Page images
PDF
EPUB

decedat, qualis quisque habeatur, alibi quam in civium judicio esse.

21. 'Olim quidem non modo Prætor, aut Consul, sed privati etiam mittebantur, qui provincias viserent, et quid de cujusque obsequio' videretur, referrent: trepidabantque gentes de existimatione singulorum. At nunc colimus externos et adulamur: et quomodo" ad nutum alicujus grates, ita

ciorum nihil detrahatur, et a nobis depellatur existimatio, seu fama, in aliorum quam civium potestate et arbitrio esse, qualis quisque nostrum existimetur. Certe olim non solum prætor aut consul, sed etiam privati mittebantur, qui inspicerent provincias, et senatui renuntiarent, quid de cujusque fide ac modestia censerent: metuebantque populi de privati cujusque judicio. Sed nunc demeremur provinciales, iisque assentamur: et quomodo ad arbitrium

1 In Mss. uti assolet, extimatione, vel æstimatione: et hanc lectionem serNOTE

tores provinciarum et proconsules avaritiæ, sævitiæ, et aliorum flagitiorum; quo sic saluti et tutelæ illorum nihil derogetur.

At quod spectat ad decus et grates, ea mala fama tollatur a patribus, aboleatur ex animis sociorum omniumque mortalium ea opinio, penes alios, et alibi esse quam in urbe æstimationem illam et judicium, qualis quisque nostrum habeatur. Ne sit penes socios, licet prævalidos, ea æstimatio, judicium, vel auctoritas, an grates referri nobis debeant.

Esto possint accusare socii: quod saluti sociorum expedit; at aboleatur ille mos efflagitandi grates illas, et eum honorem adulatione et indignis precibus demerendi.

r Qualis quisque habeatur, alibi] Id est, ut proconsulum nostrorum merita æstimari debeant a civibus Rom. non a provincialibus. Pichena.

De cujusque obsequio] Non modo tle obsequio sociorum aut provincialium, sed etiam de modestia proconsulum aut prætorum, qui regerent provincias, judicabant, et de eorum libertis, clientibus, comitibus. Et

forte ad magistratus potissimum advertebant illi privati.

De existimatione singulorum] Id est, de judicio uniuscujusque, etiam privati civis Rom. non tantum de judicio senatus, aut consulum, vel aliorum magistratuum. Quia non modo prætor aut consul, sed privati etiam mittebantur,' &c.

Id verum de privato cive Rom. sed qui propediem creari prætor aut consul potuit. Et sæpe ille privatns, sine magistratu, auctoritate præcellebat consules, v. g. Cato Uticensis.

u

Quomodo] Jus maneat provincialibus potentiam suam tali modo ostentandi:' quomodo? Nempe, ut dicit supra: Quomodo ad nutum alicujus grates, ita promtius accusatio decernitur.' Decernatur et maneat jus illud, &c.

Concedere videtur Thrasea provincialibus, ut possint in conciliis suis, vel proconsulibus grates decernere, vel etiam accusationem. Ita tamen, ut laus falsa et precibus expressa perinde lege vel senatusconsulto cohibeatur, ac avaritia sævitiaque proconsulum.

promtius accusatio decernitur: decernaturque2 et maneat provincialibus potentiam suam3 tali modo ostentandi: sed laus falsa" et precibus expressa perinde cohibeantur,+ quam malitia, quam crudelitas. Plura sæpe peccantur,* dum de

cujuspiam gratiæ, ita et facilius delationes constituuntur: statuatur igitur, et penes sit provinciales eo modo auctoritatem suam venditare: sed laus ementita, et precationibus efflagitata, perinde coërceantur ac pravitas et sævitia. Plura sæpe delinquuntur, dum colimus socios, quam dum eos lædi

vant Gronovius et Ryckius, et Bipont.-2 Hæc absunt a Ms. Corb. Ni per ironiam hæc dicta caperentur, Lipsius emendabat, decernatur ne maneat. Brotier.-3 suam non habet Budens.-4 In Ms. Guelf. secunda manu, cohibe

NOTE

Igitur non omnem laudem prohibere videtur Thrasea, sed tantum falsam et precibus solicitatam.

Et tamen infra, senatusconsulto omnis laus provincialium prohibita est. Quippe sanxere, 6 ne quis ad concilium sociorum referret, agendas apud senatum, proprætoribus, proveconsulibus grates,' &c.

Quia auctor hujus constitutionis fuit princeps, penes quem fuit demere vel addere aliquid rei propositæ a senatore, pro libito.

Et quomodo] Et quemadmodum pro nutu et libidine alicujus prævalidi provincialis promtius grates proconsuli referuntur, ita et pro nutu ejusdem, promtius etiam accusatio proconsulis decernitur, nempe a provincialibus, et in concilio provincialium.

Esto decernatur id, maneatque jus provincialibus potentiam tali modo ostentandi. Decernaturque, id est, decernatur etiam. Esto decernatur, &c. sed laus falsa cohibeatur, &c.

▾ Et maneat] Decernatur accusatio ad provincialium nutum, et maneat illis usus et auctoritas potentiam suam tali modo ostentandi. Quasi dicat, Hoc nihil refert, et utcumque tolerari potest. Sed laus falsa, et precibus expressa cohibeatur. Idem postea

visus est sentire Lipsius in novissimis suis notis. Pichena.

Porro ista phrasis, maneat provincialibus potentiam ostentandi, facta est ad eandem formam, qua xv. 5. ' Vologesi vetus et penitus infixum erat arma Rom. vitandi.' Freinshemius.

Sed laus falsa] At si falso grates referantur proconsuli, si falsæ laudes ingerantur, si precibus efflagitentur illæ grates, pari pœna coërceatur illa ambitio, atque avaritia sævitiaque præfecti provinciæ.

× Plura sæpe peccantur] Plura sæpe peccamus, dum demeremur socios, quam cum illos offendimus; quippe tum virtutes exercemus, cum offen-. dimus. Et tantum abest ut illos vir. tutibus demereamur, quin potius immo quædam virtutes odio sunt, ut v. g. severitas obstinata, incorruptus et infractus adversus gratiam animus.

Et quia illos in fine magistratuum demeremur, quia tum virtutes infra gratiam et adulationem, hinc initia magistratuum meliora, et finis inclinat desciscitque in pejus, dum instar candidatorum suffragia illorum venamur, et favorem aucupamur per flagitia, ut grates nobis agantur apud senatum.

Forte talia suffragia sociorum magno studio consectabantur, ut sic pub

meremur, quam dums offendimus. Quædam immo virtutes odio sunt," severitas obstinata, invictus adversum gratiam animus. Inde initia Magistratuum nostrorum meliora ferme, et finis inclinat, dum, in modum candidatorum,

mus.

a

Quinetiam nonnullæ virtutes odium pariunt, recti pervicacia et infracta mens adversus favorem. Hinc principia munerum nostrorum justiora fere, et exitus a recto deflectit, dum ad instar candidatorum gratiam et suf

atur, ut volebat Acidalius. At non peccat, cohibeantur. Brotier.-5 Ita ediNOTE

lice laudati, alias provincias, et extraordinaria obtinere imperia mox possent.

Et forte ambitiosius talia captabant, quo majoribus flagitiis vexarant provinciam ; quia forte sic laudati publice, postea accusari patratorum criminum non potuerunt in futurum.

Nam quo jure aut quo exemplo accusarent socii, quem in concilio publico suo, et voce publica per se, dein et per legatos suos in curia palam laudassent apud patres?

! Dum demeremur] Dum animis sociorum vel civium arrepere conamur, dum nobis conciliamus benevolentiam provincialium, plura delinquimus, quam cum illos offendimus.

Plura peccantur, nempe adversus Rempublicam, dum arrepimus, dum adulamur sociis, quam cum severitatem exhibemus, quam dum munus rite et ordine exequimur.

z Virtutes odio sunt] Vulgo nempe, qui eas gravatur. Lipsius.

Quædam immo virtutes odio sunt] An magistratibus? qui nihil aliud præcipue student, nisi ut populis placeant, quo vicissim a populis laudentur? Potius interpretor, quasdam virtutes subjectis odio esse, quæ a magistratibus, ne populis displicerent, non exercebantur. Pichena.

Bene Pichena: modo deleas To ne

populis displicerent. Immo optimi

quique sciebant multis eas displicere, quas tamen fidei, religionis, existimationis et dignitatis ergo exerce. bant. Gronovius.

Attamen id agitur hoc loco, an legati demereantur socios, an offendant. Certe quidam exercent virtutes, quæ odio sunt et offendunt; sed alii magis, alii minus stricte, et boni etiam forte mediam viam ingrediuntur, quandoque etiam diversi a se ipsis; initio magistratuum fortes, strenui, severi, et dein finis inclinat, ut ait Tacitus, sæpe ut demereantur populos causa sua privata.

Virtutes] Sæpe magis offendunt virtutes, et magis odio sunt, quam ipsa vitia magistratuum; at dum demeremur socios, illas virtutes omittimus, hinc plura peccantur demerendo. Sed dum offendimus, minus peccamus, quia tum nempe virtutes licet odiosas plebi sequimur. Si quis deflectit a severitate, demeretur animos sociorum et sibi conciliat, sed tum plura peccat in Rempub.

Si quis recti pervicax et invictum adversus gratiam animum constanter præfert, tum offendit animos, sed tum neque in socios neque in Rempub. peccat, aut saltem longe minus delinquit, quam cum auram popularem per ambitionem aucupatur.

Finis inclinat] Initia magistratuum meliora sunt, quia severiora;

suffragia conquirimus; quæ si arceantur, æquabilius atque constantius provinciæ regentur: nam ut metu repetundarumb infracta avaritia est, ita, vetita gratiarum actione, ambitio cohibebitur.'< 7

22. Magno assensu celebrata sententia, non tamen Senatus consultum perfici' potuit, abnuentibus2 Consulibus ea de re relatum. Mox, auctore Principe, sanxere, ne quis ad

d

fragia provincialium aucupamur: quæ si prohibeantur, æquius et fortius administrabuntur provinciæ: quippe sicut repressa avaritia est timore, seu lege, repetundarum, ita comprimetur ambitio, si prohibitum fuerit, ne proconsulibus grates agantur.`

Magno patrum consensu laudata hæc sententia Thraseæ, neque tamen senatusconsultum perscribi potuit, negantibus consulibus ea de re relatum. Dein, auctore

tiones veteres et recentiores. In mediis quibusdam, cum.—6 Sic bene Ernestus ex editione principe. Vitiose in Ms. Reg. æqualibus. In Mss. Harl. Bodl. Jes. et Puteolanus, æqualius. Brotier.-7 Brotierus laudat Lipsii cohibebitur; at cohibetur retinet, fide Mss. et edd.

1 D. Heinsius, teste Boxhornio, putavit scribendum, profici potuit. Ego, sola distinctione sensum idoneum hic posse dari censeo, si legatur isto modo: Nec tamen senatus cons. perfici potuit, abnuentibus consulibus. Ea de re relatum mox auctore principe; sanxere ne quis, &c. Sensus est apertus, rem dilatam ob consulum tergiversationem. Idem tamen paulo post denuo propositum, principis voluntate. Brotier.—2 Male tentat Heinsius, nec abnuentibus. Idem.—

NOTE

quia tum majorem constantiam exhibent adversus gratiam, et aliud genus omne corruptionis; at finis magistratuum inclinat in pejus; quia tum proprætor aut proconsul exire provincia paratus, demeretur socios et abblanditur.

Et tum fere, ut candidatus, aucupatur favorem et suffragia provincialium, ut ipsi nempe exeunti seu defuncto, grates referantur apud senatum, laudesque, ut bene gesta Repub. tribuantur. Idque per ambitionem et per malas artes. Et offendere socios satius fuit, quam magistratum infra talem gratiam demittere.

b Ut metu repetundarum] Neque frustra hæc comparat, quia penes socios fuit, cum provincia exiret proconsul, vel accusationem vel gratiarum actionem ipsi decernendi in suo conventu provinciali, et mox legatos

in urbem mittendi, qui alterutrum agerent, prout decretum apud ipsos socios erat.

c Ambitio cohibebitur] Sic legerim, (pro vulgari cohibetur.) Lipsius.

d Abnuentibus Consulibus ea de re relatum] Atqui, licere patribus, quoties jus dicendæ sententiæ accepissent, quæ vellent expromere, relationemque in ea postulare,' supra lib. XIII. scripsit Tacitus. Similique sententia 1. 11. lego, a majoribus concessum, egredi aliquando relationem, et quod in commune conducat, loco sententiæ promere.'

Licuisset ergo consulibus referre ea de re ad patres; sed iis aliter visum jus relationis autem solis consulibus; nec sine relatione perfici potuit ullum SCtum.

Ideo Vespasiano concessum, UTI. EI. SENATVM. HABERE. RELATIONEM.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Solenuia relationum verba e Suetonii Calig. cap. 15. hæc didici: Quod bonum felixque sit C. Cæsari, de N. Patres conscripti, quid fieri placet?' Lipsius.

Relatum] Sic intellige, abnuentibus consulibus ea de re relatum esse, vel abnuentibus consulibus ea de re relatum: ubi relatum, id est relationem; ut irrisus substantive sumitur pro irrisione, sic relatus pro relatione.

Habes similem plane locum 1. III. 33. ubi Severus Cæcina censet, ne uxor magistratum in provinciam comitetur. Paucorum hæc assensu audita plures obturbabant, neque relatum de negotio, neque Cæcinam dignum tantæ rei censorem. Neque relatum: id est, neque relatum esse, seu referre se nolle; quod idem in re est: obturbabant, id est, se opponebant, intercedebant.

Talia paucis exequitur Tacitus, ut in re notissima; et certe idem est in re, abnuentibus consulibus ea de re relatum, ac si diceret, abnuentibus consulibus relationem facere de ea re, seu nolentibus eam rem referre apud patres.

Vel quasi dicerent consules, Nolu. mus senatusconsultum perfici, quod sine tali relatione certe perfici non potuit. Forte cum tales propositiones senatorum respueret consul, qui tum habebat senatum suo mense, opponebat pro libito suo, non esse de ea re relatum, aut certe se referre nolle rem istam quasi, id non esse e Republica, censeret, et ultro hoc respueret.

Quamvis id veterum institutis contrarium esset, quibus, vel modico se. natori proponere licebat quicquid e Repub. esse censeret, et statim id referebat consul: sed sub principibus nihil fere prisci moris, nihil licuit consuli aut senatui. Tum libido principis pro ratione et lege fuit, ipsi consules corruptissimi, aut forte ne quidem consules nisi verbo tenus, jam corrupta Republica et exstincta liber

tate.

Relatum] Alii legunt, nec abnuentibus consulibus, ea de re relatum. Et forte potest suppleri sensus ex anteced. istis: Non tamen senatusconsultum perfici potuit, repetendo τò non, seu nec abnuentibus consulibus, ea de re relatum: et sic intelligendum, non legendum.

Difficultas ex eo, quod Tacitus omittat conjunctiones. Ut habeas planum verumque sensum, sic inverte: magno assensu celebrata fuit sententia Thraseæ, non tamen ea de re relatum est, abnuentibus consulibus, ideoque senatusconsultum perfici non potuit. Vel relatum, id est, relationem; nempe, abnuentibus consulibus ea de re relationem, supple, facere.

Igitur sub principibus licebat senatori loco sententiæ promere quicquid e Repub. esse censeret; dein jus erat consulibus relationem de ea re facere vel remittere, seu rejicere vel differre, id est, non referre, pro libito. Dein cum retulissent consules, tum potuit fieri senatusconsultum, vel non perfici.

Attamen si tum non fieret senatusconsultum, vel defectu numeri patrum, vel alio vitio, vel quia ipsi patres aut consules nollent, aut non auderent, haud consulto principe, scribebatur tamen consensus patrum, qui vim auctoritatis habuit, non senatusconsulti: aut eum consensum senatus mittebant principi, ut, si vellet, talis

« PreviousContinue »