Page images
PDF
EPUB

Addant avaro divitias mari:
Tunc me biremis praesidio scaphae
Tutum per Aegaeos tumultus

Aura feret geminusque Pollux.

XXX.

Exegi monumentum aere perennius
Regalique situ pyramidum altius,
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere aut innumerabilis
Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens,
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER IV.

1.

INTERMISSA, Venus, diu

Rursus bella moves ? Parce, precor, precor. Non sum qualis eram bonae

Sub regno Cinarae. Desine, dulcium Mater saeva Cupidinum,

Circa lustra decem flectere mollibus Jam durum imperiis: abi

Quo blandae juvenum te revocant preces. Tempestivius in domum

Paulli purpureis ales oloribus Commissabere Maximi,

Si torrere jecur quaeris idoneum: Namque et nobilis et decens

Et pro sollicitis non tacitus reis Et centum puer artium

Late signa feret militiae tuae, Et quandoque potentior

Largi muneribus riserit aemuli

Albanos prope te lacus

Ponet marmoream sub trabe citrea. Illic plurima naribus

Duces thura, lyraeque et Berecyntiae Delectabere tibiae

Mixtis carminibus non sine fistula; Illic bis pueri die

Numen,cum teneris virginibus tuum Laudantes pede candido

In morem Salium ter quatient humum. Me nec femina nec puer

Jam nec spes animi credula mutui, Nec certare juvat mero

Nec vincire novis tempora floribus. Sed cur heu, Ligurine, cur

Manat rara meas lacrima per genas? Cur facunda parum decoro

Inter verba cadit lingua silentio? Nocturnis ego somniis

Jam captum teneo, jam volucrem sequor Te per gramina Martii

Campi, te për aquas, dure, volubiles.

II.

PINDARUM quisquis studet aemulari,
Iule, ceratis ope Daedalea
Nititur pennis vitreo daturus

Nomina ponto.
Monte decurrens velut amnis imbres
Quem super notas aluere ripas,
Fervet immensusque ruit profundo

Pindarus ore,
Laurea donandus Apollinari,
Seu per audaces nova dithyrambos

Verba devolvit numerisque fertur

Lege solutis;
Seu deos regesve canit deorum
Sanguinem per quos cecidere justa
Morte Centauri, cecidit tremendae

Flamma Chimaerae ;
Sive quos Elea domum reducit
Palma caelestes pugilemve equumve
Dicit et centum potiore signis

Munere donat;
Flebili sponsae juvenemve raptum
Plorat et vires animumque moresque
Aureos educit in astra nigroque

Invidet Orco.
Multa Dircaeum levat aura cycnum
Tendit, Antoni, quotiens in altos
Nubium tractus. Ego apis Matinae

More modoque
Grata carpentis thyma per laborem
Plurimum circa nemus uvidique
Tiburis ripas operosa parvus

Carmina fingo.
Concines majore poëta plectro
Caesarem quandoque trahet feroces
Per sacrum clivum merita decorus

Fronde Sigambros,
Quo nihil majus meliusve terris
Fata donavere bonique divi,
Nec dabunt quamvis redeant in aurum

Tempora priscum.
Concines laetosque dies et Urbis
Publicum ludum super impetrato
Fortis Augusti reditu forumque

Litibus orbum.
Tum meae si quid loquar audiendum
Vocis accedet bona pars et, 0 Sol
Pulcher! o laudande! oanam, recepto

Caesare felix.

Teque dum procedis, io Triumphe!
Non semel dicemus, io Triumphe !
Civitas omnis dabimusque divis

Thura benignis.
Te decem tauri totidemque vaccae,
Me tener solvet vitulus relicta
Matre qui largis juvenescit herbis

In mea vota,
Fronte curvatos imitatus ignes
Tertium lunae referentis ortum,
Qua notam duxit niveus videri

Cetera fulvus.

III.

QUEM tu, Melpomene, semel

Nascentem placido lumine videris, Illum non labor Isthmius

Clarabit pugilem, non equus impiger Curru ducet Achaico

Victorem, neque res bellica Deliis Ornatum foliis ducem,

Quod regum tumidas contuderit minas, Ostendet Capitolio: Sed quae Tibur aquae

fertile praefluunt Et spissae nemorum comae

Fingent Aeolio carmine nobilem. Romae principis urbium

Dignatur suboles inter amabiles Vatum ponere me choros,

Et jam dente minus mordeor invido. 0, testudinis aureae

Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, O mutis quoque piscibus

Donatura cycni, si libeat, sonum,

[ocr errors]
« PreviousContinue »