Page images
PDF
EPUB

XXVI.

Vixi puellis nuper idoneus
Et militavi non sine gloria;
Nunc arma defunctumque bello

Barbiton hic paries habebit,
Laevum marinae qui Veneris latus
Custodit. Hic hic ponite lucida
Funalia et vectes et arcus

Oppositis foribus minaces. O quae beatam diva tenes Cyprum et Memphin carentem Sithonia nive, Regina, sublimi flagello

Tange Chloën gemel arrogantem.

XXVII.

IMPIOS parrae

recinentis omen Ducat et praegnans canis aut ab agro Rava decurrens lupa Lanuvino

Fetaque vulpes.
Rumpat et serpens iter institutum
Si per obliquum similis sagittae
Terruit mannos: ego cui timebo

Providus auspex,
Antequam stantes repetat paludes
Imbrium divina avis imminentum,
Oscinem corvum prece suscitabo

Solis ab ortu.
Sis licet felix ubicunque mavis,
Et memor nostri, Galatea, vivas,
Teque nec laevus vetet ire picus

Nec vaga cornix.

Sed vides quanto trepidet tumultu
Pronus Orion. Ego quid sit ater
Hadriae novi sinus et quid albus

Peccet Iapyx.
Hostium uxores puerique caecos
Sentiant motus orientis Austri et
Aequoris nigri fremitum et trementes

Verbere ripas.
Sic et Europe niveum doloso
Credidit tauro latus et scatentem
Belluis pontum mediasque fraudes

Palluit audax.
Nuper in pratis studiosa florum et
Debitae Nymphis opifex coronae
Nocte sublustri nihil astra praeter

Vidit et undas.
Quae simul centum tetigit potentem
Oppidis Creten : Pater, o relictum
Filiae nomen pietasque, dixit,

Victa furore !
Unde quo veni? Levis una mors est
Virginum culpae. Vigilansne ploro
Turpe commissum, an vitiis carentem

Ludit imago
Vana quae porta fugiens eburna
Somnium ducit? Meliusne fluctus
Ire per longos fuit an recentes

Carpere flores ?
Si quis infamem mihi nunc juvencum
Dedat iratae lacerare ferro et
Frangere enitar modo multum amati

Cornua monstri. Impudens liqui patrios Penates, Impudens Orcum moror. O deorum Si quis haec audis, utinam inter errem

Nuda leones !

Antequam turpis macies decentes
Occupet malas teneraeque succus
Defluat praedae, speciosa quaero

Pascere tigres.
Vilis Europe, pater urget absens :
Quid mori cessas ? Potes hac ab orno
Pendulum zona bene te secuta

Laedere collum.
Sive te rupes et acuta leto
Saxa delectant age te procellae
Crede veloci, nisi herile mavis

Carpere pensum
Regius sanguis, dominaeque tradi
Barbarae pellex.-Aderat querenti
Perfidum ridens Venus et remisso

Filius arcu.
Mox ubi lusit satis : Abstineto,
Dixit, irarum calidaeque rixae,
Cum tibi invisus laceranda reddet

Cornua taurus.
Uxor invicti Jovis esse nescis :
Mitte singultus; bene ferre magnam
Disce fortunam; tua sectus orbis

Nomina ducet.

XXVIII.

FESTO quid potius die

Neptuni faciam? Prome reconditum, Lyde strenua, Caecubum

Munitaeque adhibe vim sapientiae. Inclinare meridiem

Sentis ac, veluti stet volucris dies, Parcis deripere horreo

Cessantem Bibuli consulis amphoram.

Nos cantabimus invicem

Neptunum et virides Nereïdum comas; Tu curva recines lyra

Latonam et celeris spicula Cynthiae; Summo carmine

quae

Cnidon Fulgentesque tenet Cycladas et Paphon Junctis visit oloribus;

Dicetur merita Nox quoque nenia.

XXIX.

TYRRHENA regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado
Cum flore, Maecenas, rosarum et

Pressa tuis balanus capillis
Jamdudum apud me est. Eripe te morae;
Ne semper udum Tibur et Aesulae
Declive contempleris arvum et

Telegoni juga parricidae. Fastidiosam desere copiam et Molem propinquam nubibus arduis ; Omitte mirari beatae

Fumum et opes strepitumque Romae. Plerumque gratae divitibus vices, Mundaeque parvo sub lare pauperum Coenae sine aulaeis et ostro

Sollicitam explicuere frontem.
Jam clarus occultum Andromedae pater
Ostendit ignem, jam Procyon furit
Et stella vesani Leonis,

Sole dies referente siccos :
Jam pastor umbras cum grege languido
Rivumque fessus quaerit et horridi
Dumeta Silvani, caretque

Ripa vagis taciturna ventis.

Tu civitatem quis deceat status
Curas, et Urbi sollicitus times
Quid Seres et regnata Cyro

Bactra parent Tanaisque discors.
Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit deus,
Ridetque si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest memento Componere aequus; cetera fluminis Ritu feruntur, nunc medio aequore Cum pace delabentis Etruscum

In mare, nunc lapides adesos Stirpesque raptas et pecus et domus Volventis una non sine montium Clamore vicinaeque silvae,

Cum fera diluvies quietos
Irritat amnes. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse Vixi: cras vel atra

Nube polum Pater occupato
Vel sole puro; non tamen irritum
Quodcunque retro est efficiet, neque
Diffinget infectumque reddet

Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna saevo laeta negotio et
Ludum insolentem ludere pertinax
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna. Laudo manentem; si celeres quatit Pennas resigno quae dedit, et mea Virtute me involvo probamque

Pauperiem sine dote quaero. Non est meum si mugiat Africis Malus procellis ad miseras preces Decurrere, et votis pacisci

Ne Cypriae Tyriaeque merces

« PreviousContinue »