Page images
PDF
EPUB

quibus claritudo venit, quod juventæ tuæ rudimentis affuisse videor, grande hujus rei pretium. At tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti :st adeo, ut plerumque intra meipse volvam: egone, Equestri et provinciali loco

adolescentiæ tuæ tirocinio admotus sum, ingens hujus curæ præmium. At tu favorem maximum, immensas opes in me cumulasti, ita ut sæpe mecum animo reputem: Egone equestri et municipali stirpe oriundus, primoribus

5 Ita Mss. Flor. Bud. Guelf. Corb. Pichena et recentiores. In Ms. Reg. et editionibus veteribus, dedisti.-6 Sic bene Mss. et veteres ac recentiores editiones. In mediis male emendatum, ipsum. Brotier.-7 In Mss. Corb.

NOTE

corpora sub dio stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, vix se inveniunt.'

Item in proœmio 1. 1x. 'Usque eo ingenia in scholasticis exercitationibus delicate enutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, cœlum denique pati nesciant.'

[ocr errors]

Et paulo infra: Itaque velut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco, claræ lucis fulgor obcæcat, sic istos a scholis in forum transeuntes, omnia tanquam nova et inusitata turbant.' Plin. Epist. Ix. 2. Volumus scholasticas tibi, atque, ut ita dicam, umbraticas literas mittere.' Pichena.

Non credam quod hic vir eruditus, Senecam per hæc intelligere scholam declamatorum. Non certe hæc studia intelligit Seneca, quæ plerumque ut plena vecordiæ, ita inania et fluxa sunt, sed Philosophiam, cui præcipuam semper navavit operam. Umbram autem hoc loco pro quiete ponit, quod ea studia tractasset, velut in secessu, nondum publicis negotiis, atque curis appositus. Freinshem.

In umbra educata] Ibi Seneca intelligit studia, e quibus ipsi claritudo venit, quod juventam Neronis erudierit, ut ipse fatetur. At philosophiam nullatenus docuit Seneca Neronem, id vetante Agrippina, quasi ea cor

rumperet ingenium dominantis; sed docuit carmina et præcipue eloquentiam, ita ut continua oratione apud Senatum peroraret Nero.

Nec per studia in umbra educata, intelligi debet schola declamatorum. Quis enim auctorum dixit Senecam publice in schola declamasse, nisi forte adolescentem, dum disceret sub magistris? Igitur per studia ibi, intellige omnes optimas artes, et præcipue eloquentiam; quas artes in secessu et otio coluit, ut magister Cæsaris, et forte antea.

[ocr errors]

Sed eum magistrum seu declamatorem vocat ipsa Agrippina 1. XIII. 14. professoria lingua.' Verum id: sed per odium; non vero quod declamasset publice, aut ludimagistrum professus esset; sed quia in id electus et ascitus in aulam, ut profiteretur in palatio, et ut tali magistro adolesceret Nero. Declamaverat publice Seneca, non in schola; sed in foro, ut optimus quisque.

t Innumeram pecuniam circumdedisti] Vulgo dedisti. Restitui ex Flor. At tu gratiam immensum, innumerum pecuniam circumdedisti. Hist. I. II. 'Circumdaret principi ministeria :' 1. iv. ' pecuniam aut carissima sibimet ipsi circumdare.' Pichena.

ortus, proceribus civitatis annumeror? Inter nobiles, et longa decora præferentes, novitas" mea enituit ?8 Ubi est animus ille, modicis contentus ? Tales hortos instruit, et per hæc suburbana incedit, et tantis agrorum spatiis, tam lato fœnore exuberat? Una defensio occurrit, quod muneribus tuis obniti non debui.

[ocr errors]

54. Sed uterque mensuram implevimus, et tu, quantum Princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a Principe accipere. Cetera invidiam augent:' quæ quidem,

urbis ascribor? Inter illustres et avitam gloriam ostentantes novitas mea effulsit? Ubi est mens illa contenta paucis? Tales hortos excolit, et per has villas ambulat, et tot tantisque terrarum jugeribus, et tam immensa pecunia abundat? Una suppetit excusandi ratio, quod munificentiæ tuæ resistere non debui.

Sed ambo munus partesque nostras explevimus, et tu dedisti quantum Cæsar largiri amico posset, et ego accepi quantum amicus accipere a Cæsare posset. Cetera odium intendunt: quod sane, ut cuncta humana, infra tuam

longam curam. In Mss. Flor. Reg. et editione principe, longa cura: unde tentabat Gronovius, longa jura.-8 In Ms. Reg. et editione principe, emicuit. -9 Sic Puteolanus et recentiores. Suffragantur quoque Mss. Harl. Bodl. Jes. In Mss. Flor. Reg. Corb. et editione principe, extruit. Brotier.

1 In Mss. Flor. Reg. Corb. et editione principe, agent. Altera manu emendatum, augent. Contra in Ms. Harl. primo scriptum augent, deinde agent. Volebat Gronovius, alent. Brotier. In Ryckii Cod. ceterum invidia

NOTÆ

u Novitas] Id est, nova claritudo: et distinguit Tacitus inter longa decora seu nobilitatem inter et claritudinem, ita ut novitas hominis et claritudo idem sit. Sic supra 47. Vixit tamen post hæc Regulus, quiete defensus, et quia nova generis claritudine, &c. erat.'

▾ Modicis contentus] Seipsum interrogat Seneca, vel respiciens se, priusquam tantas opes haberet; et tum animus illius modicis contentus erat: vel etiam se in mediis opibus intuetur, et adhuc modicis etiam contentus fuit: nam qui multas habet opes sapiens, eas possidere, ut mortalis, et administrare, ut immortalis, potest, paucis contentus.

Sicque sapit Seneca, qui eas reddit ultro principi, et ipsemet profitetur:

' in tuam gloriam cedet, eos ad summa vexisse, qui et modica tolerarent.'

w Hortos instruit] Vides hic opes. Senecæ in villis, agris, pecunia. Sed quid est, instruit? referri ad statuas, tabulas, aliumque ornatum potest; etsi Flor. codex, exstruit, quod ad ædificia ibi superba et nova. Lipsius. Tò instruit, de quocumque cultu et ornatu intelligi potest.

Cetera] Cetera, quæ tu addere, aut ego a te accipere possim, jam invidiam augent in me: auctoritas, favor, gratia principis in Senecam post tot opes, jam cuncta hæc invidiosa sunt: invidia quidem infra tuum fastigium jacet, nec in dantem principem cadit aut invadit; at mihi accipienti, mihi privato tota incumbit invidiæ

ut omnia mortalia, infra tuam magnitudinem jacent;' sed mihi incumbunt:2 mihi subveniendum est. Quomodo3 in militia, aut via, fessus adminiculum orarem; ita, in hoc itinere vitæ, senex, et levissimis quoque curis impar, cum opes meas ultra sustinere non possim, præsidium peto." Jube eas+ per Procuratores tuos administrari, in tuam fortunam recipi. Nec me in paupertatem ipse detrudam ; sed amplitudinem positum est; sed ea in me moles ruit: mihi succurrendum est. Quemadmodum in bello aut itinere fatigatus, subsidium rogarem; sic in hoc curriculo vitæ, senio fessus, et minimis etiam impar laboribus, cum divitias meas ferre amplius nequeam, levamen oro. Jube illas geri per procuratores tuos, et in tuam possessionem admitti. Nec me in egestatem ipse

agimur.-2 Ita Mss. Harl. Bodl. Jes. Reg. Guelf. editiones veteres et recentiores. In Ms. Corb. incumbit, unde quidam emendarunt, jacet, omnia ad invidiam referentes. Brotier. Gronovius et Ryckius habent jacet, et incumbit. -3 Brotierus cum Ryckio et Homero legit quo modo. Budens. pro quomodo habet quo.-4 E Budens. eas abest.—5 Fulgore perstringor. Brotier. et ita

moles.

NOTE

Cetera] Quæ nempe modum excedunt, et quæ in me postea conferre adhuc posses, invidiam onerant ; ideoque dicit Seneca: uterque mensuram implevimus: quasi diceret, mihi satis superque et plusquam satis est opum. Exonerari iis cupio, quia omnia hæc invidiam augent.

y Jacet] Hoc ambigue dictum, ut puto, et potest sumi dupliciter; vel ita ut ipse Nero non sit obnoxius æmulationi, seu non æmuletur, aut invideat bonis Senecæ; vel, ita ut superet ipse omnem omnium mortalium æmulationem; ita ut nemo possit vel audeat, nec vel cogitet ipsi invidere, (quod cadit in omnem principem,) et sit extra tela invidiæ; at non ita de Seneca, cui livor totus et omni mole incumbit. Ut supra omnem affectum princeps, ita et omnem invidiæ caliginem, instar solis, splendore regii fastigii facile discutit.

z Mihi subveniendum est] Apophtheg. 1. VIII. Quidam Imperatorem incusavit, quod illius insidiis, et otio et

somno fuisset privatus, videlicet, quod illius benignitate e paupere factus esset dives.'

a Quomodo in militia] Intelligit Optiones, qui adjutores centurionibus dati. Festum corrigo, 'Optio, qui nunc dicitur, antea appellabatur Accensus. Is adjutor dabatur centurioni a tribuno militum, qui ex eo tempore, quem velint, centurionibus permissum est optare, et nomen ex facto sortitus est;' legoque, a tribuno, militemque ex eo tempore. Lipsius.

b Præsidium peto] Inter apophtheg. 1. VIII. 'Quidam Antigoni amicus, cum ab eo petisset talentum nec accepisset, postulavit ab eo deductores, ac corporis custodes. Rogatus quam ob rem: Ne, inquit, insidiis impetar, affingens se talentum humeris ferrc.' Divitiis Senecæ insidias tendebat Nero, ipse et invidebat cum suo Tigellino: præsidium petit, et exonerari cupit Seneca.

c Nec me in paupertatem ipse detrudam] Quod forte invidiam movere queat in principem, cujus educator

traditis, quorum fulgore præstringor, quod temporis hortorum aut villarum curæ seponitur, in animum revocabo. Superest tibi robur, et tot per annos nixum fastigio' regimen: possumus seniores amici d quieti 7 respondere. Hoc

e

conjiciam, sed concessis iis, quorum splendore obruor, ad mentem meam referam, quantum temporis impenditur cultui hortorum aut prædiorum. Suppetunt tibi vires, et tot annis stabilita imperii administratio; jam nobis grandiores natu amici quietem promittere possumus. Id quoque in tuum decus

libri omnes. Mallet Cannegieterus, præstringor; placetque Ernesto, quod hæc verba in Mss. sæpe confunduntur. Brotier. Omnino præstringor rectius, quod et Bipont. recepere. Oberl.—6 Nixum fastigii regimen. Sic Ryckius, Gronovius, et Brotierus cum Homero. In Mss. Harl. Bodl. Jes. Reg. Agr. et editione principe, visum fastigii regimen. Puteolanus emendavit, nixum. Vellet Grotius, enixum fastigio regimen, id est, ad fastigium enixum. Brotier. Probo emendationem Bipont. nixum fastigio i. e. Imperatoria dignitate. Oberlin.-7 Quiete respondere. Sic Ryckius, Gronovius, Brotierus et Homerus : et sic Ms. Guelf. Puteolanus et libri omnes postea editi. In Mss. Vatic. Reg. Bud. et editione principe, quietem; quod frustra defendit Lipsius auctoritate Apuleii in Apolog. p. 535. Hascine gratias bonus filius matri respondes. In emendatioribus libris legitur, rependis. Merito suspicatur Ernestus, respondere, oriri ex sequenti verbo, respondit. Unde tentabat quietem repetere, vel resumere. At magis mihi placet Petavii emendatio, respicere. Brotier. Heinsius egregie conjicit quieti respondere, ad quam scil. senium ipsum nos invitat. Sic et Bip. Hiller. Rac. 10. volebat quietem retinere. Oberlin.—

NOTE

fui, tradam tibi eas opes, quarum nimio fulgore perstringor. Cetera satis superque sufficient.

Et quod divitiis et voluptatibus corporis abscedet, solidioribus oblectamentis supplebo, et quantum temporis hortorum aut villarum curæ nunc seponitur, in sapientiæ, in virtutis studium, in animum meum revocabo: hæ veræ, hæ propriæ et æternæ opes.

d Possumus seniores amici] Non usque quaque placet. Vatic. quietem, præfert. Forte, possumus seniores amici quietem jure spondere. Fuit, cum inculcatam vocem e sequenti linea putarem, legeremque ea rejecta, poscimus seniores amici quietem. Quid si, quietem respondere? Apuleius phraseos hujus approbator, Apol. 11. Hascine gratias bonus filius matri respondet?' Lipsius.

[ocr errors]

Possumus] Alii aliter ibi: Poscimus seniores amici quietem respondere. Rhen. Poscimus seniores animum quieti per te spondere. Vertran. Et tot per annos nixum fastigii regimen possumus seniores amici reponere, vel deponere. Acidalius.

Quidam explicant, ita ut seniores amici quiete sua respondeant principi, quemadmodum fessa et exhausta ferendo tellus, si quieverit, votis agricolæ tum respondet. Ego quietem spondere, ut volebat Lipsius.

e Quieti] Vulgo quiete: sed puto, scripserat, quietem spondere: quasi diceret: Jam roborato firmatoque imperio tuo, nunc possumus seniores amici nobis quietem spondere, vel nos quieti despondere. Si non genuina verba sunt, at saltem verum sensum Taciti habemus, quod sufficit.

quoque in tuam gloriam cedet, eos ad summa vexisse, qui et modica tolerarent.'9

[ocr errors]

55. Ad quæ Nero sic ferme respondit: Quod meditatæ orationi tuæ statim occurram, id primum tui muneris habeo, qui me non tantum prævisa, sed subita expedire docuisti. Abavus' meus, Augustus, Agrippa et Mæcenati usurpare otium post labores concessit: sed in ea ipsa2 ætate, cujus auctoritas tueretur, quicquid illud et qualecumque tri

h

g

vertet, illos extulisse ad amplissimam fortunam, qui et tenues opes ferre possent.

His Nero ita fere respondit: Quod ex tempore respondere possim præviso tuo sermoni, id primum tui beneficii habeo, qui me ita erudisti, ut non solum meditata oratione, sed etiam extemporali dicere valeam. Avus meus Augustus permisit Agrippæ et Mæcenati quietem capessere post curas; sed ea ætate, cujus gravitas et amplitudo defenderet, quodcumque illud, et quale

8 Amicus Ryckii erexisse.-9 Mss. Harl. Bodl. Jes. Guelf. et Puteolanus, tolerarunt. At in Mss. Harl. Guelf, emendatum altera manu, tolerarent.

1 Vulgo in scriptis et editis libris, avus, et sic Gronovius et Ryckius. In Ms. Bodl. atavus. Emendandum, abavus, ut jam dictum c. 53. Brotier.2. An ipse? Ernest. Ipse cod. Agr. Probant Faërn. Lall.—3 Illud abest a NOTE

f Subita] Ex tempore res licet improvisas nec meditatas exequi oratione docuisti. Sueton. de Tito 3. “Vel in orando, vel in pingendis poematibus promtus et facilis ad extemporalitatem usque.'

* Abavus meus, Augustus] Sic legam ut supra, non avus. Lipsius.

Avus meus, Augustus] Atavum significat, et ita proxime appellavit. Atavus autem quinto gradu distat, quoto Nero aberat ab Augusto: qui ex Tiberio nepotem Germanicum adoptaverat; ex Germanico vero nata est Agrippina mater Neronis. Ferrettus.

Cujus auctoritas] Sunt qui vertant, quasi sic scripsisset, sed in ea ipsa ætate, cujus auctoritas se ipsam tueretur, simul et quicquid illud et qualecumque tribuisset illis, attamen neutrum datis a se præmiis exuit: sed puto, ad secessum tantum et otium respicit.

Cujus auctoritas] In ea ætate fuit Augustus, qua auctoritas ejus ita firmata erat, ut posset et se tueri, et simul opes quas amicis tribuisset, quantæcunque fuissent: seu potius, qua posset ille tueri, defendere, seu excusare apud senatum populumque Rom. facultatem illam a rebus aulaque abscedendi, quamcumque ipsis concessisset.

Alii intelligunt de ætate Mæcenatis et Agrippæ, quod præter mentem Taciti esse putem.

Sic forte capiunt, quia seniores ipsi quam Seneca, et sic excusare princeps discessionem, quam eis concessisset, facilius potnit; quia quiete senes opus habebant. Sed seniores Seneca fuisse non constat, nec is Taciti sensus.

1 Tueretur] Alii tuerentur legunt, et intelligunt de Agrippa et Mæcenate; quasi haberent ætatem, qua

« PreviousContinue »