Page images
PDF
EPUB

tus; fi manifefto in maleficio teneretur; tamen, cum accufator non adeffet, Sthenium condemnari non oporteret. etenim, fi poffet reus, abfente accufatore, damnari,non ego a Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum, ac praedonum,ac tua tela veniffem, quo tempore omnis illa mea feftinatio fuit cum periculo capitis ob eam caufam, ne tu ex reis eximerere, fi ego non affuiffem ad diem. quod igitur tibi erat in tuo judicio optatiffimum,me, cum citatus effem,non adeffe: cur Sthenio non putasti prodeffe oportere, cum ejus accufator non affuiffet? itaque fecit, ut exitus principio fimillimus reperiretur. quem abfentem reum fecerat, eum abfente accufatore 41 condemnat. Nuntiabatur illi primis illis temporibus id, quod pater quoque ad eum pluribus verbis fcripferat, agitatam rem effe in fenatu: etiam in concione tribunum plebis de causa Sthenii M. Palicanum effe questum : poftremo me ipfum apud collegium hoc tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret quemquam Romae effe, qui rei capitalis condemnatus effet, egiffe cau

[ocr errors]

fam Sthenii: cum rem ita expofuiffem, quemadmodum nunc apud vos, docuiffemque hanc damnationem duci non oportere; tribunos plebis hoc ftatuiffe, idque de omnium fententia pronuntiatum effe, non videri Sthenium impediri edicto, quo minus ei liceret Romae 'effe.' cum haec ad iftum referrentur,timuit aliquando, et commotus eft. vertit ftylum in tabulis fuis: quo facto caufam omnem evertit fuam. nihil enim fibi reliqui fecit, quod defendi aliqua ratione poffet. nam fi ita defenderet: recipi nomen abfentis licet; hoc fieri in provincia nulla lex vetat: mala et improba defenfione, verum aliqua tamen uti videretur. poftremo illo defperatiffimo perfugio uti poffet, fe imprudentem feciffe: existimaffe id licere. quanquam haec perditiffima defenfio eft, tamen aliquid dici videretur. tollit ex tabulis id, quod erat, et facit, coram delatum effe. Hic videte,in quot fe laqueos induerit,quorum ex nullo fe unquam expediet. primum in Sicilia faepe et palam de loco fuperiore dixerat, et in fermone multis demonstrarat, licere nomen recipere abfentis: fe

42

exemplo feciffe id, quod feciffet. haec eum dictitasse, priore actione et Sex. Pompeius Chlorus dixit, de cujus virtute antea commemoravi,et Cn. Pompeius Theodorus, homo Cn. Pompeii, clariffimi viri, judicio, plurimis maximifque in rebus probatiffimus, et omnium exiftimatione ornatiffimus, et Pofides Matro Solentinus, homo fumma nobilitate, exiftimatione, virtute: et hac actione quam voletis multi dicent, et qui ex ifto ipfo audierint, viri primarii noftri ordinis ; et alii, qui interfuerint, cum abfentis nomen reciperetur. deinde Romae, cum res effet acta in fenatu, omnes iftius amici; in his etiam pater ejus, học defendebat licere fieri: faepe effe factum : iftum, quod feciffet, aliorum exemplo inftitutoque feciffe. dicit praeterea teftimonium tota Sicilia: quae in communibus postulatis civitatum omnium, confulibus edidit, rogare atque orare patres confcriptos, ut ftatuerent, ne abfentium nomina reciperentur. qua de re Cn. Lentulum, patronum Siciliae, clariffimum adolefcentem, dicere audiftis: Siculos, cum fe caufam, quae pro his fibi in senatu agen

da effet, docerent, de Sthenii calamitate queftos effe: propterque hanc injuriam, quae Sthenio facta effet, eos ftatuiffe, ut, quod dico, poftularetur. quae cum ita effent, tantane amentia praeditus, atque audacia fuifti, ut in re tam clara, tam teftata, tam abs te ipfo pervulgata, tabulas publicas corrumpere auderes? at quemadmodum corrupisti? nonne ita, ut,omnibus nobis tacentibus, ipfae te tuae tabulae condemnare poffent? quaefo, codicem circumfer: oftende. videtifne totum hoc nomen,coram ubi facit delatum, effe in litura? quid fuit iftic antea fcriptum? quod mendum ista litura correxit? quid a nobis, Judices, exfpectatis argumenta hujus criminis? nihil dicimus: tabulae funt in medio, quae fe corruptas atque interlitas effe clamant. ex iftis etiam tu rebus effugere te poffe confidis, cum te nos non opinione dubia, fed tuis veftigiis perfequamur, quae tu in tabulis publicis expreffa ac recentia reliquifti? is mihi etiam Sthenium literas publicas corrupiffe, caufa incognita, judicaverit, qui defendere non potuerit, fe non ex ipfius Sthenii nomine literas publicas corrupif

43 fe?

Videte porro aliam dementiam : videte, ut, dum expedire fefe vult, induat. cognitorem adscribit Sthenio. quem? cognatum aliquem, aut propinquum? non. Thermitanum aliquem, honestum hominem ac nobilem? ne id quidem. at Siculum, in quo aliquis fplendor dignitafque effet? minime. quem igitur? civem Romanum. cui hoc probari potest? cum effet Sthenius civitatis fuae nobiliffimus, ampliffima cognatione, plurimis amicitiis: cum praeterea tota Sicilia multum auctoritate et gratia poffet, invenire neminem Siculum potuit, qui pro fe cognitor fieret? hoc probabis? an ipfe civem Romanum maluit? cedo, cui Siculo, cum is reus fieret, civis Romanus cognitor factus unquam fit. omnium praetorum literas, qui ante fuerunt, profer,explica. fi unum inveneris: ego hoc tibi, quemadmodum in tabulis scriptum habes, ita geftum effe concedam. at, credo, Sthenius hoc fibi amplum effe putavit, eligere e civium Romanorum numero,ex amicorum atque hofpitum fuorum copia, quem cognitorem daret. quem delegit? quis in tabulis fcriptus eft? C. Claudius,

« PreviousContinue »