Page images
PDF
EPUB

legii Christi; admissus socius collegii D. Petri in locum Mri. Geo. Ackworth (noti viri) Nov. 11, 15621; præsentatus a collegio ad rectoriam de Statherne vacantem per mortem naturalem Radulphi Aynsworth an. 1569, quam 5 tenuit usque ad annum 32 reg. Eliz., quando locum dedit successori Rogero Rudd; designatus magister coll. Magd. Cant. an. 1575; admissus præfectus coll. Jo. Jul. 20, 1577; S.T.P. 1578, tunc academiæ procancellarius; provectus ad sedem Petroburg. an 1584, quam tenuit una cum To præfectura collegii fere per biennium usque ad an. 32 reg. Eliz.

Fuit sacellanus Gul. Cecil baronis Burghley, cujus præcipue ope et favore evectus est ad sedem illam, olim satis opulentam, sed dum patrono nimis gratus esse velit, una 15 cum Scamlero antecessore, fuit fundi hujus calamitas. Acriter eum perstringit Gul. Laud ỏ μaкapíτηs in epistola (cujus apographum vidi) scripta comiti Straffordiæ proregi Hiberniæ, crimenque impactum diluere comes si potuit, certe non fecit. Obiit Jun. 23, 1600. De eo vero plura

20 alibi retulimus.

[ocr errors]

2

HUGO BELLOT Wallus. Joannensem fuisse satis constat, non autem socium, uti R. Parkerus vult, neque ex fundatione, uti Godwinus innuere videtur. Nullibi socius*, quantum ego colligere potui, quamvis enim alumnus quandoque 25 fuerat tam collegii Christi quam collegii Regin., in neutro tamen socius occurrit. Admissus in matriculam academiæ an. 1561; artium bac. 1563-4; incipit in artibus an. 1566-7; procurator academiæ 1570, 1; incipit in theologia an. 1579. Erat (ni fallor) vel a sacris vel a scriptis Ricardo episcopo 30 Eliensi, ubi mature occurrit an. 1569. Dominus episcopus contulit ei rectoriam de Tydd Sti. Egidii Mar. 22, 1571, quam resignat Aug. 9, 1579, tunc S. Th. D. Idem episcopus contulit ei ecclesiam parochialem de Donyngton cum Marche Mar. 15, 15723, vacantem per mortem naturalem

1 Regr. acad.; regr. coll. Petr.

2 [Laud's Works, VI. 357, 374.]
3 An. 1585.

4 Erat socius coll. Jes. admissus 1567. Coll. Chr. alumnus prius, Re

ginal. forte nunquam. Invenio eum inter socio-commensales collegii Jo. et forte non alio titulo noster an. 1584.

Regr. Elien.

Christopheri Tye musices doctoris ultimi incumbentis ibid. An. 1585 constituitur præsul Bangorensis, consecratus Jan. 25, 1585; vacante decanatu Bangor. an. 1588, assumpsit tenuitque decanatum istum in commendam (uti vulgo loquuntur) usque ad annum 1593, quando dimisit eum Hen- 5 rico Rowland bac. th., postea episcopo Bangor. An. 1595 translatus est ad sedem Cestriensem, ubi sequenti anno 1596 e vivis excessit circa festum Pentecostes, sepultus in ecclesia de Wrexham juxta altare.

Qui proxime sequitur mallem nostrum non fuisse, mal- 10 let ecclesia Sarisburiensis non fuisse suum. Is est JOANNES COLDWELL' Cantianus, natus in villa de Feversham, admissus discipulus collegii Jo. pro domina fundatrice (tum designatus Cantianus) Nov. 6, 1551; idem admissus socius sub Maria regina an. 1558. Registrum deficit hoc anno 15 et priori, admissio vero ejus occurrit inter archiva collegii2 sub hac verborum formula Jo. Coldwell, A.B. natus in villa de Feversham com. Cantii, admissus socius pro domina fundatrice Mar. an. 1558. Sed moram non traxit apud nos; brevi post recessit (non religionis causa, ut opinor) atque 20 ad Fevershamiam remigravit, fitque collegii villicus apud Ospring (quæ fuerat nimium vicina Cremona) eique elocantur (nescio quo jure) domus, hortus et prædia olim cantariæ, postea scholæ sustentandæ destinata; spoliaque ecclesiæ aut literarum tunc degustavit tantum, postea plenius et 25 avidius hausit. An. 15 reg. Eliz. Jo. Coldwell de Feversham com. Cant. generosus et M.D. agit in negotiis collegii, quibus satis par erat. Quando ordinibus sacris initiatus fuerit non comperio, sed provectus est ad decanatum Roffensem anno 1585, installatus ibi Januar. 7, provectus ad 30 episcopatum Sarisburiensem an. 1591' opera et auxilio Gualteri Raleigh, qui tulit laboris præmium castrum de Sherborn una cum prædiis opulentis adjacentibus, notis postea in historia. Sed neutri successit, miles enim perdu

1 An. 1591.

2 Archiva collegii.

3 Erat sacellanus Matthæi archiepiscopi Cant. et rector de Alding. ton dioc. Cant. Jun. I an. 1572.

4 Temporalia restituta sunt (exceptis omnibus maneriis etc.) an. 34 Eliz. Jan. 14. V. Rymer, Acta publ. Tom. XVI. p. 153. Consecratus 26 Dec. 1591.

ellionis reus misere periit, præsul vero noster non multis interjectis annis (an. 1596 mense Octobr.) miser obiit, ita paupertate et inopia oppressus, ut pene furtim elatus, sine pompa, sine strepitu sub nocte silente tumularetur prope 5 Wyvellum et Jewellum. Indignus certe (qui jura ecclesiæ suæ prodidit), cujus cadaver duos tantos præsules attingeret, qui jura ejusdem ecclesiæ strenue prius asseruerant.

JOANNES STILL' Lincolniensis, electus socius collegii Christi Cant. an. 1560; professor pro domina Margareta 10 an. 1570, cum annum ætatis tricesimum vix attigerat; decanus de Bocking Nov. 4, 1572; canonicus Westm. 1573; rector de Hadleigh com. Suff. et archidiaconus Sudbur. anno 1576; admissus præfectus coll. Jo. Jul. 21, 1574; et Joanne Whitgift evecto ad episcopatum Wigorn. ac rece15 dente a collegio Trinitatis, constitutus est ibi magister auctoritate regia an. 1577 mense Junio, a collegio hoc elogio ornatus".

Religionis, doctrinæ, gravitatis, prudentiæ nomine conspicuus promotus est ad gubernationem coll. D. Jo., ubi et in 20 placido et turbato æquore gubernatorem egit scitum et cordatum....In collegium hoc assumptus an. 1577, per annos plus minus sexdecim patremfamilias se ferebat providum, ảyaОòv Kоνρотρóþоv, nec collegio onerosum nec suis gravem; ex sollicitudine et frugalitate magis quam sumptu et austeritate 25 præfectum dignosceres.

3

Provectus est inde ad episcopatum Bath. et Wellen. an. 1592, ubi obiit Feb. 26, 1607; epitaphio ornatus a G. Camdeno, excuso ad calcem Annalium regis Jacobi'. Duxit uxorem Annam filiam Thomæ Alabaster de Had30 leigh in agro Suff., ex qua genuit duos filios et quatuor filias; dein Janam filiam Joannis Horner de Clover in agro Somerset. militis, ex qua suscepit filium unum, Thomam.

GULIELMUS MORGAN, vel MORGAYNE Wallus, natus apud Gwibernant in parochia de Penmachno diocesis Bangor.

1 An. 1592.

2 Regr. coll. Trinit.

3 Temporalia restituta sunt Mart. 23 an. 1593. V. Rymer, Tom. XVI. [p. 200], confirmatus Feb. 10, 1592,

consecratus die Dominico sequente.

4 [ed. Smith, p. 105.]
5 MS. in collegio arm.
6 An. 1595.

et com. Carnarvon, filius Joannis Morgan ex antiqua familia ibidem, notus in patriam animo paterno. Quo anno admissus fuerit in collegium non satis liquet, admissus vero fuit sizator ex fundatione doctoris Dowman pro Mro. Dakyns socio coll. Jun. 9 an. 1565'; admissus in album sive ma- 5 triculam acad. Joannensis et quadrantarius Febr. 26 an. 1564; artium bac. an. 1567-8. Incipit in artibus (una cum Gul. Whitacre etc.) an. 1570-1, designatus Joannensis in registro academiæ. (Minutias sector, quia nostrum esse valde velim.) Theo. bac. an. 1578; prædicator emis- 10 sus ab academia eodem anno; incipit in theologia anno 1583; provectus ad sedem Landavensem an. 1595, consecratus Julii 20; et post sexennium translatus ad episcopatum Asaph. Sept. 17, 1601; ubi cum per triennium sedisset, ad vitam meliorem et feliciorem statum translatus est 15 Sept. 10, 1604, non sine luctu suorum.

Convertebat vir optimus et pientissimus sacra Biblia in linguam Britannicam sive Wallicam (opus istud patrocinante Joanne archiepiscopo Cantuariensi, atque ope et consilio promovente doctore Goodman decano Westm. et 20 aliis) ediditque an. 1588, inscripta reginæ, tulitque mercedem tanto labore non nimis dignam, præsulatum Landavensem, dein Asaphensem. Novum quidem Testamentum versum erat et editum prius a Ricardo Menevensi episcopo (adjuvante Gul. Salisbury), sed et istud recognovit, a men- 25 dis et erroribus repurgavit atque accuratius edidit Morganus. Plura scripsisse non comperi, nec pluribus opus erat, uno opere dedit omnia.

RICARDUS VAUGHAN' Wallus, natus in ea regione, quam olim Canganum, hodie Lheynam vocant indigenæ. Ma- 30 trem habuit e Griffinorum stirpe, familia illustrissima oriundam, patrem ab antiquissimo illo Vaughano Ordovicum principe ortum ducentem. Admissus in collegio D. Joannis an. 1569 sub Joanne Becon tutore, viro erudito et academiæ oratore; admissus in album sive matriculam aca- 35 demiæ Joannensis et quadrantarius Nov. 16, 1569; discipulus pro domina fundatrice Nov. 6 an. 1573; artium bac.

[blocks in formation]

an. 1573-4, designatus Joannensis in registro; incipit in artibus 1576-7, designatus denuo Joannensis; S.T.P. 1589.

Post felices apud nos bonarum literarum et studiorum progressus venit in familiam Jo. Aylmer episcopi Lond., 5 ei vel affinitate vel sanguine conjunctus, donatus ab eodem canonicatu in ecclesia Paulina Nov. 18, 1583; fit deinde archidiaconus Middlesex. tenuitque sacerdotia nonnulla in eadem diocesi: tam bene provisus, ut episcopatum Bangor. non admodum desiderasset, nisi dulcedo natalis soli affectu 10 nescio quo traxisset. Migravit istuc non multo opulentior an. 1595, sacratus Jan. 25; post biennium Cestriam translatus, indeque Londinum an. 1604; ubi paulo pinguior, lethargicus discessit Mar. 30, 1607, magno sui desiderio apud Londinenses relicto.

15

sex.

Conjugatus erat ac liberos reliquit, tres filios et filias Patronos habuit et fortunæ fautores, præter episcopum Londinensem, Jo. Puckering et Tho. Egerton successive magni sigilli custodes. Joannes Williams, postea episcopus Linc., virtutum ejus admirator major, quam præco 20 melior, vitam ejus (quam præ manibus habeo) conscripsit, sed ita floribus conspersam, ut frugi aliquid vix invenias; daturus utique exemplum propriæ vitæ scriptori, qui per omnia sequax a præstituto scopo non aberravit.

25

JOANNES JEGON' Essexiensis, natus apud Cogeshall obscuris parentibus Dec. 10, 1550. Et hic quoque inter nostros recensetur, quod mihi haud compertum est. Pro fundatrice nullibi occurrit, nec pro privato aliquo fundatore. Admissus est in album sive matriculam' academiæ, designatus Reginalis ac quadrantarius, Oct. 25, 1567; art. bac. 30 an. 1571-2, designatus denuo Reginalis, ubi fuerat antea bibliotista; admissus socius coll. Regin. an. 1572, designatus ibi Essexiensis"; electus in custodem coll. Corp. Chr. Jul. 23, admissus Aug. 10 an. 1590, Eliz. 32do. Provectus ad episcopatum Norvic. an. 1602, resignavit officium custo35 dis Januario exeunte eodem anno, in favorem (uti videri voluit) Benj. Carier socii collegii a cancellario Rob. Cecill et archiepiscopo Cant. Jo. Whitgift designati ad istud of

1 An. 1602.

* Regr. acad.

3 MS. Tenison.

« PreviousContinue »