Page images
PDF
EPUB

Ilia et Egeria eft: do nomen quodlibet illi.
Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat;
Janua frangatur; latret canis; undique magno
Pulfa domus ftrepitu refonet; vepallida lecto
Defiliat mulier; miferam fe confcia clamet;
Cruribus haec metuat, doti deprenfa, egomet mî.
Difcincta tunica fugiendum eft, ac pede nudo;
Ne nummi pereant, aut pyga, aut denique fama.
Deprendi miferum eft: Fabio vel judice vincam.

SATIRA III.

OMNIBUS hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati;
Injuffi nunquam defistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Caefar, qui cogere poffet,
Si peteret per amicitiam patris atque fuam, non
Quidquam proficeret: fi conlibuiffet, ab ovo
Ufque ad mala citaret, Io Bacche, modo fumma
Voce, modo hac, refonat quae chordis quatuor ima.
Nil aequale homini fuit illi: faepe velut qui
Currebat fugiens hoftem; perfaepe velut qui
Junonis facra ferret: habebat faepe ducentos,
Saepe decem fervos: modo Reges atque Tetrarchas,
Omnia magna loquens; modo, Sit mihi menfa tripes, et
Concha falis puri, et toga quae defendere frigus
Quamvis craffa queat. decies centena dediffes
Huic parco paucis contento; quinque diebus
Nil erat in loculis. noctes vigilabat ad ipfum
Mane; diem totum ftertebat. nil fuit unquam
Sic inpar fibi. nunc aliquis dicat mihi, Quid tu?
Nullane habes vitia? imo alia, et fortaffe minora.
Maenius abfentem Novium cum carperet; Heus tụ,

K

Quidam ait, ignoras te? an ut ignotum dare nobis
Verba putas? Egomet mî ignofco, Maenius inquit.
Stultus et inprobus hic amor est, dignufque notari.
Cum tua praevideas oculis male lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila, aut ferpens Epidaurius? at tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rurfus et illi.
Iracundior eft paullo; minus aptus acutis
Naribus horum hominum: rideri poffit, eo quod
Rufticius tonfo toga defluit, et male laxus

In pede calceus haeret. at est bonus, ut melior vir
Non alius quifquam: at tibi amicus; at ingenium ingens
Inculto latet hoc fub corpore. denique teipfum
Concute, num qua tibi vitiorum infeverit olim
Natura, aut etiam confuetudo mala: namque
Neglectis urenda filix innafcitur agris.

Illuc praevertamur, amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipfa haec
Delectant; veluti Balbinum polypus Agnae.
Vellem in amicitia fic erraremus, et isti
Errori nomen Virtus pofuiffet honeftum.
At, pater ut gnati, fic nos debemus amici,
Si quod fit vitium, non faftidire, ftrabonem
Adpellat Pactum pater; et Pullum, male parvus ·
Si cui filius eft, ut abortivus fuit olim

Sifyphus; hunc Varum, distortis cruribus; illum
Balbutit Scaurum, pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit; frugi dicatur. ineptus
Et jactantior hic paullo eft; concinnus amicis
Poftulat ut videatur. at eft truculentior, atque
Plus aequo liber: fimplex, fortifque habeatur.
Caldior eft: acres inter numeretur. opinor,
Haec res et jungit, junctos et fervat amicos.

At nos virtutes ipfas invertimus; atque Sincerum cupimus vas incrustare. probus quis Nobifcum vivit, multum demiffus homo: illi Tardo cognomen pingui damus. hic fugit omnes Infidias, nullique malo latus obdit apertum, (Cum genus hoc inter vitae verfemur, ubi acris Invidia, atque vigent ubi crimina) pro bene fano Ac non incauto, fictum aftutumque vocamus. Simplicior quis et eft; (qualem me faepe libenter Obtulerim tibi, Maecenas,) ut forte legentem, Aut tacitum impellat quovis fermone moleftus: Communi fenfu plane caret, inquimus. eheu Quam temere in nofmet legem fancimus iniquam! Nam vitiis nemo fine nafcitur: optimus ille eft, Qui minimis urguetur. amicus dulcis, ut aequum eft, Cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hifce (Si modo plura mihi bona funt) inclinet, amari Si volet; hac lege in trutina ponetur eadem. Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, Poftulat; ignofcat verrucis illius. aequum ← Peccatis veniam pofcentem reddere rurfus.

eft

Denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
Caetera item nequeunt ftultis haerentia; cur non
Ponderibus modulifque fuis ratio utitur? ac, res
Ut quaeque eft, ita fuppliciis delicta coërcet?
Si quis eum fervum, patinam qui tollere juffus
Semefos pifces tepidumque ligurierit jus,
In cruce fuffigat; Labeone infanior inter
Sanos dicatur. quanto hoc furiofius, atque
Majus peccatum eft? paullum deliquit amicus;
Quod nifi concedas, habeare infuavis: acerbus

Odisti et fugis, ut Rusonem debitor aeris;
Qui nifi, cum triftes mifero venere Kalendae,

Mercedem aut nummos unde unde extricat, amarás,
Porrecto jugulo, historias, captivus ut, audit.
Comminxit lectum potus, menfave catillum
Evandri manibus tritum dejecit? ob hanc rem,
Aut pofitum ante mea quia pullum in parte catini
Suftulit efuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi? quid faciam, fi furtum fecerit, aut fi
Prodiderit commiffa fide, fponfumque negarit?
Queis paria effe fere placuit peccata, laborant

Cum ventum ad verum eft: fenfus, morefque repugnant,

+ Atque ipfa utilitas, justi prope mater et aequi.

~

Cum prorepferunt primis animalia terris,

[ocr errors]

Mutum ac turpe pecus, glandem atque cubilia propter,
Unguibus, et pugnis, dein fuftibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quae poft fabricaverat ufus:
Donec verba, quibus voces fenfufque notarent,
Nominaque invenere: dehinc abfiftere bello,
Oppida coeperunt munire, et ponere leges,
Ne quis fur effet, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Caufa: fed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos Venerem incertam rapientes more ferarum
Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.
Jura inventa metu injufti fateare neceffe eft:
Tempora fi faftofque velis evolvere mundi.
Nec Natura potest justo fecernere iniquum,
Dividit ut bona diverfis, fugienda petendis.
Nec vincet Ratio hoc, tantundem ut peccet, idemque,
Qui teneros caules alieni fregerit horti,
Et qui nocturnus Divûm facra legerit. adfit
Regula, peccatis quae poenas inroget aequas:
Ne fcutica dignum horribili fectere flagello.
Nam, ut ferula caedas meritum majora fubire

Verbera, non vereor: cum dicas effe pares res Furta latrociniis ; et magnis parva mineris Falce recifurum fimili te, fi tibi regnum Permittant homines. si dives, qui sapiens est, Et futor bonus, et folus formofus, et eft Rex: Cur optas quod habes? non nosti quid pater, inquit, Chryfippus dicat: fapiens crepidas fibi nunquam, Nec foleas fecit: futor tamen eft fapiens. Quî? Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen, atque Optimus eft modulator: ut Alfenus vafer, omni Abjecto instrumento artis, claufaque taberna, Sutor erat: fapiens operis fic optimus omnis Eft opifex, fic Rex folus. vellunt tibi barbam Lafcivi pueri, quos tu nifi fufte coërces, Urgueris turba circum te ftante, miferque Rumperis, et latras, magnorum maxime Regum. Ne longum faciam, dum tu quadrante lavatum Rex ibis; neque te quifquam ftipator, ineptum Praeter Crifpinum, fectabitur; et mihi dulces Ignofcent, fi quid peccaro ftultus, amici: Inque vicem illorum patiar delicta libenter, + Privatusque magis vivam te Rege beatus.

SATIRA IV.

EUPOLIS atque Cratinus, Aristophanesque poëtae,
Atque alii, quorum Comoedia prisca virorum eft,
Si quis erat dignus defcribi, quod malus ac fur,
Quod moechus foret, aut ficarius, aut alioqui
Famofus; multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus numerifque, facetus,
Emunctae naris, durus conponere versus :

« PreviousContinue »