Page images
PDF
EPUB

Manabit ad plenum benigno

Ruris honorum opulenta cornu.

Hic in reducta valle, Caniculae deg-star har‍f Vitabis aestus, et fide Teja Andoron Dices laborantes in uno

[ocr errors]

Penelopen vitreamque Circen. heautul

Hic innocentis pocula Lesbii

Duces fub umbra: nec Semeleïus

Cum Marte confundet Thyoneus

Praelia: nec metues protervum rede wantar

Sufpecta Cyrum, ne male dispari

Incontinentes injiciat manus,

Et fcindat haerentem coronam
Crinibus, immeritamque vestem,

AD VARUM. ODE XVIII.

NULLAM, Vare, sacra vite prius severis arborem
Circa mite folum Tiburis, et moenia Catili:
Siccis omnia nam dura Deus propofuit: neque

Mordaces aliter diffugiunt follicitudines.

Quis poft vina gravem militiam, aut pauperiem crepat?
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
At ne quis modici tranfiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata: monet Sithoniis non levis Evius,
Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam, nec variis obfita frondibus
Sub divum rapiam. faeva tene cum Berecynthio
Cornu tympana, quae fubfequitur caecus amor fui,):
Et tollens vacuum plus nimio gloria verticem,
Arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.

B

༦.

DE GLYCERA. ODE XIX,

MATER faeva Cupidinum,

Thebanaeque jubet me Semeles puer,

Et lafciva Licentia

Finitis animum reddere amoribus. Urit me Glycerae nitor

Splendentis Pario marmore purius:

Urit grata protervitas,

Et vultus nimium lubricus afpici. In me tota ruens Venus

Cyprum deferuit; nec patitur Scythas, Et verfis animofum equis

Parthum dicere, nec quae nihil attinent, Hic vivum mihi cefpitem, hîc

Verbenas, pueri, ponite, thuraque

Bimi cum patera meri:

Mactata veniet lenior hoftia.

AD MAECENATEM.

ODE XX.

ILE potabis modicis Sabinum

VILE

Cantharis, Graeca quod ego ipse testa

Conditum levi, datus in theatro

Cum tibi plaufus,

Care Maecenas eques; ut paterni

Fluminis ripae, fimul et jocofa

Redderet laudes tibi Vaticani

Montis imago.

Caccubum, et praelo domitam Caleno
Tu bibes uvam: mea nec Falernae

Temperant vites, neque Formiani
Pocula colles.

IN DIANAM ET APOLLINEM.

ODE XXI.

DIANAM tenerae dicite virgines:
Intonsum, pueri, dicite Cynthium,
Latonamque fupremo

Dilectam penitus Jovi.

Vos laetam fluviis, et nemorum comam,
Quaecumque aut gelido prominet Algido,
Nigris aut Erymanthi

Silvis, aut viridis Cragi.

Vos Tempe totidem tollite laudibus,
Natalemque, mares, Delon Apollinis,
Infignemque pharetra

Fraternaque humerum lyra.

Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
Peftemque, a populo et principe Caefare in

Perfas atque Britannos,

Veftra motus aget prece.

AD ARISTIUM FUSCUM.

INTEGER vitae, fcelerisque purus
Non eget Mauris jaculis, neque arcu,
Nec venenatis gravida fagittis,
Fusce, pharetra :

Sive per Syrtes iter aeftuofas,

Sive facturus per inhofpitalem
Caucafum, vel quae loca fabulofus
Lambit Hydafpes.

Namque me filva lupus in Sabina,
Dum meam canto Lalagen, et ultra

'Terminum curis vagor expeditus,
Fugit inermem.

ODE XXII.

Quale portentum neque militaris
Daunia in latis alit efculetis;
Nec Jubae tellus generat, leonum
Arida nutrix.

Pone me, pigris ubi nulla campis
Arbor aestiva recreatur aura;

Quod latus mundi nebulae malufque
Jupiter urguet:

Pone fub curru nimium propinqui
Solis, in terra domibus negata;
Dulce ridentem Lalagen amabo,
Dulce loquentem.

AD CHLOEN. ODE XXIII.

VITAS hinnuleo me fimilis, Chloë,
Quaerenti pavidam montibus aviis
Matrem, non fine vano

Aurarum et filüae metu.

Nam, feu mobilibus vepris inhorruit
Ad ventum foliis, feu virides rubum
Dimovere lacertae,

Et corde et genibus tremit.
Atqui non ego te, tigris ut afpera,
Gaetulufve leo, frangere perfequor.
Tandem define matrem
Tempestiva fequi viro.

AD VIRGILIUM.

ODE XXIV.

QUIS defiderio fit pudor, aut modus

Tam cari capitis? praccipe lugubres d

Cantus, Melpomene, cui liquidam pater

Vocem cum cithara dedit.
Ergo Quinctilium perpetuus fopor
Urguet? cui Pudor, et Juftitiae foror
Incorrupta Fides, nudaque Veritas

Quando ullum inveniet parem?
Multis ille bonis flebilis occidit:

Nulli flebilior quam tibi, Virgili.
Tu fruftra pius, heu, non ita creditum,
Pofcis Quinctilium Deos.

Quod fi Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem;
Non vanae redeat fanguis imagini,
Quam virga femel horrida,
Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum: fed levius fit patientia,
Quidquid corrigere eft nefas.)

X

AD LYDIAM. ODE XXV.

PARCIUS junctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris juvenes protervi:
Nec tibi fomnos adimunt: amatque
Janua limen,

Quae prius multum faciles movebat
Cardines. audis minus et minus jam:
Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis.

Invicem moechos anus adrogantes

Flebis, in folo levis angiportu,

Thracio bacchante magis fub inter

lunia vento:

Cum tibi flagrans amor, et libido,

« PreviousContinue »