandem iftius, qui fe regem Siculorum effe ducebat, licentiam, libidinemque fuiffe cognofcite. Aefchrionis Syracufani uxor eft Pippa: cujus nomen, iftius nequitiâ, tota Sicilia pervulgatum eft : de qua muliere verfus plurimi fupra tribunal,

et fupra praetoris caput fcribebantur. hic Aefchrio, Pippae vir adumbratus, in Herbitenfibus decumis novus inftituitur publicanus. Herbitenfes cum viderent, fi ad Aefchrionem pretium rediffet, fe ad arbitrium libidinofiffimae mulieris fpoliatum iri: liciti funt ufque eo, quoad fe efficere poffe arbitrabantur. fupra adjecit Aefchrio. neque enim metuebat, ne, praetore Verre, decumana mulier damno affici poffet. addicitur medimnûm xxxv millibus; dimidio fere pluris, quam fuperiore anno. aratores funditus evertebantur: et eo magis, quod jam fuperioribus annis exhaufti erant, ac pene perditi. intellexit ifte ita magno veniffe, ut amplius ab Herbitenfibus exprimi non poffet. demit de capite medimnûm co co c1O 1OC. jubet in tabulas pro medimnûm xxx1, referri xxx1, et cccc. hordei decumas ejufdem agri Docimus emerat. Hic eft Docimus, 34 qui ad iftum deduxerat Tertiam, Ifidori mimi filiam, vi abductam ab Rhodio tibicine. hujus Tertiae plus etiam, quam Pippae, plus quam caeterarum, ac prope dicam, tantum apud iftum in Sicilienfi

praetura auctoritas valuit, quantum in urbana Chelidonis. veniunt Herbitam duo praetoris aemuli non molefti,muliercularum teterrimarum improbiffimi cognitores. incipiunt poftulare, pofcere, minari. non poterant tamen, cum cuperent, Apronium imitari. Siculi Siculos non tam pertimefcebant. cum omni ratione tamen illi calumniarentur; promittunt Herbitenfes vadimonium Syracufas. eo pofteaquam ventum eft, coguntur Aeschrioni, id eft, Pippae, dare tantum, quantum erat de capite demptum, tritici medimnûm CIO CIO Co IX. mulierculae publicanae noluit ex decumis nimium lucri dare, ne forte ab nocturno fuo quaestu animum ad vectigalia redimenda transferret. tranfactum putabant Herbitenfes; cum ifte, quid de hordeo,inquit, et Docimo,amiculo meo? quid cogitatis?at hoc agebat in cubiculo, Judices, atque in lectulo fuo. negabant illi fibi quidquam effe mandatum. non audio: : numerate H-S x v. quid facerent miferi? aut quid recufarent? praefertim cum in lectulo decumanae mulieris veftigia viderent recentia, quibus illum in

flammari ad perfeverandum intelligebant? ita civitas una fociorum, atque amicorum duabus teterrimis mulierculis, Verre praetore, vectigalis fuit. atque ego nunc eum frumenti numerum, et eas publice pecunias decumanis ab Herbitenfibus datas effe dico: quo illi frumento, et quibus pecuniis tamen a decumanorum injuriis cives fuos non redemerunt. perditis enim, et direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur, ut aliquando ex eorum agris, atque ex urbibus abirent. itaque cum Philinus Herbitenfis, homo difertus, et prudens, et domi nobilis, de calamitate aratorum, et de fuga, et de reliquorum paucitate publice diceret, animadvertitis, Judices, gemitum populi Romani, cujus frequentia huic caufae nunquam defuit. qua paucitate aratorum alio loco dicam. Nunc 35 illud, quod pene praeterii, non omnino relinquendum videtur. nam, per deos immortales!quod de capite ipfo dempfit, quo tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam audiendum videtur? unus adhuc fuit poft Romam conditam,(dii immortales faxint, ne fit alter!)

de

« PreviousContinue »