Page images
PDF
EPUB

nunc primum hoc aures tuae crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex focru tua, foemina primaria, Servilia, vetere Dionis hofpita, audisti? nonne multa mei teftes, quae tu fcis, nefciunt? nonne te mihi teftem in hoc crimine eripuit non iftius innocentia, fed legis exceptio? TESTIMONIA M. LUCULLI, CHLO9 RI, DIONIS. Satifne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis finu in provinciam profectus effet, Veneris nomine quaefiffe videtur? accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem calumniam. Sofippus et Epicrates, fratres funt Agyrinenfes. horum pater abhinc duo et xx annos eft mortuus: in cujus teftamento, quodam loco, fi commiffum quid effet, multa erat Veneri. ipfo xx anno, cum tot interea praetores, tot quaeftores, tot calumnia-. tores in provincia fuiffent, hereditas ab his Veneris nomine petita non eft. caufam Verres cognofcit.pecuniam per Volcatium accipit, fere ad H-S cccc millia ab duobus fratribus. multorum teftimonia audiftis antea. vicerunt Agyrinenfes fratres, ita ut egentes inanefque dif

cederent.

At enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. quae est ista defenfio? utrum affeveratur in hoc, an tentatur? mihi enim nova res eft. Verres calumniatores apponebat: Verres adeffe jubebat: Verres cognofcebat: Verres judicabat: pecuniae maximae dabantur: qui dabant, caufas obtinebant: tu mihi ita defendas? non eft ista Verri numerata pecunia. adjuvo te: mei quoque teftes idem dicunt: Volcatio dicunt fefe de

diffe. quae vis erat in Volcatio tanta, ut H-S cccc millia a duobus hominibus auferret? et quis Volcatio, fi sua fponte veniffet, unam libellam dediffet? veniat nunc: experiatur: tecto recipiet nemo. at ego amplius dico, H-S quadringenties accepiffe te arguo contra leges: nego tibi ipfi ullum nummum esse numeratum: fed cum ob tua decreta, ob imperata, ob judicata, pecuniae dabantur, non erat quaerendum,cujus manu numerarentur, fed cujus injuria cogerentur. comites illi tui delecti, manus erant tuae. praefecti, fcribae, medici, accenfi,harufpices,praecones, erant manus tuae. ut quifque te maxime cogna

10

tione, affinitate, neceffitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur. cohors tota illa tua, quae plus mali Siciliae dedit, quam fi centum cohortes fugitivorum fuiffent,tua manus fine controverfia fuit. quidquid ab horum quopiam captum eft, id non modo tibi da. tum, fed tua manu numeratum judicari neceffe eft. nam, fi hanc defenfionein probabitis, non accepit ipfe:' licet omnia de pecuniis repetundis judicia tollatis. nemo unquam tam reus, tam nocens adducetur, qui ifta defenfione non poffit uti. etenim cum Verres utatur; quis erit unquam pofthac reus tam perditus, qui non ad Q.Mucii innocentiam referatur, fi cum ifto conferatur? neque nunc tam mihi ifti Verrem defendere videntur, quam in Verre defenfionis tentare rationem. qua de re, Judices, vobis magnopere providendum eft. pertinet hoc ad fummam reipublicae, et ad exiftimationem ordinis, falutemque fociorum, fi enim innocentes exiftimari volumus,non folum nos abstinentes, fed etiam noftros 11 comites praeftare debemus. Primum omnium opera danda est, ut eos nobif

cum ducamus, qui noftrae famae, capitique confulant. deinde fi in hominibus eligendis nos fpes amicitiae fefellerit, ut vindicemus: miffos faciamus: femper. ita vivamus,ut rationem reddendam nobis arbitremur. Africani eft hoc, hominis liberaliffimi. veruntamen ea liberalitas eft probanda, quae fine periculo exiftimationis eft, ut in illo fuit. cum ab eo quidam vetus affectator, et ex numero amicorum,non impetraret,uti fe praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste: 'noli, inquit, mirari, fi tu a me "hoc non impetras. ego jam pridem ab

eo, cui meam existimationem caram fo6 re arbitror, peto, ut mecum praefectus 'proficifcatur: et adhuc impetrare non

poffum.' etenim re vera multo magis eft petendum ab hominibus, fi falvi et, honefti effe volumus, ut eant nobifcum in provinciam, quam hoc illis in benefi-. cii loco deferendum. fed tu, cum et tuos amicos in provinciam, quafi in praedam, invitabas, et cum illis, ac per eos praedabare, et eos in concione annulis aureis donabas; non statuebas, tibi non folum de te, fed etiam de illorum factis

12

rationem effe reddendam ? cum hos fibi quaeftus conftituiffet magnos atque uberes, ex his caufis, quas ipfe inftituerat in confilio, hoc eft, cum fua cohorte, cognofcere: tum infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam corripiendam. Dubium nemini eft, quin omnes omnium pecuniae pofitae fint in eorum poteftate, qui judicia dant, et eorum,qui -judicant: quin nemo noftrum poffit aedes fuas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, fi, cum haec a quopiam veftrûm petita fint, praetor improbus, cui nemo intercedere poffit, det quem velit judicem: judex nequam et levis, quod praetor jufferit, judicet.fi vero illud quoque accedet, ut in ea verba praetor judicium det,. ut vel Octavius Balbus judex, homo, et juris,et officii peritiffimus, non poffit aliter judicare. fit ejufmodi, ‘ L. Octavius judex efto. fi paret, fundum Capenatem, quo de agitur,ex jure Qui❝ritium P. Servilii effe, neque is fundus < Q. Catulo reftituetur:' non neceffe erit L. Octavio judici cogere P. Servilium Q. Catulo fundum reftituere, aut condemnare eum, quem non oporteat? ejus

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »