Page images
PDF
EPUB

est, fertur sæpe eo tacitus respiciens postremo dixisse, Urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.

13. Interea Jugurtha, ubi, quæ Metellus agebat, ex nunciis accepit, diffidere suis rebus. Ac tum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello jam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum. Itaque legatos alium ab alio diversos adgreditur, ac, paullatim tentando, postquam opportunos cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Jugurtham maxime vivum, sin id parum procedat, necatum sibi traderent, ceterum palam, quæ ex voluntate forent, regi nunciari jubet.

14. Aurum per medios ire satellites

Et perrumpere amat saxa, potentius
Ictu fulmineo.

15. Divis orte bonis, optime Romulæ
Custos gentis, abes jam nimium diu,
Maturum reditum pollicitus patrum
Sancto concilio, redi.

Lucem redde tuæ, dux bone, patriæ;
Instar veris enim vultus ubi tuus
Affulsit, populo gratior it dies,
Et soles melius nitent.

Ut mater juvenem, quem Notus invido
Flatu Carpathii trans maris æquora
Cunctantem spatio longius annuo
Dulci distinet a domo,

Votis omnibusque et precibus vocat,
Curvo nec faciem littore dimovet ;
Sic desideriis icta fidelibus

Quærit patria Cæsarem.

Tutus bos etenim rura perambulat;
Nutrit rura Ceres, almaque Faustitas;
Pacatum volitant per mare navitæ ;
Culpari metuit Fides.

Quis Parthum paveat? Quis gelidum Scythen?
Quis, Germania quos horrida parturit
Fœtus, incolumi Cæsare? Quis feræ

Bellum curet Iberiæ ?

Condit quisque diem collibus in suis,
Et vitem viduas ducit ad arbores ;
Hinc ad vina redit lætus, et alteris
Te menses adhibet Deum.

E

Te multa prece, te prosequitur mero
Defuso pateris, et Laribus tuum
Miscet numen, uti Græcia Castoris,
Et magni memor Herculis.
Longas utinam, dux bone, ferias
Præstes Hesperiæ, dicimus integro
Sicci mane die, dicimus uvidi,
Cum sol Oceano subest.

16. Altera jam teritur bellis civilibus ætas,
Suis et ipsa Roma viribus ruit:

Quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi,
Minacis aut Etrusca Porsenæ manus,
Emula nec virtus Capuæ, nec Spartacus acer,
Novisque rebus infidelis Allobrox;
Nec fera cærulea domuit Germania pube,
Parentibusque abominatus Annibal,
Impia perdemus devoti sanguinis ætas,
Ferisque rursus occupabitur solum.
Barbarus, heu! cineres insistet victor, et urbem
Eques sonante verberabit ungula;
Quæque carent ventis et solibus, ossa Quirini
(Nefas videre) dissipabit insolens.

Forte quid expediat, communiter, aut melior pars,
Malis carere quæritis laboribus?

Nulla sit hac potior sententia; Phocæorum
Velut profugit exsecrata civitas,

Agros atque Lares patrios habitandaque fana
Apris reliquit et rapacibus lupis ;

Ire pedes quocunque ferent, quocunque per
Notus vocabit, aut protervus Africus.

undas

17. Qui fit, Mæcenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit, seu fors objecerit, illa
Contentus vivat: laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores! gravis annis
Miles ait, multo jam fractus membra labore.
Contra mercator, navem jactantibus Austris,
Militia est potior; quid enim? Concurritur, horæ
Momento cita mors venit, aut victoria læta.
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.

Ille, datis vadibus, qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.

Cætera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem
Delassare valent Fabium.

18. Egressum magna me excepit Aricia Roma Rhetor comes Heliodorus,

Hospitio modico.

Græcorum linguæ doctissimus: inde Forum Appî
Differtum nautis, cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos

Præcinctis unum. Minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat teterrima, ventri
Indico bellum, cœnantes haud animo æquo
Exspectans comites. Jam nox inducere terris
Umbras, et cœlo diffundere signa parabat ;
Tum pueri nautis, pueris convicia nautæ
Ingerere. Huc appelle. Trecentos inseris, ohe,
Jam satis est. Dum æs exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora. Mali culices, ranæque palustres
Avertunt somnos.

Tandem fessus dormire viator
Incipit, ac missæ pastum retinacula mulæ
Nauta piger saxo religat, stertitque supinus.
Jamque dies aderat, cum nil procedere lintrem
Sentimus: donec cerebrosus prosilit unus,
Ac mulæ nautæque caput lumbosque saligno
Fuste dolat, quarta vix demum exponimur hora.
19. Nunc ad me redeo, libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum;
Nunc, quia, Mæcenas, tibi sum convictor, at olim
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum.
Præsertim cautum dignos assumere, prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possum casu, quod te sortitus amicum:
Nulla etenim mihi te fors obtulit, optimus olim
Virgilius, post hunc Varius, dixere quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus,
(Infans namque pudor prohibebat plura profari).
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,

Sed, quod eram, narro. Respondes, ut tuus est mos,
Pauca. Abeo, et revocas nono post mense, jubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
Non patre præclaro, sed vita et pectore puro.
20. Ibam forte via sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, et totus in illis;

Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,
Arreptaque manu, Quid agis, dulcissime, rerum?
Suaviter, ut nunc est, inquam, et cupio omnia quæ
vis.
Cum assectaretur, Numquid vis? occupo. At ille,
Noris nos, inquit; docti sumus.

Ut illi

Nil respondebam, Misere cupis, inquit, abire,
Jamdudum video, sed nil agis. Usque tenebo,
Persequar. Hinc quo nunc iter est tibi? Nil opus est te
Circumagi; quendam volo visere, non tibi notum ;

Trans Tiberim longe cubat is, prope Cæsaris hortos.
Nil habeo quod agam, et non sum piger. Usque sequar te,
Demitto auriculas, ut iniquæ mentis asellus,

Cum gravius dorso subiit onus.

21. Sunt quibus in Satira videor nimis acer, et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera, quicquid
Composui, pars esse putat, similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

22.

Quid faciam, præscribe. Quiescas. Ne faciam, inquis,
Omnino versus ? Aio. Peream male, si non

Optimum erat: verum nequeo dormire. Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Cæsaris invicti res dicere, multa laborum
Præmia laturus. Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos,
Aut labentis equo describat vulnera Parthi.
Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius. Haud mihi deero,
Cum res ipsa feret; nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Cæsaris aurem ;
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
Quanto rectius hoc, quam tristi lædere versu
Pantolabum scurram, Nomentanumque nepotem!
Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit,
Non in caro nidore voluptas
Summa, sed in teipso est. Tu pulmentaria quære
Sudando.

23. Pauper Opimius argenti positi intus et auri,
Quondam lethargo grandi est oppressus, ut hæres
Jam circum loculos et claves lætus ovansque
Curreret. Hunc medicus multum celer atque fidelis

Excitat hoc pacto; mensam poni jubet, atque
Effundi saccos nummorum, accedere plures
Ad numerandum: hominem sic erigit.

Addit et illud:

Ni tua custodis, avidus jam hæc auferet hæres.

Men' vivo? Ut vivas igitur, vigila: hoc age. Quid vis?
Deficient inopem venæ te, ni cibus atque

Ingens accedat stomacho fultura ruenti.

Tu cessas? Agedum, sume hoc ptisanarium oryzæ. Quanti emptæ? Parvo. Quanti ergo? Octussibus. Eheu! 24. Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu) Quid de quoque viro, et cui dicas, sæpe videto: Percontatorem fugito, nam garrulus idem est ; Nec retinent patulæ commissa fideliter aures ; Et semel emissum volat irrevocabile verbum. Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox Incutiant aliena tibi peccata pudorem.

Address of Venus to her husband, Vulcan, in which she asks a suit of armour for Æneas.

25. Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur alis :
At Venus haud animo nequicquam exterrita mater,
Laurentumque minis et duro mota tumultu,
Vulcanum alloquitur, thalamoque hæc conjugis aureo
Incipit, et dictis divinum aspirat amorem :
Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
Debita, casurasque inimicis ignibus arces;
Non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
Artis opisque tuæ; nec te, charissime conjux,
Incassumve tuos volui exercere labores ;
Quamvis et Priami deberem plurima natis,
Et durum Æneæ flevissem sæpe laborem.
Nunc, Jovis imperiis, Rutulorum constitit oris:
Ergo eadem supplex venio, et sanctum mihi numen
Arma rogo, genitrix nato. Te filia Nerei,
Te potuit lacrymis Tithonia flectere conjux.
Aspice qui coeant populi, quæ mœnia clausis
Ferrum acuant portis, in me excidiumque meorum.
26. Nunc age, Dardaniam prolem quæ deinde sequatur
Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,

Illustres animas, nostrumque in nomen ituras,
Expediam dictis, et te tua fata docebo.

27. Cum Publius Rutilius Rufus amici cujusdam injustæ rogationi resisteret, atque is per summam indignationem dixisset, 66 Quid ergo mihi opus est amicitia tua, si, quod te rogo, non

« PreviousContinue »