Page images
PDF
EPUB

Non ille, quamquam Socraticis madet
Sermonibus, te negleget horridus:
Narratur et prisci Catonis

Saepe mero caluisse virtus.
Tu lene tormentum ingenio admoves
Plerumque duro; tu sapientium
Curas et arcanum jocoso

Consilium retegis Lyaeo;
Tu spem reducis mentibus anxiis
Viresque, et addis cornua pauperi;
Post te neque iratos trementi

Regum apices neque militum arma. Te Liber et, si laeta aderit, Venus Segnesque nodum solvere Gratiae Vivaeque producent lucernae,

Dum rediens fugat astra Phoebus.

XXII.

MONTIUM custos nemorumque, Virgo,
Quae laborantes utero puellas
Ter vocata audis adimisque leto,

Diva triformis,
Imminens villae tua pinus esto,
Quam per exactos ego laetus annos
Verris obliquum meditantis ictum

Sanguine donem.

XXIII.

CAELO supinas si tuleris manus
Nascente Luna, rustica Phidyle,
Si thure placaris et horna

Fruge Lares avidaque porca,
Nec pestilentem sentiet Africum
Fecunda vitis nec sterilem seges

Robiginem aut dulces alumni

Pomifero grave tempus anno. Nam quae

nivali pascitur Algido Devota quercus inter et ilices Aut crescit Albanis in herbis

Victima pontificum secures Cervice tinget: te nihil attinet Tentare multa caede bidentium Parvos coronantem marino

Rore deos fragilique myrto. Immunis aram si tetigit manus, Non sumptuosa blandior hostia Mollivit aversos Penates

Farre pio et saliente mica.

NECESSITAS

XXIV.

INTACTIS opulentior

Thesauris Arabum et divitis Indiae Caementis licet occupes

Tyrrhenum omne tuis et mare Apulicum, Si figit adamantinos

Summis verticibus dira Necessitas

Clavos, non animum metu,

Non mortis laqueis expedies caput. Campestres melius Scythae

Quorum plaustra vagas rite trahunt domos Vivunt, et rigidi Getae

Immetata quibus jugera liberas Fruges et Cererem ferunt,

Nec cultura placet longior annua, Defunctumque laboribus

Aequali recreat sorte vicarius. Illic matre carentibus

Privignis mulier temperat innocens, Nec dotata regit virum

Conjux nec nitido fidit adultero. Dos est magna parentium

Virtus et metuens alterius viri Certo foedere castitas;

Et peccare nefas aut pretium est mori. O quisquis volet impias

Caedes et rabiem tollere civicam, Si quaeret PATER URBIUM

Subscribi statuis, indomitam audeat Refrenare licentiam,

Clarus postgenitis; quatenus, heu nefas ! Virtutem incolumem odimus,

Sublatam ex oculis quaerimus invidi. Quid tristes querimoniae

Si non supplicio culpa reciditur? Quid leges sine moribus

Vanae proficiunt, si neque fervidis Pars inclusa caloribus

Mundi nec Boreae finitimum latus Durataeque solo nives

Mercatorem abigunt, horrida callidi Vincunt aequora navitae,

Magnum pauperies opprobrium jubet

Quidvis et facere et pati,

Virtutisque viam deserit arduae ? Vel nos in Capitolium

Quo clamor vocat et turba faventium, Vel nos in mare proximum

Gemmas et lapides aurum et inutile, Summi materiem mali,

Mittamus scelerum si bene poenitet. Eradenda cupidinis

Pravi sunt elementa, et tenerae nimis Mentes asperioribus

Formandae studiis. Nescit equo rudis Haerere ingenuus puer

Venarique timet, ludere doctior, Seu Graeco jubeas trocho

Seu malis vetita legibus alea, Cum perjura patris fides

Consortem socium fallat et hospitem Indignoque pecuniam

Heredi properet. Scilicet improbae Crescunt divitiae ; tamen

Curtae nescio quid semper abest rei

XXV.

Quo me, Bacche, rapis tui

Plenum? quae nemora aut quos agor in specus Velox mente nova ? quibus

Antris egregii Caesaris audiar Aeternum meditans decus

Stellis inserere et consilio Jovis ? Dicam insigne recens adhuc

Indictum ore alio. Non secus in jugis

Exsomnis stupet Euias

Hebrum prospiciens et nive candidam Thracen ac pede barbaro

Lustratam Rhodopen, ut mihi devio

Ripas et vacuum nemus

Mirari libet. O Naïadum potens Baccharumque valentium

Proceras manibus vertere fraxinos, Nil parvum aut humili modo,

Nil mortale loquar. Dulce periculum est, O Lenaee, sequi deum

Cingentem viridi tempora pampino.

« PreviousContinue »