Page images
PDF
EPUB

Lenit albescens animos capillus
Litium et rixae cupidos protervae;
Non ego hoc ferrem calidus juventa

Consule Planco.

XV.

Uxor pauperis Ibyci,

Tandem nequitiae fige modum tuae Famosisque laboribus :

Maturo propior desine funeri Inter ludere virgines

Et stellis nebulam spargere candidis. Non si quid Pholoën satis

Et te, Chlori, decet : filia rectius Expugnat juvenum domos,

Pulso Thyias uti concita tympano. Illam cogit amor Nothi

Lascivae similem ludere capreae : Te lanae

prope

nobilem Tonsae Luceriam, non citharae decent, Nec flos purpureus rosae

Nec poti vetulam faece tenus cadi.

XVI.

INCLUSAM Danaën turris aënea
Robustaeque fores et vigilum canum
Tristes excubiae munierant satis

Nocturnis ab adulteris,
Si non Acrisium virginis abditae
Custodem pavidum Juppiter et Venus
Risissent, fore enim tutum iter et patens

Converso in pretium deo.

Aurum per medios ire satellites
Et perrumpere amat saxa potentius
Ictu fulmineo: concidit auguris

Argivi domus ob lucrum
Demersa exitio; diffidit urbium
Portas vir Macedo et subruit aemulos
Reges muneribus; munera navium

Saevos illaqueant duces.
Crescentem sequitur cura pecuniam
Majorumque fames. Jure perhorrui
Late conspicuum tollere verticem,

Maecenas, equitum decus.
Quanto quisque sibi plura negaverit,
Ab dis plura feret: nil cupientium
Nudus castra peto et transfuga divitum

Partes linquere gestio,
Contemptae dominus splendidior reï,
Quam si quidquid arat impiger Apulus
Occultare meis dicerer horreis,

Magnas inter opes inops.
Purae rivus aquae silvaque jugerum
Paucorum et segetis certa fides meae
Fulgentem imperio fertilis Africae

Fallit sorte beatior.
Quamquam nec Calabrae mella ferunt apes
Nec Laestrygonia Bacchus in amphora
Languescit mihi nec pinguia Gallicis

Crescunt vellera pascuis, Importuna tamen pauperies abest, Nec si plura velim tu dare deneges. Contracto melius parva cupidine

Vectigalia porrigam, Quam si Mygdoniis regnum Alyattei Campis continuem. Multa petentibus Desunt multa: bene est cui deus obtulit

Parca quod satis est manu.

XVII.

AELI vetusto nobilis ab Lamo,
(Quando et priores hinc Lamias ferunt
Denominatos et nepotum

Per memores genus omne fastos,
Auctore ab illo ducis originem
Qui Formiarum moenia dicitur
Princeps et innantem Maricae

Littoribus tenuisse Lirim
Late tyrannus) cras foliis nemus
Multis et alga litus inutili
Demissa tempestas ab Euro

Sternet, aquae nisi fallit augur Annosa cornix. Dum potis aridum Compone lignum: cras Genium mero Curabis et porco bimestri

Cum famulis operum solutis.

XVIII.

FAUNE, Nympharum fugientum amator
Per meos fines et aprica rura
Lenis incedas abeasque parvis

Aequus alumnis,
Si tener pleno cadit haedus anno,
Larga nec desunt Veneris sodali
Vina craterae. Vetus ara multo

Fumat odore,
Ludit herboso pecus omne campo,
Cum tibi Nonae redeunt Decembres;

Festus in pratis vacat otioso

Cum bove pagus ;
Inter audaces lupus errat agnos ;
Spargit agrestes tibi silva frondes ;
Gaudet invisam pepulisse fossor

Ter pede terram.

XIX.

QUANTUM distet ab Inacho

Codrus pro patria non timidus mori Narras, et genus Aeaci

Et pugnata sacro bella sub Ilio: Quo Chium pretio cadum

Mercemur, quis aquam temperet ignibus, Quo praebente domum et quota

Pelignis caream frigoribus, taces. Da lunae propere novae,

Da noctis mediae, da, puer, auguris Murenae: tribus aut novem

Miscentur cyathis pocula commodis. Qui Musas amat impares

Ternos ter cyathos attonitus petet Vates; tres prohibet supra

Rixarum metuens tangere Gratia Nudis juncta sororibus.

Insanire juvat: cur Berecyntiae
Cessant flamina tibiae ?

Cur pendet tacita fistula cum lyra ?
Parcentes ego dexteras
Odi:

: sparge rosas; audiat invidus Dementem strepitum Lycus

Et vicina seni non habilis Lyco.

Spissa te nitidum coma,

Puro te similem, Telephe, Vespero Tempestiva petit Rhode:

Me lentus Glycerae torret amor meae.

XX.

Non vides quanto moveas periclo,
Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae ?
Dura post paullo fugies inaudax

Proelia raptor,
Cum per obstantes juvenum catervas
Ibit insignem repetents Nearchum,
Grande certamen tibi praeda cedat

Major an illi.
Interim, dum tu celeres sagittas
Promis, haec dentes acuit timendos,
Arbiter pugnae posuisse nudo

Sub pede palmam
Fertur, et leni recreare vento
Sparsum odoratis humerum capillis,
Qualis aut Nireus fuit aut aquosa

Raptus ab Ida.

XXI.

O NATA mecum consule Manlio,
Seu tu querelas sive geris jocos
Seu rixam et insanos amores

Seu facilem, pia testa, somnum,
Quocunque lectum nomine Massicum
Servas, moveri digna bono die,
Descende, Corvino jubente
Promere languidiora vina.

G

« PreviousContinue »