Page images
PDF
EPUB

Non semper idem floribus est honor
Vernis neque uno Luna rubens nitet
Vultu : quid aeternis minorem

Consiliis animum fatigas ?
Cur non sub alta vel platano vel hac
Pinu jacentes sic temere et rosa
Canos odorati capillos,

Dum licet, Assyriaque nardo
Potamus uncti ? Dissipat Euius
Curas edaces. Quis puer ocius
Restinguet ardentis Falerni

Pocula praetereunte lympha ? Quis devium scortum eliciet domo Lyden ? Eburna dic age cum lyra Maturet in comptum Lacaenae

More comas religata nodum.

XII.

Nolis longa ferae bella Numantiae,
Nec dirum Hannibalem, nec Siculum mare
Poeno purpureum sanguine mollibus

Aptari citharae modis;
Nec saevos Lapithas et nimium mero
Hylaeum domitosque Herculea manu
Telluris juvenes, unde periculum

Fulgens contremuit domus
Saturni veteris ; tuque pedestribus
Dices historiis proelia Caesaris,
Maecenas, melius ductaque per vias

Regum colla minacium.
Me dulces dominae Musa Licymniae
Cantus, me voluit dicere lucidum
Fulgentes oculos et bene mutuis

Fidum pectus amoribus ; Quam nec ferre pedem dedecuit choris, Nec certare joco nec dare brachia Ludentem nitidis virginibus sacro

Dianae celebris die.

[ocr errors]

Num tu quae tenuit dives Achaemenes,
Aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
Permutare velis crine Licymniae,

Plenas aut Arabum domos ?
Dum flagrantia detorquet ad oscula
Cervicem aut facili saevitia negat,
Quae poscente magis gaudeat eripi,

Interdum rapere occupet.

XIII.

ILLE et nefasto te posuit die,
Quicunque primum, et sacrilega manu
Produxit, arbos, in nepotum

Perniciem opprobriumque pagi;
Illum et parentis crediderim sui
Fregisse cervicem et penetralia
Sparsisse nocturno cruore

Hospitis; ille venena Colchica
Et quidquid usquam concipitur nefas
Tractavit, agro qui statuit meo
Te, triste lignum, te caducum

In domini caput immerentis.
Quid quisque vitet nunquam homini satis
Cautum est in horas : navita Bosporum
Poenus perhorrescit neque ultra

Caeca timet aliunde fata, Miles sagittas et celerem fugam Parthi, catenas Parthus et Italum Robur; sed improvisa leti

Vis rapuit rapietque gentes. Quam paene furvae regna Proserpinae Et judicantem vidimus Aeacum Sedesque discretas piorum et

Aeoliis fidibus querentem Sappho puellis de popularibus, Et te sonantem plenius aureo, Alcaee, plectro dura navis,

Dura fugae mala, dura belli ! Utrumque sacro digna silentio Mirantur umbrae dicere; sed magis Pugnas et exactos tyrannos

Densum humeris bibit aure vulgus.

E

Quid mirum, ubi illis carminibus stupens
Demittit atras bellua centiceps
Aures et intorti capillis

Eumenidum recreantur angues ?
Quin et Prometheus et Pelopis parens
Dulci laborum decipitur sono;
Nec curat Orion leones

Aut timidos agitare lyncas.

XIV.

Eheu fugaces, Postume, Postume,
Labuntur anni, nec pietas moram
Rugis et instanti senectae

Afferet indomitaeque morti,-
Non, si trecenis, quotquot eunt dies,
Amice, places illacrimabilem
Plutona tauris, qui ter amplum

Geryonen Tityonque tristi
Compescit unda, scilicet omnibus
Quicunque terrae munere vescimur
Enaviganda, sive reges

Sive inopes erimus coloni. Frustra cruento Marte carebimus Fractisque rauci fluctibus Hadriae, Frustra per auctumnos nocentem

Corporibus metuemus Austrum: Visendus ater flumine languido Cocytos errans et Danai genus Infame damnatusque longi

Sisyphus Aeolides laboris. Linquenda tellus et domus et placens Uxor, neque harum quas colis arborum Te praeter invisas cupressos

Ulla brevem dominum sequetur.

Absumet heres Caecuba dignior
Servata centum clavibus, et mero
Tinget pavimentum superbo

Pontificum potiore coenis.

XV.

Jam pauca aratro jugera regiae
Moles relinquent; undique latius
Extenta visentur Lucrino

Stagna lacu, platanusque caelebs Evincet ulmos; tum violaria et Myrtus et omnis copia narium Spargent olivetis odorem

Fertilibus domino priori, Tum spissa ramis laurea fervidos Excludet ictus. Non ita Romuli Praescriptum et intonsi Catonis

Auspiciis veterumque norma. Privatus illis census erat brevis, Commune magnum : nulla decempedis Metata privatis opacam

Porticus excipiebat Arcton, Nec fortuitum spernere caespitem Leges sinebant, oppida publico Sumptu jubentes et deorum

Templa novo decorare saxo.

« PreviousContinue »