Page images
PDF
EPUB

facis?” “Imo," respondit Rutilius, "quid mihi tua, si propter te aliquid injuste facere me oporteat.”

28. Pyrrhus, Epiri rex, orbis imperium spe complexus, Apollinem de bello adversus Romanos consuluit. Ille ambigue respondit: Aio te, Æacida, Romanos vincere posse. Quo dicto incitatus, bellum Romanis intulit. Lævinum Consulem, magna utrinque clade accepta, elephantorum auxilio, vicit. Amicis gratulantibus, sic respondit: Næ ego, si iterum sic vicero, sine milite revertar in Epirum. Romanos omnes in hostem versos honestis vulneribus oppetiisse cernens, exclamavit: O quam proclive mihi erat orbis imperio potiri, Romanos habenti milites ! Tandem a Fabricio superatus, Tarentum refugit. Tum in Græciam regressus, dum Argos oppugnat, ictu tegulæ prostratus

est.

29. Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente

Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum.
Restitit Æneas, claraque in luce refulsit,
Os, humerosque Deo similis; namque ipsa decoram
Cæsariem nato genitrix, lumenque juventæ

Purpureum, et lætos oculis afflârat honores. 30. Hæc ubi Romæ comperta, senatus Catilinam et Manlium hostes judicat, ceteræ multitudini diem statuit, antequam sine fraude liceret ab armis discedere, præter rerum capitalium condemnatis.

31. Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis, quod Romæ, dum proficisci parant, de proelio facto, et oppugnatione Cirtæ audiebatur.

32. Post, ubi silentium cæpit, producto Jugurtha, verba facit, Romæ Numidiæque facinora ejus memorat, scelera in patrem fratresque ostendit. 33. Extemplo tentanda fuga canit æquora Calchas,

Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
Omina ni repetant Argis, numenque reducant,

Quod pelago, et curvis secum advexere carinis. 34. Tunc sic Mercurium alloquitur, ac talia mandat ;

Vade, age, nate, voca Zephyros, et labere pennis,
Dardaniumque ducem, Tyria Carthagine qui nunc
Exspectat, fatisque datas non respicit urbes,

Alloquere, et celeres defer mea dicta per auras. 35. Devictis Sabinis, quum in magna gloria magnisqué opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nunciatum regi Patribusque est in monte Albano lapides cecidisse. Quod quum credi

vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haud aliter quam quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere coelo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quæ, velut diis quoque siinul cum patria relictis, oblivioni dederant, et aut Romana sacra susceperant, aut, fortunæ, ut fit, obirati, cultum reliquerant deum. Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est, seu voce cælesti ex Albano monte missa, (nam id quoque traditur,) seu aruspicum monitu. Mansit certe sollenne, ut, quandoque idem prodigium nunciaretur, feriæ per novem dies agerentur. Haud ita multo post pestilentia laboratum est ; unde quum pigritia militandi oriretur, nulla tamen ab armis quies dabatur ab bellicoso rege, salubriora etiam credente militiæ, quam domi, juvenum corpora esse, donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut, qui nihil ante ratus esset minus regium, quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret.

36. Inclyta justitia religioque ea tempestate Numa Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam ætate esse poterat, omnis divini atque humani juris. 37. Quamvis digressu veteris confusus amici,

Laudo tamen vacuis quod sedem figere Cumis

Destinet atque unum civem donare Sibyllæ. 38. In vallem Ægeriæ descendimus, et speluncas

Dissimiles veris.
39. Quid Romæ faciam? Mentiri nescio : librum,

Si malus est, nequeo laudare, et poscere; motus
Astrorum ignoro, funus promittere patris
Nec volo nec possum, ranarum viscera nunquam

Inspexi. 40.

Tanti tibi non sit opaci
Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum,
Ut somno careas, ponendaque præmia sumas

Tristis, et a magno semper timearis amico.
41. Da testem Romæ tam sanctum, quam fuit hospes

Numinis Idæi, procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam :
Protinus ad censum, de moribus ultima fiet
Quæstio, quot pascit servos, quot possidet agri
Jugera ? quam multa, magnaque paropside cænat?

Quantum quisque sua nummorum servat in arca,

Tantum habet et fidei. 42.

Agmine facto,
Debuerant olim tenues migrâsse Quirites.
Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi; sed Romæ durior illis
Conatus ; magno hospitium miserabile, magno

Servorum ventres, et frugi cænula magno. 43. Da spatium vitæ, multos da, Jupiter, annos,

Hoc recto vultu, solum hoc et pallidus optas.
Sed quam continuis et quantis longa senectus
Plena malis! deformem, et tetrum ante omnia vultum,
Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem,
Pendentesque genas, et tales aspice rugas,
Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus,
In vetula scalpit jam mater simia bucca.
Plurima sunt juvenum discrimina, pulchrior ille
Hoc, atque ille alio; multum hic robustior illo:
Una senum facies, cum voce trementia membra,
Et jam læve caput, madidique infantia nasi.
Frangendus misero gingiva panis inermi;
Usque adeo gravis uxori, gnatisque, sibique,

Ut captatori moveat fastidia Cosso.
44. Nil ergo optabunt homines ? Si consilium vis,

Permittes ipsis expendere numinibus quid
Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissima quæque dabunt Dî,
Carior est illis homo, quam sibi, nos animorum
Impulsu, et cæca magnaque cupidine ducti,
Conjugium petimus, partumque uxoris ; at illis
Notum, qui pueri, qualisque futura sit uxor.
Orandum est ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, et mortis terrore carentem :
Qui spatium vitæ extremum inter munera ponat
Naturæ, qui ferre queat quoscunque labores :
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis ærumnas credat, sævosque labores,
Et venere, et cænis et plumis Sardanapali.
Monstro quod ipse tibi possis dare ; semita certe
Tranquilla per virtutem patet unica vitæ.
Nullum numen habes, si sit prudentia ; sed te

Nos facimus, Fortuna, deam, coloque locamus. 45. Sed civitas, incredibile memoratu est, adepta libertate, quantum brevi creverit; tanta cupido gloriæ incesserat. Jam primum juventus, simul laboris ac belli patiens erat, in castris per usum militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in conviviis lubidinem habebant. Igitur domi militiæque boni mores colebantur; concordia maxima, minima avaritia erat ; jus bonumque apud eos, non legibus magis quam natura valebat.

46. Numidæ paucis diebus jussa efficiunt : litteræ Adherbalis in senatu recitatæ, quarum sententia hæc fuit : “Non mea culpa sæpe ad vos oratum mitto, Patres, sed vis Jugurthæ subigit, quem tanta lubido extinguendi me invasit, uti neque vos, neque deos immortales in animo habeat, sanguinem meum, quam omnia, malit." 47. Diis equidem auspicibus reor, et Junone secunda,

Huc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
Quam tu urbem, soror, hanc cernes! quæ surgere regna
Conjugio tali ! Teucrûm comitantibus armis,
Punica se quantis attollet gloria rebus !
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis,
Indulge hospitio, causasque innecte morandi:
Dum pelago desævit hyems, et aquosus Orion,

Quassatæque rates, et non tractabile çælum. 48. Sed ea animi elatio, quæ cernitur in periculis et laboribus, si justitia vacat pugnatque non pro salute communi, sed suis commodis, in vitio est. Non enim modo id virtutis non est, sed est potius immanitatis, omnem humanitatem repellentis. Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse dicunt propugnantem pro æquitate. Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et malitia laudem est, adeptus. Nihil honestum esse potest, quod justitia vacat.

49. Quis desiderio sit pudor, aut modus

Tam cari capitis ? Præcipe lugubres
Cantus, Melpomene, cui liquidam pater
Vocem cum cithara dedit.

Ergo Quinctilium perpetuus sopor
Urge! Cui Pudor, et Justitiæ soror
Incorrupta Fides, nudaque Veritas,
Quando ullum inveniet parem?

Multis ille bonis flebilis occidit,
Nulli flebilior, quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius, heu ! non ita creditum

Poscis Quinctilium deos.
50. Otium divos rogat in patenti

Prensus Ægæo, simul atra nubes

pro

Condidit lunam, neque certa fulgent

Sidera nautis :
Otium bello furiosa Thrace,
Otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura ve-

nale nec auro. 51. Quapropter consuetudo imitanda medicorum est, qui leviter ægrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem adversam optare dementis est; subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis.

52. Justum et tenacem propositi virum

Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni

Mente quatit solida, neque Auster
Dux inquieti turbidus Adriæ,
Nec fulminantis magna Jovis manus :
Si fractus illabatur orbis,

Impavidum ferient ruinæ. 53. Si ad impetrandum nihil causæ haberem præter miserandam fortunam, quod paullo ante rex, genere, fama atque copiis potens, nunc deformatus ærumnis, inops, alienas opes exspecto, tamen erat majestatis Romani populi prohibere injuriam, neque cujusquam regnum per scelus cresceret. Verum ego his finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit, unde pater et avus una vobiscum expulere Syphacem et Carthagini

enses.

54. Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est; cum præsertim omnes rerum mutationes cædem, fugam aliaque hostilia portendant; frustra autem niti, neque aliud fatigando, nisi odium, quærere, extremæ dementiæ est. 55. Causa fuit pater his, qui macro pauper agello

Noluit in Flavî ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti,
Ibant.
Sed puerum est ausus Romam portare, docendum
Artes, quas doceat quivis eques, atque senator
Semet prognatos.

Notes on the foregoing Sentences. 1. Conscius animus—a mind conscious of guilt, a guilty conscience. Sceleris is understood, or some such word, governed by conscius. See Rule 17.

« PreviousContinue »