Page images
PDF
EPUB

suis; atque reversus inde regi1 commendatus ob insignem prudentiam ac in rebus agendis dexteritatem, provectus est ad episcopatum Landavensem an. 1675, consecratus Apr. 18; translatus ad sedem Petroburg. Maii 17, 1679; indeque ad 5 sedem Norvic., electus Maii 21, 1685, exauctoratus et ejectus inde an. 1689, non ob crimen aliquod sed ob notas rationes.

Relicta igitur provincia quam diutius administrare non potuit, secessit Londinum, vixitque annos aliquot in vicinio 10 urbis sibi fere soli Deoque suo, regi quoque ac patriæ quantum per iniquitatem temporum licebat. Latuit certe, non tamen obscure, notior forte quam aut cupiebat esse aut vellet, amicis vero obvius semper et familiaris, quos lauta satis mensa etiam ejectus et depressus excipiebat, pristine 15 dignitatis memor: vir mihi semper memorandus ob insignem humanitatem exhibitam mihi pignoribusque binis meæ fidei commissis. Utinam memoriæ eorum nunquam excidat, qualia documenta, quam salubria præcepta sanaque principia ibi imbiberint; mihi certe nunquam excidet. 20 Obiit vir optimus, bonis omnibus deflendus Jan. 1 anno 1709-10, sepultus in ecclesia parochiali de Hammersmith sub campanili, una cum dilecta conjuge, a qua ne mortuus quidem divelli voluit.

25

Sic, o sic juncti tumulo maneatis in uno,

Quos semper vivos junxerat unus amor.

3

GULIELMUS GOULDSTON Leycestrensis, filius Nathanielis Gouldston de Winnandham T.D., literis grammaticis institutus in schola publica infra Grantham in agro Lincoln.; admissus est subsizator in collegium Divi Jo 30 Oct. 4, 1653; artium bac. an. 1657-8'. Post susceptum gradum in artibus unum aut alterum venit in familiam ducissæ Somerset., præsentatus vel donatus ab ea sacerdotio sive rectoria de Simondsbury in agro Dorset."; promotus inde ad episcopatum Bristol. an. 1678, consecratus 35 Febr. 9; S.T.P. eodem anno. Obiit Apr. 4, 1684; sepultus in ecclesia de Simondsbury, nullo sui apud nos relicto

1 S. T. P. an. 1670, literis regiis. 2 Dedit libros collegio non minimi valoris, tam MSS, quam excusos.

3 An. 1678.

4 Regr. coll. et acad.
Athen. Oxon. [Iv. 867].

monumento, neque episcopatum Bristol. (spem licet dederat) auctiorem reliquit, quam invenit. Hoc tantum inveni, sepultum esse juxta altare, nullo posito ei marmore aut inscriptione, ne quidem ab iis quos maxime demeruerat.

JOANNES LAKE' Eboracensis, filius Thomæ Lake de 5 Halifax, natus atque literis institutus in schola publica Halifaxiæ per triennium, annos natus 13 admissus est in collegium D. Jo. sub tutore magistro Cleivland Dec. 4, 16372, ibique per alterum triennium artium et philosophiæ prima rudimenta percepit.

ΙΟ

Post susceptum gradum in artibus Musas cum Marte mutavit, in collegio suo (tunc autem carcere) ob fidem regi præstitam conclusus, unde eripiens sese atque aufugiens in regia castra se recepit (loca tutiora quam moenia collegii) ibique militavit non sine gloria. Oppressa causa 15 regia sacris initiatus est, Deoque et ecclesiæ quantum per difficilia et iniqua tempora licuit vacabat: donec redeunte rege ac cum eo pace, admissus est primo vicarius de Leeds. in patrio solo, dein rector ecclesiæ Sti. Botulphi juxta portam Episcop. Londin.; canonicus Londinensis ac Ebor- 20 acensis; archidiaconus Clievland.; nec non rector ecclesiæ de Prestwich in agro Lancastr., ubi ex vicinio notus comiti Derbiensi patrono episcopatus Sodor, provectus est ad sedem istam 1682 anno exeunte; translatus ad sedem Bristol. an. 1684, atque inde ad Cicestrensem an. 1685. Unus 25 ex septemviris illis, qui in causa religionis rege dura quædam si non iniqua imperanti precibus et petitionibus resti

terunt.

Obiit Aug. 30 an. 1689, duramque sententiam opportuna morte prævenit, atque extremo fere halitu edidit præ- 30 claram illam confessionem tam fidei in principem quam constantiæ in ecclesiam Anglicanam testem perennem excusam posthac atque ab ignota manu sed imbecilli oppugnatam, a notiori defensam. Sepultus in ecclesia Sancti Botulphi juxta Portam Londini.

CAPEL WISEMAN, filius Gul. Wiseman de Canfield in

35

1 An. 1682.

Regr. coll.

3 An. 1683.

agro Essex. bar., prima literarum rudimenta percepit in schola Winton.; translatus inde ad collegium Jo. Cant. ibique admissus pensionarius Nov. 10, 1654: sed non diu eo fruimur, brevi enim post migravit a nobis ad academiam 5 Oxon.', admissus prius in collegium Regin., socius dein collegii Omnium Animarum. Sacerdotium aliquod aut dignitatem in ecclesia Anglicana tenuisse non comperio ; erat autem decanus Rapotensis in Hibernia, ac postea episcopus Dromorensis, consecratus Dec. 10, 1683. An. 1695, 10 ineunte anno locum dedit successori.

[ocr errors]

FRANCISCUS TURNER', filius natu maximus Thomæ Turner S. T. P. decani Cantuariensis, schola Wintoniensis alumnus prius, dein collegii Novi Oxon. socius; artium bac. an. 1659, A.M. 1662; quo gradu suscepto commigravit ad 15 nos, admissus ad eundem gradum in academia Cantabr., ac pensionarius major in collegio D. Jo. Maii 8, 1666, sub doctore Gunning magistro collegii3, usus eo tam amico quam institutore, ductus huc atque attractus ejus præcipue amore ac forte spe aliqua succedendi.

20

Et certe successit, nam post triennium, doctore Gunning provecto ad episcopatum Cicestr. ac magistratum sponte resignante, Franciscus Turner (tunc S. T. P.) electus est et admissus præfectus Apr. 11, 1670. Commode id ei accidit et opportune. Erat enim eodem tempore rector 25 opulentæ ecclesiæ de Tharfield fere in vicinio collegii, unde tempora sua gratis vicibus divisit inter ruris amœnitates et academiæ studia. Procan. an 1678.

Verum non diu post eo fruimur, duce enim Eboracensi (cui erat a sacris) in Scotiam proficiscente, (dimisso 30 prius magistratu, successoris securus) ei fidus adhæsit, remunerandus brevi decanatu Windesorensi et episcopatu Roffensi, auctus utroque eodem anno 1683; translatus ad sedem Eliensem anno sequente, non sine interventu ducis Eboracensis; qui succedens Carolo fratri, spes erat (nec 35 vana quidem) altius evehendum fore, nisi tempora ecclesiæ

1 Capell Wiseman art. magister Oxon. incorporatur Cantabrigiæ anno 1662. Regr. acad.

2 An. 1683.

3 Regr. coll.

4 Admissus ad rector. de Therfielde 1664, Dec. 20.

parum propitia et male sana consilia res nostras intervertissent. Sensit ille Jesuitarum dolos ac, quatenus fas erat, restitit, carcerem passus in causa ecclesiæ, dein a sede sua detrusus in causa regia, fidus utrique. Obiit. præsul optimus Londini Nov. 2. an. 1700, nullo condito testa- 5 mento; unde bona omnia cesserunt filiæ satis aliunde dotatæ, quod nobis sane inauspicato accidit, quamvis enim nonnulla collegio vivens valensque dedisset, plura tamen destinaverat dedissetque, nisi mors, inopina fere, prævertisset. Corpus ejus Tharfeldiam deportatum Novem. 5, 10 tumulatur juxta conjugem, quam tenero affectu semper dilexit, eique extinctæ monumentum posuit cum splendido epitaphio. An tantundem præstiterit filia patri nondum mihi compertum est; illud certe compertissimum, tantundem mereri.

Edidit conciones nonnullas, plerasque aulæ habitas, una cum tractatu contra auctorem Nuda Veritatis, atque epistola hortatoria clero suo Eliensi scripta, genio et spiritu plane apostolico. Tractatus alios imperfectos reliquit.

15

Qui proxime sequitur, juxta seriem prior1, THOMAS 20 WHITE Cantianus, filius Petri White de Allington in comitatu prædicto plebeii nuper defuncti, natus ibidem, educatus in schola publica de Wye in com. prædicto, annos natus quatuordecim admissus est subsizator in coll. Jo. Oct. 29, 1642. Plebeius cum fuerit, (post moram apud 25 nos non admodum diuturnam) in rus commigravit, ubi per tempora iniqua atque literis et literatis parum propitia aliquandiu delituit, neque enim quærendo de eo quicquam inaudivi ante annum 1666, quando præsentatus fuit ab archiepiscopo Cantuariensi ad curam ecclesiarum Omnium 30 Sanctorum Majoris et Minoris Londini, institutus ibi Junii 12 eodem anno. Qua cura, dimissa admissus est ad vicariam de Novo Opere (vulgo Newark) an. 1679; rector etiam de Bottesford in agro Leicestrensi non longe dissito, ad præsentationem comitis de Rutland; tandem archidia- 35 conus Nottinghamiensis, installatus Aug. 13, 1683.

1 [Baker by mistake put White after Beveridge, and Morgan after White. The order is here restored.]

* An. 1685.

3 Regr. coll. Artium bac. an. 1646.

Fuerat sacellanus comitis Exon., domesticus an titularis, serius an citius, quove emolumento non comperio. Istud certius et fructuosius, fuisse sacellanum Jacobi ducis Eboracensis, quo patrocinante provectus est ad sedem Petro5 burg. an. 1685, consecratus Oct. 25, inthronizatus per procuratorem Nov. 9 ejusdem anni. Eidem tamen Jacobo, tunc regi Angliæ, iniquum jubenti filialiter non obedivit, immo obedienter contradixit et rebellavit'. At cum idem rex iniquam sortem tulisset (prout episcopo nostro visum est) 10 eidem filialiter et obedienter adhæsit, ob constantiam et fidelitatem eidem præstitam a sede sua detrusus.

Exutus omnibus et ad pristinum fere statum redactus serena mente recessit, atque procul a curis, si non a fulmine, quod reliquum erat vitæ tranquille agens, dierum 15 plenus ac vitæ satur animam Deo inspiranti reddidit anno 1698, sepultus in templo Sti. Gregorii Londini Jun. 4o.

Post tot casus et rerum discrimina opulentum fuisse suspicabitur nemo; libros quos habuit plurimos legavit ecclesiæ de Newark. Collegio, uti non multum debuit, 20 ita non admodum favebat, in alteram academiam fere propensior. Inter auctores non occurrit, rebus agendis quam scribendis aptior; concionator tamen satis celebris, quam Spartam præcipue ornavit.

THOMAS WATSON', filius Joannis Watson nautæ, natus 25 apud Kingston juxta fluvium Hull atque literis grammaticis ibidem institutus, admissus est in collegium Jo. Maii 25, 1655; admissus socius pro magistro Ashton Apr. 10, 16605; S. T. P. an. 1675, quando respondit in vesperiis comitiorum non sine plausu; rector de Burgh in agro 30 Cantabr.; designatus episcopus Menevensis a rege Jacobo, consecratus sexto cal. Jul. an. 1687.

De eo plura commemoranda essent, nisi quod vivit adhuc, et quidem quod dicendum hic siet, perparce nimium. At sibi tantum durus et illiberalis, beneficus aliis;

1 Verba Roberti Grostet episcopi clesia St Pauli Lond. Lincoln. in parili instantia. [Roberti Grosseteste Epist., ed. Luard, p. 436].

2 Obiit Maii 31, 1698, juxta calculum D. Kennett, sepultus in Ec

3 Dedit (nondum episcopus) quinque aureos.

4 An. 1687.

Regr. coll.

« PreviousContinue »