Page images
PDF
EPUB

XXVIII.

TE maris et terrae numeroque carentis arenae

Mensorem cohibent, Archyta,
Pulveris exigui prope

litus
parva

Matinum
Munera, nec quidquam tibi prodest
Aërias tentasse domos animoque rotundum

Percurrisse polum morituro.
Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,

Tithonusque remotus in auras
Et Jovis arcanis Minos admissus, habentque

Tartara Panthoiden iterum Orco
Demissum, quamvis clipeo Trojana refixo

Tempora testatus nihil ultra
Nervos atque cutem morti concesserat atrae,

Judice te non sordidus auctor
Naturae verique. Sed omnes una manet nox

Et calcanda semel via leti :
Dant alios Furiae torvo spectacula Marti ;

Exitio est avidum mare nautis ;
Mixta senum ac juvenum densentur funera, nullum

Saeva caput Proserpina fugit.
Me quoque devexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.
At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae

Ossibus et capiti inhumato
Particulam dare : sic quodcunque minabitur Eurus

Fluctibus Hesperiis Venusinae
Plectantur silvae te sospite, multaque merces

Unde potest tibi defluat aequo
Ab Jove Neptunoque sacri custode Tarenti.

Negligis immeritis nocituram
Postmodo te natis fraudem committere? Fors et

Debita jura vicesque superbae

Te maneant ipsum : precibus non linquar inultis,

Teque piacula nulla resolvent.
Quamquam festinas non est mora longa ; licebit

Injecto ter pulvere curras.

XXIX.

[ocr errors]

Icci, beatis nunc Arabum invides
Gazis, et acrem militiam paras
Non ante devictis Sabaeae

Regibus, horribilique Medo
Nectis catenas Quae tibi virginum
Sponso necato barbara serviet ?
Puer quis ex aula capillis

Ad cyathum statuetur unctis,
Doctus sagittas tendere Sericas
Arcu paterno ? Quis neget arduis
Pronos relabi

posse

rivos
Montibus et Tiberim reverti,
Cum tu coëmptos undique nobilis
Libros Panaeti Socraticam et domum
Mutare loricis Hiberis

Pollicitus meliora tendis ?

XXX.

O VENUS, regina Cnidi Paphique,
Sperne dilectam Cypron, et vocantis
Thure te multo Glycerae decoram

Transfer in aedem.
Fervidus tecum puer et solutis
Gratiae zonis properentque Nymphae
Et parum comis sine te Juventas

Mercuriusque.

XXXI.

Quid dedicatum poscit Apollinem
Vates ? quid orat de patera novum
Fundens liquorem ? Non opimae

Sardiniae segetes feraces,
Non aestuosae grata Calabriae
Armenta, non aurum aut ebur Indicum,
Non rura quae Liris quieta
Mordet aqua

taciturnus amnis,
Premant Calena falce quibus dedit
Fortuna vitem, dives et aureis
Mercator exsiccet culullis

Vina Syra reparata merce,
Dis carus ipsis, quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune. Me pascunt olivae,

Me cichorea levesque malvae.
Frui paratis et valido mihi,
Latoë, dones et precor integra
Cum mente, nec turpem senectam

Degere nec cithara carentem.

XXXII.

POSCIMUR. Si quid vacui sub umbra
Lusimus tecum quod et hunc in annum
Vivat et plures, age dic Latinum,

Barbite, carmen,
Lesbio primum modulate civi,
Qui ferox bello tamen inter arma,
Sive jactatam religarat udo

Litore navim,

Liberum et Musas Veneremque et illi
Semper haerentem puerum canebat
Et Lycum nigris oculis nigroque

Crine decorum.
O decus Phoebi et dapibus supremi
Grata testudo Jovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cumque salve

Rite vocanti.

XXXIII.

ALBI, ne doleas plus nimio memor
Immitis Glycerae, neu miserabiles
Decantes elegos cur tibi junior

Laesa praeniteat fide.
Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
Declinat Pholoën ; sed prius Apulis

Jungentur capreae lupis Quam turpi Pholoë peccet adultero. Sic visum Veneri, cui placet impares Formas atque animos sub juga aënea

Saevo mittere cum joco. Ipsum me, melior cum peteret Venus, Grata detinuit compede Myrtale Libertina, fretis acrior Hadriae

Curyantis Calabros sinus.

XXXIV.

Parcus deorum cultor et infrequens Insanientis dum sapientiae Consultus erro, nunc retrorsum

Vela dare atque iterare cursus

Cogor relictos : namque Diespiter,
Igni corusco nubila dividens
Plerumque, per purum tonantes

Egit equos volucremque currum,

[ocr errors]

Quo bruta tellus et vaga flumina,
Quo Styx et invisi horrida Taenari
Sedes Atlanteusque finis

Concutitur. Valet ima summis Mutare et insignem attenuat deus Obscura promens; hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto

Sustulit, hic posuisse gaudet.

XXXV.

O DIVA, gratum quae regis Antium
Praesens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus vel superbos

Vertere funeribus triumphos

« PreviousContinue »