Page images
PDF
EPUB

nuaret. Spectaculorum quidem antiquitas servaretur, quotiens PrætoresP ederent, nulla cuiquam civium necessitate certandi.3 Ceterum abolitos paulatim' patrios mores,

2

taculo dies integros per desidiam iners traduceret. Ne certaminum quidem mos antiquus vigeret, quoties celebrarent Prætores, olim neminem civium adactum ad certandi, seu spectandi necessitatem. Sed sensim avitos mores

ne spectaculorum, manifesta vocis ne trajectione; quod jamdudum emendarunt Ryckius et Ernestus. Id quoque longe ante observaverat eruditus Petavins. Brotier.—2 In Mss. et veteribus editionibus, quoties prætor sederet. Optime emendavit Lipsius, quoties prætores ederent. Quas vero impensas facerent prætores, si dites forent, docet Olympiodorus apud Photium, Cod. Lxxx. p. 198. Μάξιμος δὲ, εἷς τῶν εὐπόρων, εἰς τὴν τοῦ υἱοῦ πραιτοῦραν τεσσαρά κοντα κατεβάλετο κεντηνάρια. Ἑπτὰ δὲ ἡμέραις οἱ πραίτωρες τὰς πανηγύρεις ἐτέ. λουν : 6 Maximus, unus ex opulentis, in filii præturam quadraginta centenaria, Angl. 160,0007. impendit. Septem autem diebus solennes ludos prætores celebrabant.' Tantæ tunc paucorum opes, cum publica esset paupertas! Idem.-3 Ita Mss. et veteres editiones. Rhenanus, spectandi. Inde placebat

ΝΟΤΕ

lerius ait, SCto cantum, nequis in urbe, propiusve passus mille, subsellia posuisse, sedensve ludos spectare vellet.' Sessionem tamen astruere Livius et Dionysius videntur l. 1. sub Tarquinio rege: Loca divisa patribus, equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent, fori appellati. Spectavere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes.' Sed tantum in Circo.

Si consideret] Repete sensum ex voce, nam, supra: Nam antea subitariis gradibus, &c. spectavisse: nam, si consideret, theatro dies totos ignavia

continuaret.

• Spectaculorum] Supple, accusabant, indignabantur; nempe, varia fama, seu, diversis vulgi studiis, quod nequidem servaretur antiquitas, quod abolerentur vetera instituta spectaculorum aut certaminum; quia præcipue, nulla olim civibus allata necessitas esset assistendi ludis, aut certandi.

P Quotiens Prætores] Vulgo P. R. sed recte et vere, quoties Prætores ederent. Enimvero editionem ludo

rum magistratibus incubuisse, præsertim Prætori, notissimum est.

Facit huic parti illa responsio : 'Nec proinde magistratus rem familiarem exhausturos,' &c. Lipsius.

Forte quoties prætor ederet. Unus enim prætorum quotannis ludos suo sumtu celebrabat. Tac. de Agricola: 'Idem præturæ tenor, &c. ludos et inania honoris modo rationis atque abundantiæ duxit.'

a Necessitate certandi] Secutus sum manuscriptos. Vulgata scriptio tamen recta perinde, spectandi. Utrumque enim factitatum sub his comœdis principibus, ut viri illustres et ad certandum cogerentur, et ad spectandum. Nec displiceat geminari, necessitate spectandi, aut certandi. Lipsius.

Certe ad utrumque cogebantur sub Nerone viri illustres. Sed durior necessitas majusque flagitium fuit, quod certare, non tantum spectare cogerentur. Sicque præferenda lectio, certandi.

Certandi] Theatrum escendendi, saltandi, canendi: nam de hoc agitur. Certandi hic nempe carminibus,

[ocr errors]

funditus everti per accitam lasciviam, ut, quod usquam corrumpit et corrumpere queat, in urbe visatur, degeneretque studiis externis juventus, gymnasia" et otia et turpes amores exercendo, Principe et Senatu auctoribus; qui non modo licentiam vitiis permiserint, sed vim adhibeant: Proceres Romani, specie orationum et carminum, scena polluantur: quid superesse, nisi ut corpora quoque nudent et cæstus assumant, easque pugnas pro militia et armis medi

labefactos, prorsus corrumpi per externam petulantiam, ut Romæ conspiciatur, quod usquam depravari et depravare possit, desciscatque moribus artibusque extraneis juventus, celebrando gymnasia, usurpandoque desidiam, et fredas libidines, præeunte Cæsare ipso et Patribus ; qui non solum licentiam flagitiis concesserint, sed etiam necessitatem afferant. Ut et primores Romani, prætextu orationum et versuum, theatro contaminentur: quid restare adhuc, nisi ut vestes etiam exuant, et cæstus capessant, eaque certamina

Lipsio, necessitate spectandi aut cert.-4 Sic bene Puteolanus et recentiores. Corrupte in editione principe, eunti. Lipsius et Muretus opinabantur omitti

NOTE

[blocks in formation]

Græca certamina.' Pichena.

Corrumpi] Non hic quæstio præcise est de eo, quod corrumpi posset: sed sic dicit, quia individua sunt hæc duo, corrumpere et corrumpi. Sic alibi, corrumpi et corrumpere sæculum vocatur.'

[ocr errors]

Gymnasia] Intelligit loca simul et ipsa exercitia more Græco locis istis usurpata; nempe luctandi, saltandi, certandi, et alia ejusmodi: infra:quid superesse, nisi ut corpora quoque nudent et cæstus assumant?'

Gymnasia] Hic agon nempe comprehendebat exercitia corporis et animi: erat certamen simul gymnicum et musicum. Attamen innuere videtur, proceres Rom. non se polluisse arena, more Græco; nam infra: 'Sane nullo insigni dehonestamento id spectaculum transiit.'

▾ Specie orationum et carminum] Ad Musicum certamen referto. Lipsius.

tentur? An justitiam augurii,5" et decurias Equitum egreexerceant pro bello, et armis? An jus etiam augurii melius et ipsas decurias

posse, exerti. 5 Hæc luxata desperataque pronuntiat Lipsius. Emendat Pichena, an institutos Augustanos e decuriis equitum. Mihi sana omnia videntur; aut si quid mutandum, unam voculam loco suo dimotam puto; legendumque, un justitiam augurii, decurias equitum, (nempe judicum,) et egregium judicandi munus expleturos. Tunc plana omnia: scilicet, an augurum, an judicum muneribus pares futuros homines, fractorum sonorum et dulcedinis vocum auditores assiduos, peritos æstimatores. Propria erat augurii justitia et sanctitas. Inter equitum decurias, erant judicum decuriæ; de quibus Plinius xxxIII. 1. sect. 7. Quod antea militares equi nomen dederant, hoc nunc pecuniæ judices tribuunt. Nec pridem id factum: Divo Augusto decurias ordinante, major pars judicum in ferreo annulo fuit: iique non equites, sed judices vocabantur. Equitum nomen subsistebat in turmis equorum publicorum. Judicum quoque non nisi quatuor decuriæ fuere primo: vixque singula millia in decuriis inventa sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis servatumque in hodiernum est, ne quis e novis civibus in iis judicaret.' Ad quatuor decurias, ut levior labor judicantibus foret, quintam addidit Caius Caligula, teste Suetonio in C. Calig. XVI. Inde in veteribus Inscriptionibus JVDEX. ex. qvinq. DECVRIIS. Brotier. Equidem cum Salinerio initium periodi refero ad proceres, et post Equitum comma tollo: hoc sensu; An proceres curatius executuros, quæ ad jus augurii pertinent; an Equites, quæ ad jus judicandi? Bip. augurii mutant in augures; et per justitiam intelligunt jus, juris rationem summam: de qua Cic. de Leg. 11. 12. Oberlin.

NOTE

An justitiam augurii] Paulo supra ét numerorum Musicorum? dixit, Neronem conscripsisse Romanos equites cognomento Augustanos. Ad hos derisionis causa forte alludit his verbis quæ sic corrigenda viden-tur; An institutos Augustanos et decurias equitum, &c. Pichena.

Justitiam augurii] Fracti soni, non significant aliquid ad artem pertinens, sed id quod Seneca dicit, non virile, 'cum in Hercule Furente canit: 'Ad non virilem tympani movit sonum.' ·Decuriæ autem equitum, ut nihil respiciunt militarium muniorum, ita nec augurali ullus hic est locus disciplinæ.

Tamen est etiam, qui sensui serviisse ait sese absque cura verborum, quæ Lipsius corrupta credat. Hoc autem velle Tacitum vaticinatur: ubi posthac inventum iri severitatem ju- dicis, et sanctimoniam sacerdotis, in-ter homines gnaros mollium sonorum

Id elici satis commode putat ex infra scriptis, quæ positis hic respon. dent: nec cuiquam judici grave, aures studiis honestis et voluptatibus concessis impartire.'

Ubi etiam sine cura, opinor, verborum, interpretatur, judicem nihil perdere gravitatis. Interim hoc posteriore in loco, quid est, quod confirmet illam castimoniam sacerdotis? De solis judicibus excusat, quia de solis judicibus mota erat invidia. Desinamus nugari, et-audiamus solum Pichenam.

Posset legi: An institutos Augustanos e decuriis equitum: sed non est necesse. Nam institutos Augustanos et decurias equitum per ev dià dvoîv dicitur de iisdem; prorsus ut lib. x111. 25. Ludicram licentiam et fautores histrionum:' eodemque c. 46. ' Pellice ancilla et assuetudine Actes.'

NOTE

Num, inquit, adolescentulos secundi ordinis, (qui conscripti sint cognomento Augustanorum, aliquando in decurias judicum allegendi,) paratius et religiosius causas audituros, si molliter et dulce canenti Cæsari artificiose plaudere, et docte atque ingeniose acclamare didicissent ?

6

Nam hoc est perite audire, ut apud Suetonium cap. 22. Solos scire audire Græcos, plausibus personare formamque principis et vocem Deum vocabulis appellare;' quemadmodum interpretatus ipse Tacitus c. 15.

Quod quia fiebat assidue dies et noctes, ideo justior hæc invidia in tam male perdentes tempus, quod collocare deberent in sanctissimo judicum officio discendo, cui destinabantur. Gronovius.

Hic lacessit obiter Gronovius, nostrum interpretem Gallicum, qui non ita nugatur, quin forte verum sensum Taciti suo modo, id est, libera versione attigerit, ut mox videbimus. Quod autem pertinet ad fractos sonos, hi certe molles, ac non viriles; sed tamen pertinebant ad artem.

[ocr errors]

Et certe, quid ni pertineant molles et fracti soni ad musicum certamen, quod Tacitus vocat hic, accitam lasciviam, et studia externa; et quæ ludis faventes infra appellant, aures stu diis honestis et voluptatibus concessis impartire? Et hoc certe studium ars fuit talis voluptatis aurium et sonorum ac cantuum hoc loco. Utrumque habent soni, ut fracti sint, et ad artem pertineant: et talibus sonis 'eruditæ aures, ut oculi suo modo pic tis coloribus periti.

An justitiam augurii] Sunt, qui tria hic distinguant, nempe jus augurii, decurias equitum, et judicandi munus. Et forte aliquid obiter innuit Tacitus de jure pontificio, et de potestate, qua censor legendis equitum decuriis

fungebatur. Et simul de judicandi munere in genere. Et circa hæc tria occupati magistratus.

Justitiam augurii] Puto repetendum et continuandum sensum ex antecedentibus his, ut proceres specie orationum, &c. Quasi diceret ; an Romani proceres tales pugnas pro militia et armis nunc meditabuntur? an proceres illi jus etiam augurii melius exercebunt? an et ipsæ decuriæ equitum egregium judicandi munus explebunt prudentius, si fractos sonos, &c.

Itaque lego, an jus etiam augurii. Et rò etiam emanat ex præcedentibus, an proceres eas pugnas theatrales meditabuntur? an jus etiam augurii melius exercebunt illi? Non prorsus improbo lectionem aut sensum Pichenæ: sed tamen Augustani illi equites Neronis, an instituti ad judicandum? immo instituti, ut dies noctesque apud theatrum plausibus personarent, formamque principis vocemque Deum vocabulis appellarent; ceteramque lasciviam simul cum imperatore saltatore et citharœdo exer

[blocks in formation]

NOTE

rias, seu judices; de solis judicibus, inquit Gronovius, hic excusat Tac. quia de solis judicibus mota erat invidia.

Supponit ibi Interpres, quod falsum est, motam esse invidiam solis judicibus; nam invidia illa cadit in omnes omnino proceres, in viros ipsos militares; proceres Rom. inquit Tacitus, specie orationum et carminum, scena polluantur, &c. Etiam in pontifices et augures. An justitiam, seu jus etiam augurii, &c. Et in ipsos judices, et decurias equitum egregium judicandi, &c. Et infra, cum repetit Tacitus, nec cuiquam judici grave, aures studiis honestis, &c. impartire,' comprehendit quoscumque judices, ipsos nempe pontifices, augures, ac sacerdotes juris divini peritos, et etiam alios quoscumque judices humani juris scientes exercentesque.

6

Nec est quod in verbis istis Taciti quid tibi displiceat: An jus etiam augurii et decurias, &c. expleturos; sic disparata quædam nomina refert sæpe Tacitus, ad idem verbum; ut hic ad expleturos.

Certe non diceret Tacitus seorsim, jus augurii expleturos, sed cum aliud addatur, nempe judicandi munus, pro suo genio refert verbum illud, expleturos, ad utrunque, nempe et ad jus augurii et ad judicandi munus: nec abs re, ut sic parcat verbis et oeuvôs scribat quam facultatem miratur laudatque in Tacito Plinius nepos.

An justitiam augurii] Alii aliter reponunt hoc loco; attamen vetus lectio forte melior et certior, quam id quod divinant aut reponunt hariolando si quid mutandum, repono, an jus etiam augurii.

Certe apud Romanos fuit jus divinum, et jus humanum. Utriusque mentionem fecit hoc loco Tacitus breviter ut solet: jus divinum et jus augurii idem est: hoc jus callebant

pontifices et augures. Jus humanum discebant judices, seu decuriæ equitum. Nisi forte scripserat Tacitus, An justius etiam augures et decurias equitum, &c. Quicquid sit de verbis, habemus hunc sensum:

An justius etiam pontifices, et augures, et decurias equitum, suum quemque officium exercituros, et egregium judicandi munus expleturos, si fractos sonos et dulcedinem vocum perite audissent?

Tò etiam, satis congruit: nam post viros militares incusatos his verbis ; easque pugnas pro militia et armis meditextur? arguit etiam judices utriusque juris consultos. Nempe pontifices ac decurias equitum.

[ocr errors]

Quod clare patet ex his, quæ addit infra: nec cuiquam judici grave, aures studiis honestis et voluptatibus concessis impartire.'

Nec cuiquam judici, quasi diceret, Judex quicumque sit, sive juris divini sive juris humani vindex, potest illos sonos et concentus vocum audire innocenter et impollutis auribus, moribusque : honesta quippe hæc studia sunt, et concessæ voluptates.

Justitiam augurii] Forte justitiam augeri, neque puto, ibi agitur de jure augurii. Neque, Augustani equites instituti ad judicandum, sed ut dies ae noctes plausibus personarent apud theatrum, formamque principis, vocemque Deum vocabulis appellarent; ad ludicras artes apti illi, non ad judicandi munus; et id nimis distat a litera Taciti at cum legitur, justitiam augeri, eædem ferme sunt literæ, eundemque sensum facit, cui uni infra respondet Tacitus: Nec cuiquam judici grave, aures studiis honestis, et voluptatibus concessis impartire.' Unde colligo unam forte hanc rem attigisse, justitiam nempe, sco judicandi munus; quod hic unum et idem

« PreviousContinue »