Page images
PDF
EPUB

Te pauper ambit sollicita prece
Ruris colonus, te dominam aequoris
Quicunque Bithyna lacessit

Carpathium pelagus carina,

Te Dacus asper, te profugi Scythae
Urbesque gentesque et Latium ferox
Regumque matres barbarorum et

Purpurei metuunt tyranni,
Injurioso ne pede proruas
Stantem columnam, neu populus frequens
Ad arma cessantes, ad arma

Concitet imperiumque frangat. Te semper anteit saeva Necessitas Clavos trabales et cuneos manu Gestans aëna, nec severus

Uncus abest liquidumque plumbum.

Te Spes et albo rara Fides colit Velata panno nec comitem abnegat,

SPES

Utcunque mutata potentes

Veste domos inimica linquis.

FIDES.

At vulgus infidum et meretrix retr Perjura cedit, diffugiunt cadis Cum faece siccatis amici,

Ferre jugum pariter dolosi. Serves iturum Caesarem in ultimos

D

Orbis Britannos et juvenum recens
Examen Eois timendum

Partibus Oceanoque rubro.
Eheu cicatricum et sceleris pudet
Fratrumque. Quid nos dura refugimus
Aetas ? quid intactum nefasti

Liquimus ? unde manum juventus
Metu deorum continuit ? quibus
Pepercit aris? O utinam nova
Incude diffingas retusum in

Massagetas Arabasque ferrum!

XXXVI.

Er thure et fidibus juvat

Placare et vituli sanguine debito Custodes Numidae deos,

Qui nunc Hesperia sospes ab ultima Caris multa sodalibus,

Nulli plura tamen dividit oscula Quam dulci Lamiae, memor

Actae non alio rege puertiae Mutataeque simul togae.

Cressa ne careat pulchra dies nota, Neu promptae modus amphorae,

Neu morem in Salium sit requies pedum, Neu multi Damalis meri

Bassum Threïcia vincat amystide, Neu desint epulis rosae,

Neu vivax apium, neu breve lilium. Omnes in Damalin putres

Deponent oculos, nec Damalis novo Divelletur adultero,

Lascivis bederis ambitiosior.

XXXVII.

NUNC est bibendum, nunc pede libero Pulsanda tellus, nunc Saliaribus Ornare pulvinar deorum

Tempus erat dapibus, sodales. Antehac nefas depromere Caecubum Cellis avitis, dum Capitolio Regina dementes ruinas

Funus et imperio parabat Contaminato cum grege turpium Morbo virorum, quidlibet impotens Sperare fortunaque dulci

Ebria. Sed minuit furorem Vix una sospes navis ab ignibus, Mentemque lymphatam Mareotico Redegit in veros timores

Caesar, ab Italia volantem Remis adurgens, accipiter velut Molles columbas aut leporem citus Venator in campis nivalis

Haemoniae, daret ut catenis Fatale monstrum : quae generosius Perire quaerens nec muliebriter Expavit ensem nec latentes

Classe cita reparavit oras.
Ausa et jacentem visere regiam
Vultu sereno, fortis et asperas
Tractare serpentes, ut atrum

Corpore combiberet venenum,
Deliberata morte ferocior,
Saevis Liburnis scilicet invidens
Privata deduci superbo

Non humilis mulier triumpho.

XXXVIII.

PERSICOS odi, puer, apparatus, Displicent nexae philyra coronae ; Mitte sectari rosa quo locorum

Sera moretur. Simplici myrto nihil allabores Sedulus curo: neque te ministrum Dedecet myrtus neque me sub arta

Vite bibentem.

« PreviousContinue »