Page images
PDF
EPUB

XVI.

Vivitur parvo

OTIUM divos rogat in patente
Prensus Aegaeo, simul atra nubes
Condidit lunam neque certa fulgent

Sidera nautis;
Otium bello furiosa Thrace,
Otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura ve-

nale neque auro.
Non enim gazae neque consularis
Summovet lictor miseros tumultus
Mentis et curas laqueata circum
Tecta volantes.

bene cui paternum Splendet in mensa tenui salinum, Nec leves somnos timor aut cupido

Sordidus aufert.
Quid brevi fortes jaculamur aevo
Multa ? Quid terras alio calentes
Sole mutamus ? Patriae quis exsul

Se quoque fugit ?
Scandit aeratas vitiosa naves
Cura nec turmas equitum relinquit,
Ocior cervis et agente nimbos

Ocior Euro.
Laetus in praesens animus quod ultra est
Oderit curare et amara lento
Temperet risu; nihil est ab omni

Parte beatum.
Abstulit clarum cita mors Achillem,
Longa Tithonum minuit senectus,
Et mihi forsan tibi quod negarit

Porriget hora.

Te

greges centum Siculaeque circum Mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum Apta quadrigis equa, te bis Afro

Murice tinctae Vestiunt lanae : mihi parva rura et Spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum

Spernere vulgus.

XVII.

Cor me querelis exanimas tuis ?
Nec dis amicum est nec mihi te prius
Obire, Maecenas, mearum

Grande decus columenque rerum.
Ah te meae si partem animae rapit
Maturior vis, quid moror altera,
Nec carus aeque nec superstes

Integer ? Ille dies utramque Ducet ruinam. Non ego perfidum Dixi sacramentum: ibimus, ibimus Utcunque praecedes, supremum

Carpere iter comites parati. Me nec Chimaerae spiritus igneae Nec, si resurgat, centimanus Gyas Divellet unquam: sic potenti

Justitiae placitumque Parcis. Seu Libra seu me Scorpios adspicit Formidolosus

pars

violentior Natalis horae, seu tyrannus

Hesperiae Capricornus undae, Utrumque nostrum incredibili modo Consentit astrum. Te Jovis impio Tutela Saturno refulgens

Eripuit volucrisque Fati

Tardavit alas, cum populus frequens
Laetum theatris ter crepuit sonum:
Me truncus illapsus cerebro

Sustulerat, nisi Faunus ictum
Dextra levasset, Mercurialium
Custos virorum. Reddere victimas
Aedemque votivam memento:

Nos humilem feriemus agnam.

XVIII.

Non ebur neque aureum

Mea renidet in domo lacunar; Non trabes Hymettiae

Premunt columnas ultima recisas Africa; neque Attali

Ignotus heres regiam occupavi; Nec Laconicas mihi

Trahunt honestae purpuras clientae: At fides et ingeni

Benigna vena est, pauperemque dives Me petit; nihil supra

Deos lacesso, nec potentem amicum Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis. Truditur dies die,

Novaeque pergunt interire lunae. Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus, et sepulcri Immemor struis domos

Marisque Baiis obstrepentis urges Summovere littora,

Parum locuples continente ripa. Quid, quod usque proximos

Revellis agri terminos et ultra

Limites clientium

Salis avarus? Pellitur paternos In sinu ferens deos

Et uxor et vir sordidosque natos ; Nulla certior tamen

Rapacis Orci fine destinata Aula divitem manet

Herum. Quid ultra tendis? Aequa tellus Pauperi recluditur

Regumque pueris, nec satelles Orci Callidum Promethea

Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum atque Tantali

Genus coërcet; hic levare functum Pauperem laboribus

Vocatus atque non vocatus audit.

XIX.

BACCHUM in remotis carmina rupibus
Vidi docentem-credite posteri –
Nymphasque discentes et aures

Capripedum Satyrorum acutas.
Euoe, recenti mens trepidat metu
Plenoque Bacchi pectore turbidum
Laetatur. Euoe, parce Liber,

Parce, gravi metuende thyrso !
Fas pervicaces est mihi Thyiadas
Vinique fontem lactis et uberes
Cantare rivos, atque truncis

Lapsa cavis iterare mella;
Fas et beatae conjugis additum
Stellis honorem, tectaque Penthei
Disjecta non leni ruina,

Thracis et exitium Lycurgi.

Tu flectis amnes, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in jugis
Nodo coërces viperino

Bistonidum sine fraude crines: Tu, cum parentis regna per arduum Cohors Gigantum scanderet impia, Rhoetum retorsisti leonis

Unguibus horribilique mala;

[ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »